Glossa magna

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 

Paulus vocatus
apostolus Iesu Christi1
1 Iesu Christi] inv. ΩJ Weber
per voluntatem Dei,
et Sosthenes frater,
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 

Ecclesie Dei
que est Corinthi,
sanctificatis in Christo Iesu
vocatis sanctis,
cum omnibus qui invocant
nomen Domini nostri Iesu Christi
in omni loco
ipsorum et nostro.
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 

Gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 

Gratias ago
Deo meo
semper pro vobis in gratia Dei,
que data est vobis in Christo Iesu,
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 

quia in omnibus
divites facti estis in illo
in omni verbo et in omni scientia.
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 

Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 

ita
ut nihil vobis desit
in ulla gratia,
exspectantibus
revelationem Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 

qui et confirmabit vos usque in2 finem
2 in] ad ΩJ Weber
sine crimine
in diem3 adventus Domini nostri Iesu Christi.
3 diem] die ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 

Fidelis autem4 Deus
4 autem ΩJ* Rusch ] cancel. rubr. ΩJ² om. Weber
per quem vocati estis
in societatem
Filii eius Domini nostri Iesu Christi5.
5 Domini...Christi] Iesu Christi Domini nostri ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 

Obsecro
autem vos, fratres,
per nomen Domini nostri Iesu Christi,
ut idipsum
dicatis omnes
et6 non sunt7 in vobis schismata,
6 et Cor3 (grec.) Rusch |
7 sunt] sint ΩJ Weber |
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia8.
8 scientia ΩJ Rusch ] sententia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 

Significatum est enim
mihi de vobis,
fratres mei, ab his qui sunt Cloes
quia contentiones sint inter vos9.
9 sint...vos] sunt inter vos ΩJ, inter vos sunt Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 

Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit :
Ego quidem sum Pauli,
ego autem Apollo,
ego vero Cephe,
ego autem Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 

Divisus est Christus ?
Numquid
Paulus crucifixus est pro vobis ?
Aut in nomine Pauli baptizati estis ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 

Gratias ago Deo meo10
10 meo ΩJ Rusch] om. Weber
quod neminem
vestrum
baptizavi nisi Crispum et Gaium11*,
11 Gaium ΩJ Weber ] Caium Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 

ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis12.
12 sitis Rusch Weber ] estis ΩJ
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 

Baptizavi autem
et Stephane
domum.
Ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 

Non enim misit me Christus baptizare
sed evangelizare
non in sapientia
verbi
ut non evacuetur crux Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 

Verbum enim
crucis pereuntibus quidem stultitia est.
His autem qui salvi fiunt
id est nobis virtus Dei est.
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 

Scriptum est
enim :
perdam
sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 

Ubi
sapiens ?
Ubi scriba ?
Ubi conquisitor huius seculi ? Nonne stultam fecit Deus
sapientiam huius mundi ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 

Nam quia in Dei sapientia
non cognovit
mundus per sapientiam Deum,
placuit Deo
per stultitiam predicationis salvos facere credentes.
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 

Quoniam et Iudei
signa
petunt et Greci sapientiam querunt,
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 

nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 

ipsis autem vocatis,
Iudeis atque13 Grecis, Christum Dei virtutem
13 atque Rusch Weber ] et ΩJ
et Dei sapientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 

quia quod stultum est Dei
sapientius est hominibus,
et quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 

Videte enim14 vocationem vestram, fratres,
14 enim] Cor3 (grec.)
quia non multi sapientes
secundum carnem,
non multi potentes,
non multi nobiles,
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 

sed que stulta sunt mundi elegit Deus
ut confundat sapientes,
et infirma mundi
elegit Deus ut confundat fortia,
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 

et ignobilia mundi et
contemptibilia15 elegit Deus et ea16 que non sunt
15 mundi – et contemptibilia Rusch Weber ] inv. ΩJ |
16 ea ΩJ Rusch ] om. Weber |
ut ea que sunt
destrueret,
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 

ut non glorietur
omnis caro in conspectu eius.
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
qui factus est sapientia nobis a Deo,
et iustitia,
et sanctificatio,
et redemptio,
Numérotation du verset 1Cor. 1,31 

ut quemadmodum scriptum est :
qui gloriatur in Domino glorietur.

