Glossa magna

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Cor. 3,1 

Et ego, fratres,
non potui
loqui vobis1 quasi spiritualibus,
1 loqui vobis] inv. Weber
sed quasi carnalibus.
Tamquam
parvulis in Christo,
Numérotation du verset 1Cor. 3,2 

lac vobis potum dedi,
non escam.
Nondum
enim poteratis,
sed nec2 nunc quidem
2 nec] ne Weber
potestis.
Adhuc enim carnales estis3.
3 carnales estis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 3,3 

Cum enim sit inter vos
et4 zelus
4 et] om. Weber
et contentio ?
Nonne carnales estis
et secundum hominem ambulatis ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,4 

Cum enim quis dicat5 :
5 dicat] dicit Weber
ego quidem sum Pauli, alius autem ego Apollo,
nonne homines estis ?
Quis6 igitur est Apollo ?
6 quis] quid Weber
Quid vero Paulus ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,5 

Ministri eius cui credidistis,
et unicuique
sicut Dominus dedit.
Numérotation du verset 1Cor. 3,6 

Ego
plantavi,
Apollo rigavit,
Deus7
7 Deus] sed praem. Weber
autem8 incrementum dedit.
8 autem] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 3,7 

Itaque
neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum
dat
Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 3,8 

Qui plantat autem et qui rigat
unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet
secundum suum laborem.
Numérotation du verset 1Cor. 3,9 

Dei enim sumus adiutores,
Dei agricultura estis,
Dei edificatio estis.
Numérotation du verset 1Cor. 3,10 

Secundum gratiam Dei
que data est mihi,
ut sapiens
architectus
fundamentum posui,
alius autem
superedificat.
Unusquisque autem videat quomodo superedificet.
Numérotation du verset 1Cor. 3,11 

Fundamentum enim aliud nemo potest ponere
preter id quod positum est,
quod9
9 quod] qui Weber
est Christus Iesus.
Numérotation du verset 1Cor. 3,11 

Si quis autem superedificat supra fundamentum hoc,
aurum, argentum, lapides pretiosos,
ligna, fenum, stipulam,
Numérotation du verset 1Cor. 3,13 

uniuscuiusque opus manifestum erit :
dies enim Domini10
10 Domini] om. Weber
declarabit,
quia in igne revelabitur
et uniuscuiusque opus quale sit
ignis probabit.
Numérotation du verset 1Cor. 3,14 

Si cuius opus manserit
quod superedificavit mercedem accipiet.
Numérotation du verset 1Cor. 3,15 

Si cuius opus arserit
detrimentum patietur,
ipse autem salvus erit
sic tamen quasi per ignem.
Numérotation du verset 1Cor. 3,16 

Nescitis quia templum Dei estis,
et Spiritus sanctus11
11 sanctus] Dei Weber
habitat in vobis ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,17 

Si quis autem templum Dei violaverit,
disperdet illum Deus.
Templum enim Dei sanctum est
quod estis
vos.
Numérotation du verset 1Cor. 3,18 

Nemo vos12
12 vos] se Weber
seducat,
si quis videtur
inter vos sapiens esse in hoc seculo
stultus fiat
ut sit sapiens.
Numérotation du verset 1Cor. 3,19 

Sapientia enim huius mundi stultitia est
apud Deum.
Scriptum est enim :
Comprehendam
sapientes
in astutia eorum.
Numérotation du verset 1Cor. 3,20 

Et iterum :
Dominus novit cogitationes sapientium
quoniam vane sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 3,21 

Itaque
nemo glorietur in hominibus.
Omnia enim vestra sunt :
Numérotation du verset 1Cor. 3,22 

sive Paulus, sive Apollo,
sive Cephas,
sive mundus, sive vita, sive mors,
sive presentia,
sive futura.
Omnia enim vestra sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 3,23 