Capitulum 1

distinctio I
Numérotation du verset 1Cor. 1,1 
prol.|
marg.| {191.1533C} Hanc epistolam scribit Apostolus Corinthiis. [AMBROSIUS] Corinthii autem sunt Achaici, hi ab ipso Apostolo sunt conversi, qui precepto Domini admonitus resedit apud Corinthios annum unum et menses sex, docens inter eos verbum Dei; sed post per pseudoapostolos multifarie subversi sunt, ut scilicet de baptistis se iactarent, unitatem Ecclesie scindentes, et sacramentorum virtutem, et usum ex ministrorum meritis iudicantes. Putabant enim sacramenta maioris esse usus, si per bonos tractarentur, maioris autem vel minoris esse usus si per magis vel minus bonos darentur. Ita quoque subversi erant ut contempto Apostolo de sapientibus seculi se iactarent, quorum eloquentia et terrena philosophia {191.1533D} delectabantur, ut sub nomine Christi his imbuerentur que contraria sunt fidei. Inflati quoque erant eo quod non iret ad eos Apostolus. Fornicatorem quoque qui uxorem patris tenebat inter se esse patiebantur. Sunt et alia capitula in suis locis notanda. [AMBROSIUS] De his et huiusmodi magna cum fiducia et caritatis affectu scribit eis Apostolus, aliquando commonens, aliquando blandiens, aliquando arguens. Nam multe sunt cause propter quas scribit eis Apostolus, ab erroribus ad rectam fidem et a schismatibus eos revocans ad unitatem.
marg.| {191.1534B} Est igitur intentio Apostoli in hac Epistola Corinthios ab erroribus et schismatibus ad fidem rectam, et a vitiis et aliis peccatis ad bonos mores revocare, et in eis confirmare.
marg.| Modus talis, huic Epistole sicut et aliis salutationem prescribit, et nomen suum quod celebre erat omnibus gentibus, preponit ut magistri nomine audito acquiescant correctioni, et quia eis vilis erat apponit dignitatis nomina non humilitatis, ut servus, post salutationem pro donis eorum qui boni erant inter eos gratias agit. Deinde increpat illos qui de baptistis se iactabant, post retrahit eos ab amore terrene sapientie. Deinde redarguit eos de fornicatore quem inter se esse ferebant. Deinde increpat eos quia 67 sibi invicem iniurias, et fraudes faciebant, et infidelium examina requirebant. {191.1534C} Postea instruit eos de matrimoniis, et de perceptione Eucharistie, ubi plurimum errabant, et de aliis plurimis. Circa finem vero subditur moralis admonitio. Premittit autem salutationem dicens:
marg.| Paulus vocatus [AMBROSIUS] id est electus a Deo,   Apostolus Christi Iesu, id est Dei voluntate missus ad predicandum Christum. Vel vocatus, id est ab hominibus privilegio nominis dictus, Apostolus Christi Iesu. Hic aliter incipit quam ad Romanos, quia alia causa est hic quam ibi. Hic enim non vocat se servum sicut ibi quia opus erat hic potius auctoritate, et commendatione contra superbiam Corinthiorum apud quos viluerat. Apostolus dico, et hoc non per iram, sed   per voluntatem Dei, quod {191.1534D} non illi vestri pseudo qui nec missi sunt a Deo, nec verum est quod dicunt.   Et Sosthenes frater. Hic dicitur Apostolo de eis nuntiasse, et ideo eum sibi in hac salutatione adiungit, per hoc indicans quod pro illis valde sollicitus erat. Ecce per eum qui inter eos conversabatur, culpas eorum se scire innuit. Ideo autem frater dicit, quia per hoc removet suspicionem sinistram ab illo, ostendens quod non malo animo de eis nuntiavit, sed ex caritate, et desiderio correctionis.
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 
marg.| Paulus, inquam, et Sosthenes, scribit hanc Epistolam Ecclesie Dei, non hominum, {191.1535A} ut vos facitis eam, arbitrantes ministeriorum dispensatores esse gratiarum auctores. Ita enim esset Ecclesia hominum, non Dei. Quos autem Ecclesiam Dei dicat, aperit subdens, scilicet   sanctificatis, in baptismo, et hoc   in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, non per homines, imo a pseudo eversi sunt. Ipsis dico,   vocatis sanctis, id est vocatis per predicatores, et deinde sancti sunt. Vel   vocatis sanctis , id est preelectis a Deo ad hoc ut sancti sint. Hoc ideo dicit ut ostendat nil boni esse ab homine, sed totum a Deo. His inquam Apostolus scribit,   cum omnibus, id est et omnibus scribit suffraganeis Corinthi, qui in eisdem vitiis laborant. Unde subdit:   Qui in omni loco, Corinthiorum,   ipsorum et nostro, id est primitus mihi commisso,   invocant nomen {191.1535B}   Domini, non aliud a Deo, qui vere invocant dum servi eius sunt. De quibus dicitur, prope est omnibus invocantibus eum in veritate. Hoc enim invocat aliquid quod vult ad se venire. Quid est invocare, nisi in se vocare: Qui ergo Deum invocat ut dives fiat, Deum non invocat. Nam, cum dicis: Deus, da mihi divitias, non vis ut ad te veniat ipse Deus, sed ut divitie veniant ad te. Deus autem gratis se vult coli et diligi. Hoc est enim caste amare, non quia dat aliquid preter se, sed quia dat se. Talibus dicit Apostolus;   Qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, id est Salvatoris et regis, quem vere invocant dum ab eo credunt se salvari et regi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 
marg.| Gratia vobis etc. Ecce salutatio. quasi1: Paulus {191.1535C} et Sosthenes scribunt vobis hanc Epistolam, et ante alia salutant vos, optantes ut gratia sit vobis, stantibus ut maneant, lapsis ut redeant.   Et pax, id est mentis tranquillitas. Et hoc   a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo, qui ab eo quidem personali proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantie Deus. Ideo ergo Patrem nominavit et Christum, ne unio persone inter eos esse putetur.