Vos autem Christi,
Christus autem Dei.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Cor. 3,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Et ego fratres. quasi1: Dico quod sensum Christi habemus, et tamen, o fratres, ego, qui possem,   non potui, id est non debui, loqui vobis   quasi spiritualibus, id est sicut soleo spiritualibus loqui,   sed quasi carnalibus.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,2 
marg.| Et hoc tam diligenter feci, quia dedi vobis potum lac, id est facilem doctrinam et dulcem et nutrientem,   tamquam parvulus in Christo, id est in cognitione Christi,   non escam dedi vobis, id est non altiora predicavi vobis; {191.1554A} quare? quia nondum poteratis capere. Ecce secundum hoc ostenditur quod Apostolus illis tamquam incapacibus minora, non altiora predicavit.
marg.| Vel ita, non potui vobis loqui quasi spiritualibus etc. [AUGUSTINUS.] Est questio utrum spirituales homines habeant aliquid in doctrina quod carnalibus taceant, et spiritualibus dicant. Quod utique videtur ex his verbis Apostoli. Dominus etiam ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Io. 16). Secundum quam intelligentiam hec verba Apostoli supra exposuimus, sed est alius intellectus in his non negligendus. Scire enim debet caritas vestra quod nulla videtur necessitas, ut aliqua secreta doctrine taceantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda maioribus, id est intelligentioribus, {191.1554B} cum eadem predicaret Apostolus spiritualibus et carnalibus, quique pro modo suo capiebant illi, ut parvuli, isti ut maiores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi solidamentum, quia etsi non audivit amplius, tamen intelligitur amplius. Non enim equaliter mente percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. Ideo Apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, id est non potestis accipere quod dicebam, quasi spirituales, sed quasi carnales. Et tamquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam, id est quod predicavi vobis, fuit vobis quasi lactis potus, non solidus cibus. Sicut enim crux Christi, aliis stultitia, aliis scandalum, vocatis autem sanctis est virtus Dei et sapientia, ita idem aliis {191.1554C} est lac, aliis est cibus, secundum quod capacitas eorum plus vel minus capit, ut hi qui dicunt, ego sum illius, vel illius, aliter acceperunt de crucifixo, quam ille qui dixit:   Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Gal. 6). Eadem simul audiunt spirituales et carnales, et quique pro suo modo capiunt; nec necesse est ut aliqua secreta taceantur parvulis, dicenda perfectis. Ideoque dicit Apostolus, non potui vobis loqui, quasi spiritualibus etc. ; quod est dicere, non potuistis quod dicebam intelligere, ut spirituales, sed ut carnales. Si enim spirituales essent, non dicerent: Ego sum Pauli.   Nondum enim. quasi2: Bene dixi tamquam parvulis, quia nondum, quamdiu vobiscum {191.1554D} eram, poteratis capere escam, ut spirituales, 73 nondum quidem potestis escam recipere, etsi ab illis edocti sitis, scilicet a pseudo.   Adhuc enim estis carnales. [AMBROSIUS] Arguit eos hic valde qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire. Carnales autem iidem sunt qui et animales; carnales a carne, animales ab anima dicuntur.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,3 
marg.| Cum enim sit. quasi3: Vere estis carnales. Cum enim sit   inter vos zelus, id est invidia de baptistis,   et contentio, in verbis,   nonne carnales estis, eo quod ab homine aliquid putatis esse? Et nonne   secundum hominem ambulatis? id est in peius proficitis? utique.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,4 
marg.| Cum enim quis . Ecce {191.1555A} expositio zeli, et contentionis. quasi4: Nonne secundum hominem ambulatis, cum enim quis dicat:   Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo? non est hoc peccatum minus a gentilitate. Nonne homines estis? id est carnales ut sperantes in Deo sunt dii? Et quandoquidem in his gloriamini,   quid igitur est Apollo? quid vero etiam Paulus, qui maior est?
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,5 
marg.| Suntne ipsi gratie que in sacramentis datur auctores? non utique, sed tantummodo ministri Dei cui credidistis. quasi5: Non sunt Deus qui det, sed sunt ministri per quos det; nec magis per meliores dat in baptismo, quam per minus bonos. Et ideo in Deo gloriandum est, non in eis. Ministri sunt, dico, et hoc non faciunt uno eodemque modo, sed sicut Dominus dedit unicuique, id {191.1555B} est sicut divisit officia singulis.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,6 
marg.| Nam ego Paulus   plantavi, id est predicatione ad fidem converti;   Apollo rigavit baptismo;   sed Deus, non nos,   incrementum dedit muneris.
Numérotation du verset 1Cor. 3,7 
marg.| Et quia Deus tantum dat incrementum ex se, itaque neque qui plantat est aliquid, dando ex se;   neque qui rigat, sed Deus solus   qui dat intrinsecus   incrementum. Qui autem. quasi6: Plantat Paulus, Apollo rigat;
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,8 
marg.| qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt, id est indifferentes. Extrinsecus enim tantum operantur. Nisi ergo revelet ille qui intus est, quid prodest quod faciunt? Frustra quidem operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Ideo ait, unum sunt, sicut genere nature, ita ministerii ratione. [AUGUSTINUS.] Hoc ideo dicit, quia {191.1555C} posset videri quod et si nihil dant ex se, tamen Deus magis per hunc, quam per illum dari.
Numérotation du verset 1Cor. 3,8b 
dist. 2 : v. 8b-13
prol.|
marg.| {191.1555D} Unusquisque autem. quasi7: In dando non differunt, sed in labore et mercede, et hoc est quod ait:   Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, forinsecus ministrandi. Bene dixi, mercedem.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,9 
marg.| Sumus enim adiutores Dei, in colendo agro Dominico, non depravatores, ut quidam aiunt. Et si ergo non damus incrementum, impendimus tamen aliquod adiumentum. Quod inde patet, quod vos estis Dei agricultura, dum exstirpantur vitia. Et   estis Dei edificatio, impositione virtutum. Apertissime ostenditur ex his verbis quod Deus est agricola, nos autem Dei agricultura sumus, quia colit nos ad fructum, et Dei edificium, {191.1556A} quia qui colit nos, habitat in nobis; et ita idem est ager, et edificium, quod non est in rebus visibilibus. Apostoli etiam possunt dici agricole; agricola enim est qui plantat et qui rigat; sed quoniam nec hoc de suo habent, sed sicut Deus divisit unicuique, rectius ipse dicitur agricola. Apostoli vero operarii ipsius agricole: et hoc ipsum ab ipso impertitis viribus, et donata gratia. Homo enim agricola vineam colit, et cetera adhibet que pertinent ad agricolarum diligentiam, incrementum vero dare sacramentis non potest, formare fructus non potest. Deus autem qui omnia potest, proprie agricola est. Nota quod nos colimus Deum, et Deus colit nos; sed non sic colimus Deum ut inde melior fiat.
Numérotation du verset 1Cor. 3,10 
marg.| Colimus enim adorando eum, non orando; ille autem {191.1556B} sic colit nos, quod meliores nos reddit, secundum gratiam. quasi8: Dei agricultura et edificatio vos estis, quibus ego   posui predicatione   fundamentum, id est fidem Christi, non aliam, sed que per dilectionem operatur. Posui, dico,   ut architectus, id est princeps edificii,   sapiens, id est discretione utens; et hoc   secundum gratiam que data est mihi, id est per apostolatum mihi gratis datum. quasi9: Non a me hoc habui. Ego posui fundamentum;   alius autem, super hoc fundamentum   edificat, bona opera, quod utique non uno modo fit; sed   unusquisque videat quomodo, id est cuiusmodi opera,   superedificet.
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,11 
marg.| De superedificatione videndum est tantum: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, ad quod videntur niti pseudo,   preter id {191.1556C}   quod positum est a me, qui   est Christus Iesus, id est Christi fides, scilicet que per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus: alia non est fundamentum. Hec autem neminem sinit perire. Fides enim Christiane gratie, id est que per dilectionem operatur, posita in fundamento neminem perire permittit.
Numérotation du verset 1Cor. 3,12 
marg.| Si quis autem. quasi10: Fundamentum nemo potest mutare, sed de superedificatione videndum est, quia manifestum erit cuiusque opus, et hoc est quod ait:   Si quis autem supra fundamentum hoc superedificat aurum et argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum, stipulam,
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,13 
marg.| uniuscuiusque opus manifestum erit. Quod ita intelligendum quidam putant, ut illi videantur superedificare {191.1556D} super hoc fundamentum, aurum argentum, lapides pretiosos, qui fidei que est in Christo Iesu bona opera adiiciunt,   illi autem, ligna, fenum, stipulam, qui cum eamdem fidem habeant, male operantur. Unde arbitrantur per quasdam penas ignis posse purgari ad salutem percipiendam merito fundamenti. [AUGUSTINUS.] Hoc si ita est, falsa ergo erunt illa que obscuritatem ambiguitatemque non habent, scilicet:   Si omnem habeam fidem, caritatem autem non habeam, nihil sum (1Cor. 13), falsum erit et illuda: « Neque fornicatores, neque avari etc. regnum Dei possidebunt ». Illud denique quomodo verum est:   fides sine operibus mortua est? {191.1557A} (Iac. 2). Aliter ergo intelligendum est quod hic dicit Apostolus. Hoc autem si subtilius disserere coner, vereor ne ad intelligendum difficilior sit ipsa expositio. Enitar tamen, quantum Dominus adiuvat, breviter et dilucide, quantum potero, expedire que sentio. Supra fundamentum Christiane fidei, alius superedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, is