1 Quasi] + dicat PL
distinctio II
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 
prol.|
marg.| Gratias ago etc. Hic gratias agit de donis illorum qui boni erant inter eos. In illa enim plebe alii {191.1536A} erant boni qui digni erant laude, alii digni increpatione. Post salutationem ergo primum proponit de bonis ut his aliis conformentur dicens:   Gratias ago etc. corde, lingua et opere,   Deo [AMBROSIUS] a quo omnia esse credo, non ab hominibus,   meo omnium quidem Deus potestate qua creat, sed eorum proprie dicitur Deus, qui eum diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, quibus subvenit, qui ab illo alieni non sunt.   Semper pro vobis, et hoc,   in gratia Dei, que data est vobis, id est dum considero gratiam, id est dona Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 
marg.| Que data sunt vobis et hoc, in Christo Iesu, id est a Christo non aliunde et hec gratia a Deo est multiplex,   quia in omnibus donis,   facti estis divites in illo id est in Christo, non in homine. Et   quia dixit   in omnibus illos esse ditatos, {191.1536B} supponit partes aliquas, scilicet divites facti estis,   in omni verbo, id est in omni genere linguarum vel in omni verbo, id est in omni modo predicandi scilicet mediocribus et perfectis et minoribus.   Et in omni scientia, id est Scripturarum intellectu.
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 
marg.| Et in his ditati ita estis, quod ita tenetis, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, id est ita verba et scientiam tenetis de eo quod de Christo predicavi, sicut testimonio prophetarum confirmavi. Vel ditati estis, id est donis repleti,   sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis , id est quia firmiter tenetis fidem quam predicavi vobis.
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 
marg.| Dico quod divites estis, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia sancti Spiritus. Vobis, dico,   exspectantibus, cum {191.1536C} desiderio, quia certi inde et parati,   revelationem Domini nostri Iesu Christi, id est visionem Christi, et cognitionem que post mortem prestatur cuique fideli. Vel revelationem dicit, que erit in die iudicii quam impii timent.
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 
prol.| Qui et confirmabit vos. quasi2: Exspectatis revelationem Christi, a qua exspectatione non deficietis. Ipse est enim qui et confirmabit vos   usque in finem, cuiusque, ita ut sitis   sine crimine, etsi non sine peccato. Confirmabit, dico. Usque in finem, id est   in die adventus Domini nostri Iesu Christi. Cuius adventus intelligitur, cum cuique post mortem manifestatur.
2 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, confirmabit vos, dico, semper mente euntes in illum diem, scilicet in diem adventus Christi etc.
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 
marg.| Fidelis Deus. quasi3: Confirmabit et vere, quia Deus est fidelis, {191.1536D} id est verus in promissis,   per quem vocati estis, cum essetis aversi. Qui ergo aversos vocavit, facilius confirmabit. Vocabit, dico,   in societatem, non modo angelorum vel apostolorum, sed   filii eius Domini nostri Iesu Christi.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 
prol.| Obsecro autem vos, fratres. Hucusque bonos laudavit: His laudatis invitat alios, ad horum simile. quasi4: Pro bonis gratias ago, vos autem, alios, o fratres, obsecro   per nomen Domini nostri Iesu Christi, id est si vultis esse eius a quo nominamini Christiani,   ut dicatis omnes oris confessione; et interius habeatis in corde   idipsum, quod dicunt predicti,   et non sint in vobis schismata, id est divisiones; sed   sitis in eodem sensu, id est {191.1537A} in eadem voluntate qua predicti.   Et in eadem scientia, id est in eadem intelligentia.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 
prol.| Ita quod perfecti sitis, hoc ideo dico, quia significatum mihi, litteris   est, de vobis tamen, o   fratres mei, ab his qui sunt Chloes. Chloes locus est ubi illi erant qui apostolo significaverunt. Vel qui sunt Chloes, id est illius matrone; Chloes enim potest esse nomen vel loci vel persone. Aliquibus enim videtur locus esse, ut si diceretur, ab his qui sunt Antiochie; aliquibus videtur femina fuisse Deo devota, cum qua multi essent colentes Deum. Quid enim significatum est   de vobis: hoc scilicet,   quia contentiones sunt inter vos, de disciplina Dominica.
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 