videlicet qui cogitat que Dei sunt, quomodo placeat Deo; alius edificat super hoc fundamentum, lignum, fenum, stipulam, is videlicet qui cogitat que mundi sunt, quomodo placeat mundo. Non enim hec tria de malis operibus accipienda sunt, quasi fides sine operibus salvet, quod non est; sed ligna, fenum, stipulam, non absurde possunt accipi secularium rerum, quamvis licite concessarum tales {191.1557B} cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Qui ergo adhuc amant secularia, et negotiis terrenis implicati sunt, et dediti sunt vinculis quibusdam et affectionibus carnis domibus suis, coniugibus, possessionibus, et tamen Christiani sunt, ita ut cor eorum non recedat a Christo, et nil preponant Christo, edificant lignum, fenum, stipulam; et ut apertius dicam, qui circa divitias suas quodam carnali affectu tenetur, et tamen ex eis multas eleemosynas facit, nec tamen ad eas augendas fraudem vel aliquid rapine molitur, nec earum minuendarum vel amittendarum metu in aliquod crimen labitur, lignum, fenum, stipulam edificat. Qui autem bene vivunt, et Deum honorant, et laudant, et patientes sunt in tribulationibus, et desiderant patriam, aurum, {191.1557C} argentum, lapides pretiosos edificant. Hec enim tria edificant contemptores seculi, qui omnia sua pauperibus dant, vel qui tamquam non habentes habent. Nec frustra tria et tria expressit. Aurum enim edificant, in contemplatione Dei, argentum in dilectione proximi, lapides pretiosos in operibus bonis, que non consumuntur ab igne, sed nihil vel parum sentiunt. Lignum, fenum, stipulam edificant, qui etsi aliena non rapiunt, rebus tamen infirmitati concessis aliqua delectatione inherent, qui secundum suos amandi hec modos, diutius ut lignum, vel minus ut fenum, vel minimum ut stipula ignem sustinebunt. Et quia hec Deo non preponunt, salvi erunt per fundamentum. Qui vero hec Deo preponunt, {191.1557D} vel crimina committunt, non superedificant, sed destruunt fundamentum. Et est sensus: Si quis edificat super fundamentum hoc, id est supra fidem Christi, aurum, contemplando Deum; argentum, diligendo proximum; lapides pretiosos, bona opera faciendo, id est qui tales sunt, ut tantum cogitent que Dei sunt. Et si quis edificat lignum, fenum, stipulam, id est qui his temporalibus infirmitati humane concessis utuntur cum aliquo amore, scilicet dum divisi cogitant que mundi sunt, quibus sine dolore carere non possunt, uniuscuiusque opus manifestum erit tandem, et si non modo. Et vere,
a 1Cor. 6.
Numérotation du verset 1Cor. 3,13b 
dist. 3
prol.| A
marg.| Dies enim Domini, id est dies iudicii, in quo secreta patebunt,   declarabit cuiusque opus. Hic est dies hominis pro nutu suo agentis; sed in iudicio, vel in morte, cuiusque est dies Domini, secundum merita iudicantis. Et vere declarabit,   quia in igne, id est in pena purgatoria hominis,   revelabitur, quicumque modo neget,   et uniuscuiusque opus quale fuerit, id est firmum vel solubile,   ignis futuri iudicii   probabit; duos enim ignes legimus futuros, unum {191.1558B} eternum quo eternaliter punientur reprobi, qui sequitur iudicium, alterum qui precedet quo exuretur facies mundi huius, qui emundabit eos qui superedificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem superedificaverunt aurum, argentum lapides pretiosos, de utroque igne securi sunt, non solum de illo eterno quo in eternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo emendatorio quo purgabuntur quidam salvandi. Ignis enim extremi iudicii tamdiu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erant.
Numérotation du verset 1Cor. 3,14 
marg.| Et si cuius opus manserit inconsumptum in illo igne,   quod superedificavit accipiet mercedem, quia nihil perdet, et quod amavit inveniet.
Numérotation du verset 1Cor. 3,15 
marg.| [AUGUSTINUS.] Sed, si cuius opus arserit, id est cremabile erit, ille   patietur detrimentum minoris glorie. Vel {191.1558C} patietur aliquid pene;   ipse autem salvus erit, propter fundamentum Christum cui nihil preposuit. Sic tamen salvus erit,   quasi rem cremabilem ferens,   per ignem transitorie tribulationis, qua cremata evadit ipse, et post istius sane corporis mortem, donec veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum qui edificarunt lignum, fenum, stipulam. Huiusmodi ignem dicuntur perpeti, quem alii non sentiunt, qui huiusmodi edificia secum non portaverunt, ut inveniant ignem transitorie tribulationis, venialia cremantem: non redarguo, quia forsitan verum est, sed quia dicitur, salus erit, contemnitur ille ignis. Gravior tamen ille erit ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita.
marg.| Vel ita potest dici dies {191.1558D}   Domini , ut de die presenti, et igne presenti accipiatur. Nam etiam hic dies Domini est, dum iudicium incipit a domo Deib, id est a salvandis, incipit pena que consummabitur in reprobis. Ideo enim hic puniuntur electi, ut ibi non puniantur, in quo die est etiam ignis tribulationis quo uritur amor temporalium rerum, dum homines contristantur amissis. Unde diciturc: « Tribulationem carnis habebunt huiusmodi ». [AUGUSTINUS.] Quod enim sine illiciente amore non habent, sine urente dolore non perdunt. quasi11: Manifestum erit; dies enim Domini, scilicet dies presentis tribulationis {191.1559A} declarabit, et vere quia igne tribulationis declarabitur. Eamdem quippe tribulationem ignem vocat,   et uniuscuiusque opus quale sit, scilicet firmum, vel solubile, ignis presentis iudicii probabit; hoc igne illius opus non exuritur, qui non ea dilexit, quorum amissione crucietur; cui non est natum quidquid temporaliter fluit. Exuritur autem illius opus, qui hec temporalia dilexit, quoniam sine dolore non pereunt, que cum amore possessa sunt. Si cuius opus manserit, in igne, ut opus illorum quos amissio temporalium non cruciat. Qui superedificat, mercedem accipiet non solum post finem quando hoc sumet unde cogitavit, sed etiam in hac vita ubi habet requiem suam anima contemnentis omnia. Si cuius opus arserit, id est cremabile erit, patietur {191.1559B} detrimentum; quia quod dilexit perdet, et pro eo quod dilexit, hic vel in futuro punietur. Sed quoniam alterutra conditione proposita eis potius mallet carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus quidem erit ipse. Quod sic tamen erit, quasi per ignem, quia etsi uritur dolore amissorum, non tamen ea prefert Deo. Etsi ergo urit eum dolor amissorum, non subvertit, neque consumit eum fundamenti stabilitate, et incorruptione munitum. [AUGUSTINUS.] Et ideo salvus erit, sed quasi per ignem. Iste ignis est tentatio tribulationis, de qua scriptum estd: « Vasa figuti probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis ».
b 1Pt. 4.
c 1Cor. 7, 28.
d Sir. 27.
11 Quasi] + dicat PL
marg.| Hic queri solet quomodo opus illius exuri dicatur, {191.1559C} qui edificat lignum, fenum, stipulam, cum non de malis accipiantur operibus, ut dictum est. Non enim opus ardet, vel detrimentum patitur, nisi malum fuerit. Aut igitur non ardent opera per illa tria signata, aut mala sunt. Ad quod dicunt quidam per illa tria mala opera non intelligi, sed bona que ad sustentationem sui, et suorum aliqui faciunt, vel ad sustentationem ex misericordia indigentium 12* sed quia hec opera faciunt cum aliquo amore temporalium, ideo hec opera dicuntur arsura, non quod eo puniantur, quia hec faciunt, sed quia terrenum aliquem affectum13* habent cum hec faciunt: nec ille terrenus affectus est adeo malus, ut destruat fundamentum, id est fidem que per caritatem operatur. {191.1559D} Simul ergo et caritatem, et talem affectum aliqui habent. Talis enim affectus venialis est. Sed14* potius   lignum, fenum, stipula accipiuntur non bona opera15*, nec mala que sint damnabilia, sed peccata venialia. 16
12 ex misericordia – indigentium Cbg152 ] inv. PL
13 aliquam affectum] inv. PL
14 Sed] Vel PL
15 bona opera] inv. PL
16 ¶Corr. : Cbg152 PL191 {MM2023}
marg.| Unde Gregorius. [In libro Dialogorum] 17 * : « Quamvis hoc de igne presentis tribulationis18* possit intelligi, tamen si quis de igne future purgationis accipiat, pensandum sollicite est, quia illum dixit per ignem posse salvari, non qui super fundamentum hoc19* ferrum, vel es, vel plumbum edificat, id est peccata maiora, et ideo duriora, atque tunc insolubilia; sed qui edificat lignum 20*,   fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, que ignis facile consumat. De quibus tamen, {191.1560A} licet minimis, illic nihil purgationis quis obtinebit, nisi in hac vita positus. Hoc promereatur ». 21
17 in libro dialogorum] om. PL
18 presentis tribulationis] inv. PL
19 fundamentum hoc] inv. PL
20 lignum] ligna PL
21 ¶Corr. : Cbg152 PL191 {MM2023}
marg.| De hoc etiam22* ait Augustinus 23 [Psalmo Octogesimo] 24  : « Non sibi polliceatur quisque25* habens nefaria opera regnum Dei; et dicat: Quoniam habeo signum Christi, et sacramenta, non delebor in eternum, sed per ignem salvus ero. Ait enim Apostolus: Fundamentum positum est etc. Quid est etiam inquiunt, quod sequitur, alius superedificat   aurum, argentum, lapides pretiosos; alius   lignum, fenum, stipulam. Hoc est qui supra fundamentum iusta opera edificat 26,   aurum, argentum, lapides pretiosos edificat. Si autem peccata,   lignum, fenum, stipulam  »  . 27
22 etiam] autem PL
23 ait aug.] inv. P14266
24 Ps. 80] om. P14266 PL
25 pol. quis.] inv. PL
26 iusta oper. –edif. Ed14266 PL ] inv. Cbg152
27 ¶Corr. : Cbg152 P14266 PL191 {MM2023}
marg.| Cyrillus. [In Levitico] 28 e * quoque ait: « Natura peccati similis est materie, que cito consumitur igni, quam edificari Apostolus a peccatoribus dicit, {191.1560B} qui super29* fundamentum Christi edificant lign<um>, fenum, stipulam. In quo manifeste ostenditur esse quedam peccata ita levia, ut stipule comparentur, feno ligno »30*. 31