prol.| Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. quasi5: Non solum scio contentiones {191.1537B} que sunt inter vos, sed et verba que dicitis. Et hoc est: Hoc autem dico   quod unusquisque vestrum dicit. Nam alius dicit hoc, scilicet:   Ego quidem sum Pauli: alius illud dicit:   Ego sum   Apollo; alius vero;   Ego sum   Cephe. quasi6: Alius dicit: Ego sum baptizatus baptismo illius; alius dicit: Ego illius. Sed hoc dicere est quasi idololatria. Et sciendum quia sub nomine suo, et apostolorum bonorum notat pseudo. Nam illi quos nominat sine dubio boni erant, sed sub horum specie falsos apostolos tangit, ne si diceret in nomine illius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel ideo apposuit nomina bonorum apostolorum, ut ostendat, quia si in nomine maiorum {191.1537C} non est gloriandum, nec in nomine illorum, quorum doctrina prava est. Inter eos autem hos laude dignos designat qui dicebant se esse Christi. Unde subdit: Alius autem dicit:   Ego sum   Christi, baptismo baptizatus. Hic bene dicit quales supra laudavit, qui tales sunt, ostium habent per quod intrandum est, quod est Christus, per quem cognoscitur Pater. Nemo enim novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et cui vult Filius revelare. Sicut ergo ipse per se novit Patrem, nos autem per illum; sic intrat in ovile per se, et nos per ipsum ostium. Christus enim se predicat, et nos Christum predicamus, et ideo ipse per seipsum, et nos per ipsum intramus. Christus ergo ostium est et pastor intrando per se, et quod pastor est {191.1537D} dedit etiam suis, quia et Petrus pastor, et Paulus pastor, et alii sunt pastores. Ostium vero nemo nostrum se dicit. Hoc enim sibi proprie tenuit. Nullus ergo ostium est nisi Christus, etsi pastores sint alii. Sed, quia oves indisciplinate ceperunt facere schismata, et alia ostia sibi ponere quibus intrarent, non ut congregarentur, sed ut errarent et dividerentur, dicentes; Ego sum Pauli etc. subdit:
5 Quasi] + dicat PL
6 Quasi] + dicat PL
distinctio III
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 
prol.|
marg.| Divisus est Christus? quasi7: Discite quantum erretis, et quantum de Deo presumatis, et quantum {191.1538A} hominibus tribuatis, qui inter eos gloriam partimini. [AMBROSIUS] Divisus est ergo Christus, secundum vos. quasi8: Multos facitis Christos, id est datores gloriarum. Adeo enim errabant isti ut putarent gratiam dari ab homine, non modo quasi ministro sed auctore. Vel putabant Christum in baptismo magis operari per meliorem baptistam, et minus per minus bonum, et ideo ait:   Divisus est Christus? quasi9: Qui operatur idem in omnibus divisus est, quantum ad vos, dum creditur in isto plus operari, in illo minus.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
9 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, quia hec dicitis, ideo Christus modo a vobis divisus est, id est separatus. Vehementer isti errabant, quia ostia sibi preter Christum constituebant, et fundamenta diversa ponere presumebant, cum unum sit fundamentum {191.1538B} Ecclesie quod nemo mutare potest, scilicet Christus Iesus. Ipse enim solus est petra, supra quam fundata est Ecclesia, a qua nominatus est Petrus, Domino ad illum dicente: Tu es Petrus etc. (Mt., 16.) Simon enim antea vocabatur. Hoc autem nomen, scilicet Petrus, a Domino ei impositum est. Et dicitur Petrus in figura Christiani populi, a petra Christo. Quia enim petra Christus dicitur, et Petrus dicitur populus Christianus. Ita ergo Petrus a petra, non petra a Petro dicitur, quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus dictus a petra, quam confessus es, quam cognovisti, dicens:   Tu es Christus Filius Dei, et   supra hanc petram, id est super meipsum Filium Dei, non {191.1538C} super te edificabo   Ecclesiam meam, super me edificabo te et alios, non me super te. Non enim dicuntur esse Petri, sed Christi, non a Petro petrini, sed a Christo Christiani, ne esset spes in homine. Maledictus enim qui spem suam ponit in homine (Ier.  XVII). Et ne essent tot baptismi quot servi, mysterium quidem baptizandi dedit Christus servis suis, potestatem vero sibi retinuit. Quam si vellet poterat dare, ut servus daret baptismum suum tamquam vice sua; et potestatem suam poterat constituere in aliquo servo, ut tanta vis esset in baptismo servi, quantam vim habet baptismus a Domino datus. Sed hoc noluit, ideo. Ut in homine non esset spes baptizatorum. Noluit enim servum ponere {191.1538D} spem in servo. Baptizat enim servus ut minister, baptizat autem Dominus tamquam potestatem habens. Et potuit hanc potestatem servo dare, ut dictum est, sed noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot essent servi, ut quomodo dictus est baptismus Ioannis, sic diceretur Petri baptismus, baptismus Pauli, et huiusmodi. Ille enim baptismus, Ioannis dictus est. Sed forte aliquis dicet: Proba nobis quod ille baptismus Ioannis dictus est. Probabo, ipsa Veritate dicente, quando interrogavit Iudeos:   Baptismus Ioannis unde est? (Mt., 21) Ergone tot baptismi dicerentur {191.1539A} quot essent servi qui baptizarent, sibi tenuit Dominus potestatem baptizandi, servis ministerium dedit. Si ergo servus dicit se baptizare, recte dicit, sed tamquam minister baptizat, et ideo non differt sive bonus sive malus cui baptizandi contigit ministerium. Inde etiam nemo dicit, baptismus meus, cum tamen dicat, Evangelium meum, prudentia mea, gloria mea, licet hec sint a Deo. In quibus differentia est; in his enim alius alio doctior est, et alius alio melius operatur, in evangelizando, nec sunt omnes equali sapientia prediti; alius autem alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiore sive a maiore baptizetur, dici non potest.