e ¶Fons : Origenes secundum translationem Rufini , In Leviticum homiliae, hom. 14 § 3, GCS 29, p. 482.10 : «Possumus adhuc addere etiam illud, quod natura peccati similis est materiae, quae igni consumitur, quam aedificari Paulus Apostolus a peccatoribus dicit, qui 'supra fundamentum' Christi 'aedificant ligna, foenum, stipulam' ».
¶Nota : Cyrille d’Alexandrie est ici une lectio facilior pour Origenes. On se gardera de toute généralisation : Grillius est une erreur de lecture fréquemment commise par les rubricateurs des chaînes exégétiques. La cacographie remplace plusieurs noms d’auteurs, principalement Cyrillus, Gregorius, Origenes ou tout mot commençant par une lettre ronde suivie d’un R. L’erreur est Cyrille d’Alexandrie est ici une lectio facilior pour Origenes qui remonte sans doute à la source même de Pierre Lombard. On se gardera de toute généralisation : Grillius est une erreur de lecture fréquemment commise par les rubricateurs des chaînes exégétiques. La cacographie remplace plusieurs noms d’auteurs, principalement Cyrillus, Gregorius, Origenes ou tout mot commençant par une lettre ronde suivie d’un R et terminée par un S. Le nom est dérivé du grec Γρυλίων ou Γρῠλος et renvoie les copistes médiévaux plus familiers du trivium que des Pères de l’Eglise à un auteur du   V e s., cité par la 4e lettre du Ps.-Sulpice Sevère et pour un commentaire fragmentaire de Cicéron. Les rhétoriciens médiévaux le citent parfois ou font des allusions marginales à sa pensée. Sur les allusions à Grillius dans la littérature antique et médiévale, cf. Joseph.   Martin , Grillius: Ein Beitrag zur Geschichte der Rhetorik, Paderborn, F. Schöningh, 1927, p. XI-XXI et aussi Rainer   Jakobi , Grillius. Überlieferung und Kommentar, Berlin-New York, de Gruyter, 2005; Id. ed., Grillius, Commentum in Ciceronis rethorica, Münich, 2002 (Teubneriana), p. V: «Grilli vestigia antiquissimis temporibus non videntur exstare nisi in quarta epistola Ps.-Sulp. Sev.» – Grillius semble avoir été familier des milieux chartrains, cf. Guido Baldassarri , « Ancora sulle"fonti" della Rettorica : Brunetto Latini e Teodorico di Chartres », Studi e problemi di critica testuale (Bologne), dir. R . Raffaele   Spongano, 19 (1979), p. 41-69. [MM2008] [MM2023]
28 Cyrillus in Lev. Cbg152 ] Cirillus P14266, Grillius PL
29 super P14266 Cbg152 ] supra PL
30 ligno Cbg152 ] et lignis P14266 PL
31 ¶Corr. : Cbg152 P14266 PL191 {MM2023}
marg.| [Augustinus. Psalmo tricesimo nono] 32* : « Sciendum quoque quod sicut fundamentum corporalis fabrice est in33* imo, ita fundamentum spiritualis fabrice est in summo, ideoque sicut pondus parietum34* tendit ad ima, ubi est suum fundamentum, ita spiritualis edificatio tendit ad summa, ubi suum est fundamentum. Nam et ponderum gemina sunt genera, quorum alia ima petunt, ut lapis super aquam positus, et aqua super oleum. Alia vero summa petunt, ut ignis et oleum. Semper enim ignis superiora35* petit. Et oleum etiam subter aquam fusum non se patitur subter36*. Sic Ecclesia nunc in imo posita tendit ad celum, ubi fundamentum eius est {191.1560C} Christus, sedens ad dexteram Patris ».37
32 Ps. 39.] om. PL
33 in] om. PL
34 pond. pariet.] inv. PL
35 ignis super.] inv. PL
36 subter] om. PL
37 ¶Corr. : Cbg152 PL191 {MM2023}
marg.| Vel aliter potest accipi ab illo loco: Ut sapiens architectus fundamentum posui. 38
38 ¶Corr. : Cbg152 PL191 {MM2023}
marg.| Ambrosius : «  Sapiens architectus est qui secundum disciplinam auctoris collocat fundamentum, id est qui secundum traditionem Salvatoris evangelizat.   Alius autem superedificat, scilicet illi qui venientes post apostolos docent, sive mali sive boni39 sint. Sed videant ut edificatio congruat fundamento ».40
39 sive mali – sive boni] inv. PL
40 ¶Corr. : Cbg152 PL191 {MM2023}
marg.| Unde subdit: Unusquisque autem videat quomodo superedificet, utrum secundum nos qui sumus veri Christi apostoli, an secundum alios, ne si obliqua fuerint et frivola que superedificant, ruinam faciant, manente tamen incolumi fundamento, quia etsi male aliquis docuerit, tamen {191.1560D} Christi nomen permanet. Ideo de superedificatione videndum est.   Fundamentum enim nemo potest ponere, preter id quod positum est Iesus. [AMBROSIUS] Quia nemo preter Christum, loquens sua commenta commendaret, ideo quamvis aliqui heretici sint, non tamen docent nisi sub nomine Christi, ut res contrarias et absurdas nominis dignitas acceptabiles faciat.   Si quis autem superedificet supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum, stipulam; uniuscuiusque opus manifestum erit. In auro, argento, lapidibus pretiosis, preclaram doctrinam significat. In tribus aliis frivola et vana doctrina significatur, que etsi modo fallit. {191.1561A} in igne tamen apparebit, quia ardebit bona permanente. Et vere manifestum erit, dies enim Domini declarabit quia in igne revelatur, id est mala doctrina in igne omnibus apparebit, nunc enim quosdam fallit.   Et uniuscuiusque opus quale fuerit ignis probabit, quia si in aliquo non invenerit quod exurat, manifestat illum fuisse bonum doctorem; mala vero doctrina ignis esca est.   Si cuius opus manserit quod superedificavit, mercedem accipiet. Cum enim nihil in eo sordis inventum fuerit prave doctrine, sicut ignis non consumit aurum, argentum, lapides pretiosos, ita et bonus magister incorruptibilis permanebit, et erit ei merces vita eterna.   Si cuius opus arserit, detrimentum patietur. Opus quod ardere dicitur mala doctrina est, que interibit: detrimentum {191.1561B} pati, est penam perpeti. Quis enim in pena positus iacturam non sentit?   Ipse autem salvus erit, quia non interibit substantia qua constat, id est bona doctrina in qua fundatus est, sicut doctrina mala peribit, que accidens est. Salvus erit, dico,   sic tamen quasi per ignem, quia non sine pena erit salvus. Per hoc enim ostendit salvum illum futurum, sed penas ignis passurum, ut per ignem purgatus fiat salvus, et cum perfidi in eternum pereant, prodest illis ex parte credidisse Christum.
Numérotation du verset 1Cor. 3,16 
dist. 4
prol.|
marg.| Nescitis quia templum Dei estis etc. sic continet: Iste salvus erit per ignem qui a fundamento non discedit;
Numérotation du verset 1Cor. 3,17 
marg.| sed si quis , vel pseudoapostolus male docendo, vel homo ei assentiendo,   templum Dei, quod vos estis, violaverit in se, vel in aliis volens subvertere fundamentum, et Catholicam societatem disiungere,   disperdet illum Deus corpore et anima, quasi sacrilegum. [AUGUSTINUS.] Et merito,   templum enim Dei sanctum est, a tempore baptismi, quia in nemine habitat Deus, quem non ante Spiritus sanctus {191.1561D} sanctificet et purget, quasi templum Dei,   quod estis vos, secundum animam et secundum corpus. Cavete 75 ergo vobis,   quia vos estis templum, id est tales in quibus, scilicet Deus sedet et habitat. Templum dico Dei, id est Spiritus sancti. Unde subdit:   Et Spiritus Dei, id est Spiritus sanctus   habitat in vobis, qui vos consummat in bonis, et nescitis hoc. [AUGUSTINUS.] Nota quod Spiritus sanctus dicitur hic Deus. [AMBROSIUS] Cum enim premiserit, estis templum Dei, non subdit, et Deus habitat, sed Spiritus Dei in vobis habitat, in quo aperte ostendit Spiritum Dei esse Deum. Ubique adest Spiritus sanctus, ad homines in eternam vitam regenerandos; {191.1562A} et non est eis Deus, imo vero est Deus verus, quia vera Dei membra templum eius sunt, et utique subiectum est templum illi cuius est templum. Quomodo ergo rex non est cuius templum est, que membra sunt regis? Quomodo etiam non considet Patri et Filio qui replevit Filium, qui etiam membra Filii suam possidet domum? Deinde cum de Patre procedat, quomodo cum Patre non sedet? Cum ipsa sessio non sit utique cogitanda carnaliter, et cum etiam de membris eius dicat Apostolus: « Suscitavit et consedere fecit in celestibus » (Eph. 2). Quomodo ergo Spiritui sancto subtrahitur a nobis, quisquis ille est confessus, tamquam sedere cum Patre et Filio sit indignus, qui nos eadem sede efficit dignos? Spiritus ergo sanctus, et in celestibus sedet {191.1562B} cum Patre et Filio, et in templo suo habitat, scilicet in sanctis qui sunt templum Dei, modo secundum fidem ambulantes, et templum Dei erunt aliquando etiam secundum speciem, qualiter etiam nunc templum sunt angeli Dei.
marg.| [AUGUSTINUS.] Sed dicit aliquis: Antequam faceret Deus celum et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat? In se habitat Deus apud te, et apud se est. Non ergo sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Imo sic habitat Deus in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant. Preterea sciendum quod non dici nisi stultissime potest Spiritum sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum nostra anima impleverit; stultius etiam dicitur angustiis alicubi impediri Trinitatem, {191.1562C} ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, alicubi simul esse non possint. Verum illud est multo mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. [AUGUSTINUS.] Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo potuit habitare Pater, aut Filius, in quo non habitat Spiritus sanctus? Aut in aliquo Spiritus sanctus, in quo non est Pater, aut Filius? Attendendum igitur est ubique esse Deum per divinitatis presentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem, ubi gratia dilectionis eius agnoscitur, non dicimus: ‘Pater noster qui es ubique’, cum et hoc verum sit, sed «  qui es in celis » f. Illud quoque {191.1562D} mirabile est quod Deus est inhabitator quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant; et ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi, et regenerati Spiritu sancto, quod nondum possunt cognoscere Deum. Igitur quem potuerunt illi nosse, nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi quibus hoc est Deum habere quod nosse. Christianis ergo et fidelibus loquens ait, templum Dei estis etc. [AMBROSIUS] Hoc premisit, ideo ut compungat illos qui turpiter viventes corpora {191.1563A} sua violant, maxime illi qui uxorem patris habet, et quasi templum Dei violans disperdetur.