marg.| Ad hoc autem quod dicit AUGUSTINUS Christum potestatem baptismi servis posse dedisse, opponitur {191.1539B} sic a quibusdam. Potestas sive potentia Dei essentia divina est, quia non est aliud Deo esse, aliud posse. Si ergo non potuit eis dare, ut essent quod ipse, nec potuit dare posse suum, vel potentiam suam, scilicet que ipse est: alioquin, si potentiam suam potuit eis dare, que ipse est, potuit eis dare ut ipsi essent quod ipse est. Ad quod dicimus quod non potuit eis Christus dare, ut essent quod ipse est, et tamen potuit eis dare potestatem quam habet, id est potestatem qua possent remittere peccata, quod ipse solus potest. Hec est enim quam dicit potestatem baptismi, scilicet potestas remittendi peccata. Potuit ergo eis dare auctoritatem baptismi quibus contulit ministerium, ita tamen ut ipse principalis auctor existeret. Potestatem vero qua ipse {191.1539C} est, sive posse suum quod est suum esse, eis potuisse dare non dicimus, qualiter dicimus cum dedisse nobis scire quod ipse scit, et dedisse prophetis scientiam futurorum quam habet, non quod nobis dederit esse quod habet, vel prophetis scientiam que est essentia divina, sed quia nobis dedit per gratiam scire futura, que ab eterno ipse novit natura. Alii dicunt potestatem baptismi, ut in nomine eorum daretur baptismus, in quo fieret remissio peccatorum, sicut fuit in nomine Christi, et hoc potuit dare, sed noluit.
marg.| Numquid Paulus. quasi10: Vos dicitis ego sum Pauli, ego Apollo etc. Sed numquid Paulus   crucifixus est pro vobis, id est ut sit vobis auctor salutis? {191.1539D}   Aut in nomine Pauli baptizati estis, scilicet quod peccata dimitterem vobis? quasi11: Non. Revocat illos ad unum nomen qui multa nomina sibi facere volebant, repellit eos ab amore hominis, ut Christus ametur. quasi12: Nolo ut mei sitis, sed mecum sitis, mecum estote, omnes illius sumus qui pro nobis crucifixus est. Dimittuntur enim nobis peccata per nomen eius, non per nomen alicuius hominis. Unde Ioannes aita: « Scribo vobis, filioli, quia remittuntur vobis peccata per nomen eius ». Et nota quod per hoc verum quod tenebant illi Corinthii, facit illos erubescere de falsis {191.1540A} que tenebant. Hoc enim erat proprium et detestabile eorum vitium, quod dicebant, ego sum Pauli, nec illos quos in schismata dissiluisse redarguit, arbitror veram fidem habuisse in hoc quod dicebant, ego sum Pauli etc. Hoc enim falsum erat. Quod vero sciebant Christum pro se esse crucifixum, et se in eius nomine, non Pauli baptizatos, non erroris eorum, sed divini muneris erat, hanc Dei veritatem in iniquitate suorum schismatum detinebant. Per hanc ergo veritatem quam tenebant, ipsorum falsitatem convincit. Verum, quippe baptismum habebant, et ex eius veritate, ut corrigerent falsitatem ab ipso audiunt, numquid Paulus etc. Prorsus fieri potest ut aliqui verum habeant baptismum, et non veram habeant fidem, sicut isti. Per veritatem {191.1540B} ergo quam habebant corrigit falsitatem quam tenebant, sicut per Christi resurrectionem quam credebant probat resurrectionem mortuorum quam negabant. Erant enim inter eos qui mortuos resurgere non credebant, credebant tamen Christum resurrexisse.
a Io. 2
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
12 Quasi] + dicat PL
distinctio IV
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 
prol.|
marg.| {191.1540C} Gratias ago etc. quasi13: Et quia baptismis gloriamini. Ago gratias   Deo meo etc. de hoc   quod neminem vestrum contendentium   baptizavi. Nullum enim vestrum baptizavi,   nisi Crispum et Caium, qui non sunt de contentione vestra. Et non ideo hoc dico quin bonum sit baptizare;
13 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 
marg.| sed, ne quis dicat quod baptizati estis in nomine meo, de quo magis gloriaremini. Poterat quidem, ut dictum est, Dominus Iesus, si voluisset baptismi sui potestatem dare alicui, vel aliquibus precipuis servis suis, ut quemadmodum per virgam florentem demonstratus est Aaron sacerdos, ita per aliquod signum demonstrarentur excellentioris dignitatis ministri, et dispensatores mysteriorum qui soli baptizare deberent. Sed, si hoc fieret ipsorum iam baptismus diceretur {191.1540D} quamvis eis a Domino attributus, sicut baptismus Ioannis fuit. Ideo Apostolus agit Deo gratias quod neminem eorum baptizavit, qui tamquam obliti in cuius nomine baptizati essent, per hominum nomina se dividebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per apostolum datus, ita nec illius nec illius, sed Christi esse cognoscitur, quod Ioannes per speciem columbe se didicisse testatur. Nam secundum quid aliud dixeritb: « Et ego nesciebam eum », non plane video, nisi quia secundum aliquid eum sciebat, et secundum {191.1541A} aliquid eum nesciebat: sciebat quidem sponsum esse et Filium Dei, sed nesciebat utrum esset daturus aliis potestatem baptismi, an proprium baptismum esset habiturus, et baptismi potestatem recepturus. Sed hoc per Spiritum didicit, velut per columbam descendentem et manentem super Christum. Unde ad ipsum dicitur: « Super quem videris Spiritum quasi columbam manentem et descendentem, hic est qui baptizat » (ibid.).
b Io. 1.
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 
marg.| Baptizati autem. quasi14: Non solum illos predictos baptizaverim, sed etiam baptizavi   Stephane domum, id est illius matrone familiam que non est de hac contentione.   Ceterum, quasi15: De his certus sum quod baptizaverim eos. Ceterum   nescio si quem alium vestrum, qui sit de contentiosis,   baptizaverim.