f Mt. 6.
Numérotation du verset 1Cor. 3,18 
marg.| Ideo nemo seducat se, vel nos, quasi Deus hoc negligat, sed potius,   si quis inter vos videtur sapiens esse in hoc seculo, id est secundum sapientiam huius seculi,   stultus fiat apud se, et Deum contra naturam credat posse.   Ut ita sit vere   sapiens, quia stultus seculo prudens est Deo. Et merito apud se stultus est, quia ita est apud Deum.
Numérotation du verset 1Cor. 3,19 
marg.| Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum, id est sapientiam illam stultitiam Deus probat, qui facit quod mundus posse fieri negat. Et nota quod aliquando in Scripturis sapientia ponitur pro astutia, abusione verbi, non proprietate. Quod autem mundi sapientia fit stultitia confirmat auctoritate.   Scriptum {191.1563B}   est enim in Iob:   Comprehendam, id est falsos ostendam   sapientes mundi   in astutia eorum, faciendo aliter quam ipsi dicunt.
Numérotation du verset 1Cor. 3,20 
marg.| Et iterum, in Psalmo scriptum est:   Dominus novit cogitationes sapientium mundi, vel hominum, scilicet carnalium,   quoniam vane sunt, id est false, et quia stultitia est apud Deum sapientia mundi.
Numérotation du verset 1Cor. 3,21 
dist. 5
prol.|
marg.| Nemo itaque glorietur in hominibus, baptistis, vel doctoribus, quasi melius ab uno quam ab alio recipiat, {191.1563C} cum non sint datores gratiarum, sive boni, sive mali sint, sed tamen ministri.
Numérotation du verset 1Cor. 3,22 
marg.| Omnia enim vestra sunt. quasi41: Non debetis in hominibus gloriari, quia vestri sunt, et vere, quia omnia vestra sunt, id est ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. Et de quibus dixerit omnia vestra sunt, aperit subdens:   Sive Paulus, sive Apollo, qui sunt de maioribus,   sive Cephas, qui omnibus maior, quasi non solum minores vestri sunt, sed etiam maiores. Et hoc ideo dicit ut non singulos doctores sibi defendant cum omnibus utantur. [AMBROSIUS] Deinde exsequitur de aliis que sunt eorum,   sive mundus noster est,   sive vita presens,   sive mors. Mundus itaque noster est, si de illo secundum Dei voluntatem sentimus, {191.1563D} et cursus eius in Dei voluntate ponimus. Vita presens nostra est, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur.   Sive presentia nostra sunt, quibus sustentati Deo serviunt,   sive futura, spe quorum serviunt; presentia enim nostra sunt, si sic utimur eis ad sustentationem, ut non offendamus. Futura nostra sunt, si ea credentes, magis optamus.
41 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Sive mundus noster est. Hoc ideo dicit, quia etiam elementa mundi nobis serviunt, sive vita doctorum, sive mors, eorumdem nostra est. Nam et vita et mors doctorum ad edificationem subditis esse debent. Vel per vitam sanctos {191.1564A} homines, et doctores, et angelos accipe, qui student profectui fidelium; per mortem diabolum, et membra eius accipe, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei serviunt. Alia non mutantur. Omnia enim, vel autem. quasi42: Hec nostra sunt, quia omnia, quotquot sunt in mundo, vestra sunt.
42 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 3,23 
marg.| Vos autem estis   Christi, non hominis. Et ideo non in homine gloriandum, sed in Christo cuius sumus creatione et recreatione. Hoc ideo dicit Apostolus, ut sicut hec nostro iudicio concessa sunt, et subiecta, ita nos Christo subiiciamus.   Christus autem est   Dei Patris proprius Filius, eius faciens voluntatem, ut et nos ipsius faciamus. Et si famuli Christi sumus, cur ergo ad iniuriam Christi de hominibus aliquid speratis? [AUGUSTINUS] Cavendum est {191.1564B} ne sic intelligatur, Christus est Dei, qualiter illud, omnia vestra sunt. Et illud, vos, estis Christi, nam omnia illis, et illi Christo subduntur, ut res dissimiles, et in natura diverse. Christus autem subditur Deo Patri, non tamquam dissimilis aut alterius nature, sed tamquam Patris Filius. Sciendum etiam quod in hac enumeratione rerum sibi connexarum, qua dicitur, omnia vestra, vos Christi, Christus Dei, nulla fit commemoratio Spiritus sancti; sicut nec ibi: « Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus »g. Ideo utique quia fere numquam in his que sibi connexa sunt, numerari solet ipsa connexio. Connexio autem Patris, et Filii est Spiritus sanctus, qui est deitas Patris et Filii, et ipsa deitas dilectio est secundum {191.1564C} illudh: « Deus caritas est ». Tacito ergo nomine Spiritus sancti, dicit: Vos estis Christi, Christus Dei, et ita mediante Christo vos estis Dei.
g 1Cor. 11.
h 1Io. 4.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 3 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_3)

Notes :