14 Quasi] + dicat PL
15 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 
marg.| Non enim. {191.1541B} Ratio hic ostenditur cur tam paucos baptizavi. quasi16: Ideo tam paucos baptizavi, quia non   misit me Christus baptizare, quod a minoribus fieri potest, ne retardaretur a predicatione, de qua subdit,   sed evangelizare. Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem evangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior evangelizare se missum dicit, non baptizare.
16 Quasi] + dicat PL
marg.| Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia. quasi17: Dico quod misit me evangelizare, non utique, in sapientia   verbi, id est in sapientia philosophorum, que dicitur sapientia verbi, quia dicitur sapientia etsi non sit. Vel ideo dicitur sapientia verbi, quia verbosos facit, {191.1541C} ideo non misit me in sapientia verbi,   ut non evacuetur crux Christi. Per illam enim sapientiam crux Christi, id est mors Christi evacuatur, et impossibile secundum naturam iudicatur, ut Deus immortalis moreretur. Vel evacuatur crux Christi, si quomodo, vel bona natura, vel alio aliquo modo preter eam credatur esse iustitia et vita eterna. Acute quippe videntur hec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi. Non est ista sapientia desursum descendens. Si ergo secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra Christi gratiam disputare, et ea dicere quibus demonstrare conemur naturam humanam, neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in maioribus {191.1541D} sibi ad iustitiam, si velint, posse sufficere. Quocirca non presumit Apostolus in sapientia verbi predicare, sed Scripturarum auctoritate contentus simplicitati studet, potius quam tumori. Vel non misit me predicare in sapientia verbi, id est in lepore et ornatu verborum, quia predicatio Christiana non indiget pompa, et cultu sermonis ne videatur esse ex versutia, et calliditate humane sapientie non ex veritate. [AMBROSIUS] Ibi enim compositio verborum queritur, ubi teste Veritate ipsa se non commendat Veritas sicut in sapientia mundana. Qui ergo fidem Christi verbis exornare {191.1542A} vult, obscurat illam splendore verborum, ut non illa, sed ipse laudetur. Ideo causam ostendens, quare non in sapientia verbi, addit, ut non evacuetur crux Christi, sicut pseudoapostoli, ne stulti viderentur prudentibus mundi, in sapientia humana Christum predicabant dupliciter, scilicet eloquentie studentes, et que mundus stulta iudicat. Evitantes verbum enim. quasi18: Quasi quereret an evacuaretur crux Christi? respondet: Utique.
17 Quasi] + dicat PL
18 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 
marg.| Verbum enim, id est predicatio   crucis stultitia quidem est, id est esse videtur   pereuntibus, id est sapientibus huius mundi, quorum sapientia perit, et falsa ostenditur, et inde ipsi damnandi sunt. Ideoque pro eo quod debebat dicere sapientibus, dixit pereuntibus.   His autem. quasi19 : pereuntibus {191.1542B} verbum crucis stultitia est. Sed his   qui salvi fiunt, id est nobis, scilicet credentibus,   virtus Dei est, quia credentes in cruce Christi virtutem Dei intelligunt, dum sciunt quod occisus diabolum vicit, et hominem liberavit. Vel virtus Dei est, id est virtutem dat credentibus, per quam, cum res exigit, fiunt miracula.
19 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 
dist. 5
prol.|
marg.| {191.1542C} Scriptum est enim. quasi20: Ideo non misit me predicare in sapientia, quia predixerat quod eam non reciperet in predicatione evangelica; sed perderet, et reprobaret de collegio predicatorum suorum, et hoc est quod ait:   Scriptum est enim in Abdia:   Perdam sapientiam sapientium seculi,   et prudentiam prudentium reprobabo, id est sapientiam mundanam, et prudentiam eliminabo. A predicatoribus Evangelii, ut tales sapientes inter predicatores non recipiam, et sic est factum.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 
marg.| Ubi est enim   sapiens, inter predicatores? inter quos si esse voluerit, sapientiam illam abiicere oportuit. Et nota quod primum ponit genus; deinde subdit species, dicens:   Ubi scriba? ubi inquisitor huius seculi! {191.1542D} Sapiens genus est utriusque, scilicet scribe et inquisitoris. Scriba est qui etiam de moribus et artibus precepta dat. Conquisitor est qui secreta nature rimatur. Tales enim recipit Deus inter predicatores, sed stultos fecit. Unde subdit:   Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
marg.| Vel ita: Scriptum est enim. quasi21: Bene dico, pereuntibus; sic enim Scriptum est, scilicet quod proderet, et reprobam falsamque faceret sapientiam huius mundi: et hoc est, perdam, id est irritam faciam sapientiam sapientium. [AUGUSTINUS] Non utique meam in eis perdam, sed illam que est eorum quam sibi {191.1543A} arrogant. [HIERONYMUS.] Non enim vera sapientia, et vera prudentia perditur a Domino, sed falsi nominis scientia quam sibi thesaurizant lingua mendacii, et deficiunt scrutantes scrutinia. Et prudentiam prudentium reprobabo, quam scilicet excogitavit ad aliquid probandum. Non ideo hoc dicit ut veritatis intelligentia possit a Deo reprobari, sed quia eorum prudentia reprobatur, qui in sua eruditione confidunt. Ubi sapiens? [AMBROSIUS Haimo.] Probate, false scilicet scientie, insultat Apostolus dicens: Ubi sapiens? tam de Iudeis quam de gentibus, quasi nil valet. Et est hec invectio in Iudeos et gentiles, unde distincte de utroque subdit: Ubi scriba de Iudeis? Ubi inquisitor huius seculi, id est gentilis naturas rerum tantum inquirens? Quasi {191.1543B} dicat: Victa est eorum sapientia, et stultitia facta. Nam scriba Iudeorum, et legis doctores, etsi nil impossibile Deo credunt, tamen, quia in lege non adeo aperte habent, diffidunt Dei Filium esse mortuum, et huiusmodi; gentilibus vero pro humana ratione stultitia est. Sed nonne stultam fecit sapientiam huius mundi? Sapientia est huius mundi, ubi infirmum et stultum Dei contemnitur, que est secundum rationes mundi, que impossibile iudicat que in naturis rerum non videt. Hanc autem Deus stultam fecit, possibile fore declarando atque faciendo quod ipsa impossibile iudicat.
21 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 
marg.| Nam quia, quasi22: Vere sapientiam mundi stultam fecit Deus, quia per stultitiam salvat credentes; et hoc placuit ei facere, et hoc est quod ait: Nam   placuit {191.1543C}   Deo, ex beneplacito enim eius est,   salvos facere credentes, et hoc,   per stultitiam predicationis, id est per predicatores imperitos in mundana sapientia, qui stulti videbantur. Vel per stultitiam predicationis, id est per rem predicatam que stulta videtur, sicut est passio Christi, et mors, ubi est humilitas. [AMBROSIUS] Et cur hoc fecerit ostendit per id quod in serie premisit, scilicet quia   mundus non cognovit Deum, per, id est propter,   sapientiam suam, id est sapientes mundi non cognoverunt Deum propter sapientiam suam, ubi est superbia. Non cognoverunt, dico, Iudei per sapientiam, id est per Filium incarnatum, qui cum in carne manifestatus est Filius Dei, in hunc mundum missus est. {191.1543D} Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse a Deo dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia erat in hoc mundo, quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit c. Hec est lux que in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt (ibid.). Ut autem comprehenderetur, ideo Verbum caro factum est (ibid.). Sicut enim curatio via est ad sanitatem, sic medicina sapientie Dei per hominis susceptionem nostris est accommodata vulneribus, de quibusdam contrariis curans, et de quibusdam similibus. Serpentis enim sapientia, id est astutia, decepti sumus, {191.1544A} Dei sapientia liberamur. Et sicut illa sapientia vocabatur; erat autem stultitia, sic ista, que vocatur stultitia sapientia est. Ecce contraria. Similia vero sunt, quod per feminam deceptos per feminam liberavit, homo homines, mortalis mortales.
c Io. 1.
22 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 
marg.| [AMBROSIUS] Vel ita, dico, quod non cognovit mundus per sapientiam suam, et hoc factum est in Dei sapientia, et hoc fecit Deus alto consilio, scilicet ne superbirent, et ut fides et salus cognoscatur esse ex Deo, non ex sapientia humana, quoniam et Iudei. quasi23: Non cognovit mundus per sapientiam Deum. ideo, quoniam Iudei, consueti ab antiquo,   petunt signa potentie, nescientes humilitatem Dei,   et Greci, id est gentiles,   querunt sapientiam, non veram, sed que ingenio hominis sapientia videatur, {191.1544B} scilicet utrum quod predicatur, natura patiatur.
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 
dist. 6
prol.|
marg.| Nos autem, contra,   predicamus, scilicet   Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum. quasi24: Quod non est Iudeis signum potentie, sed scandalum, quia irascuntur contra predicatores rubore sceleris sui;   gentibus autem stultitiam. quasi25: Hoc quod predicamus videtur gentibus stultitia, ita et vobis si de sapientibus estis.
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continet: Ideo videtur stultitia quod predicamus, quoniam Iudei petunt signa, et Greci sapientiam querunt. Nos autem, contra facimus, 70 scilicet predicamus Christum Iudeis quod scandalum est, {191.1544D} gentibus autem stultitia; et tamen per istam stultitiam salvat Deus credentes, ut dictum est.
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 
marg.| Ipsis autem , sic iunge: Dico quoniam petunt signa Iudei, et Greci sapientiam. In crucifixione quam predicamus est magna virtus Dei, et magna sapientia Dei. Quod videtur, vel apparet Iudeis atque Grecis, non utique omnibus, sed   ipsis vocatis [AUGUSTINUS] id est ipsis qui vocati sunt ad vitam, non communi vocatione, sed illa qua presciti vocantur. Illis enim apparet Christi passio virtus, et sapientia, ut scilicet salus sit ex Deo, non ex arbitrio Iudei, vel Greci, et si reprobis aliter videtur. Ipsis ergo vocatis predicamus   Christum, id {191.1545A} est   crucifixum, scilicet   Dei virtutem, et Dei sapientiam, id est Christi crucifixionem, in qua apparet virtus Dei, quod mortuus vicit mortem, id est diabolum et Iudeum; et Dei sapientiam, qua callide diabolum decepit [AMBROSIUS]. Vel ipsis vocatis predicamus Christum, id est Christi fidem, vel passionem, scilicet Dei virtutem, quod per fidem eorum, et peccata remittuntur, et demones pelluntur; et cum res exigit, miracula fiunt; et Dei sapientiam, quia credentes in Christum crucifixum, intelligunt Christum esse Dei sapientiam. Christus enim sapientia Patris est, sicut virtus Patris; ipse est Verbum Patris, et manus Patris, per quem tamquam manu et verbo Pater omnia fecit. Unded: « Opera manuum tuarum sunt celi ». {191.1545B} Et iteme: « Verbo Domini celi firmati sunt ». Quod ergo verbo, hoc manu; et quod manu, hoc verbo fecit.
d Hbr. 1.
e Ps. 33.
marg.| Potest ergo sic accipi: Predicamus Christum esse Dei sapientiam, et Dei virtutem. Cave ne intelligas Filium dici sapientiam Dei tamquam ipse solus sit intelligens, vel sapiens sibi et Patri, et Spiritui sancto. Si enim ibi solus Filius intelligitur sapiens, et sibi et Patri, et Spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater, nec sit sapiens de seipso, sed de Filio; nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia dicatur Pater sapiens esse, quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia esse potest. Et ideo si Pater non intelligit ipse sibi sed Filius intelligit {191.1545C} Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit; et si hoc Deo esse quod sapere, et ea illi essentia que sapientia, non Filius a Patre quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam quod falsissimum est. Est ergo Deus Pater sapiens, ea que ipse est sua sapientia; et Filius sapientia Patris est sapiens, de sapientia que est Pater de quo est genitus Filius. Sic et Pater est intelligens ea que ipse est sua intelligentia, Filius autem intelligentia Patris, est intelligens de intelligentia que est Patri, de qua genitus est. Quia quod etc. quasi26: Vere in crucifixione Christi est Dei virtus, et Dei sapientia.
26 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 
marg.| Quia quod stultum est Dei, id est quod sapientibus mundi videtur stultum de Deo, ut passio {191.1545D} et mors,   sapientius est hominibus, id est quam homines possunt videre vel esse.   Et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. [AMBROSIUS] Sine dubio celestia vincunt terrestria, et ideo infirmum Dei non vere est infirmum, sed videtur, quia infirmitas Christi magna victoria est; cum enim victus est, vicit mortem quam nemo gigas evasit.
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 
marg.| Videte enim. quasi27: Vere stultum et infirmum Dei, sapientius et fortius est hominibus, quod in vobis potestis experiri.   Videte enim vocationem vestram, o fratres, id est per quos vocati estis. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma mundi annumerati sunt. Tales sunt vocatores {191.1546A} vestri, qui tamen confundunt sapientes et fortes; et vere sunt tales,   quia non multi, de vocatoribus sunt;   secundum carnem sapientes, id est secundum sapientiam humanam;   non multi potentes, lata dominatione;   non multi nobiles, generis claritudine. Primo nulli tales fuerunt inter doctores Christiane fidei, quando duodecim apostoli sunt electi. Vel non multi dicit, non ait nulli, forsan pro se qui solus inter apostolos secularium litterarum peritus, et terrenarum opum dives, Romane dignitatis parentela conspicuus fuit, qui tamen hec nihili pendit, nec usus est eis.
27 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 
marg.| Sed que stulta etc. quasi28: Non sapientes elegit, sed potius,   elegit Deus que stulta sunt mundi, id est ignaros mundane sapientie,   ut confundat, id est ut faciat erubescere, {191.1546B} et ad insipientiam redigat   sapientes. Et infirma mundi elegit Deus, id est impotentes,   ut confundat fortia, ut Neronem.
28 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 
marg.| Et ignobilia mundi, et quod plus est,   contemptibilia elegit Deus, et   ea que non sunt, id est ignobiles et contemptibiles, qui nil esse videbantur, elegit Deus,   ut destrueret, id est vincendo humiliaret,   ea que sunt, id est que cum ex se nihil sint, tamen aliquid esse sibi videntur. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte qui sapientiam seculi iactant, cum Deus humilitatem proponat.
marg.| AUGUSTINUS. EX SERMONE DE DECEM VIRGINIBUS.29 Venit enim humilis Deus querens30 humiles non altos, qui, etsi primo31 elegit32 pauperes, indoctos, infirmos, non tamen reliquit sapientes, divites et nobiles; sed si eos primos33 {191.1546C} eligeret, merito talium rerum viderentur sibi eligi, atque inflati de his rebus salutem humilitatis non reciperent, et ita esset in eis superbia qua homo cecidit. A
A ¶Codd. : Cbg152 ( 100ra ) As14 ( 73vb ) Cas366 (135ra) ; PL 191, 1546
29 Augustinus… virgis Cbg152 ] Augustinus As14 Cas366 , Ambrosius PG
30 querens] quaerere PG
31 primo Cbg152 ] primum As14 Cas366
32 elegit] elegerit Cas366 PG
33 primos Cbg152 Cas366 PG] primo As14
marg.| AUGUSTINUS. EX SERMONE DE CALENDIS IANUARII. 34 Ideoque non elegit reges vel senatores vel philosophos vel oratores. Imo elegit plebeios, pauperes, indoctos piscatores. Nisi fideliter precederet piscator, non humiliter sequeretur orator.B f
f ¶Fons : <revera> Beda Venerabilis , Collectio in Apostolo ex Augustini operibus, § 133 ; ed. P.   Verbraken , « Les fragments conservés de sermons perdus de saint Augustin », RevBén. 84 (1974), p. 245-270, ici p. 258 § 16 ( iuxta Saint-Omer, BM, 91, f. 41v  ; Troyes, BM, 96, f. 95v = Köln, Domsbibl., cod. 104, f. 58v ) <ex quo>   Florus Lugdunensis , Expositio in Epistolas beati Pauli ex operibus sancti Augustini (1Cor. 1, 26), Paris, BnF, lat. 11575, f. 81vb. <ex quo> =   Rabanus Maurus , In 1Cor., 1, PL 112, 20A-20B : «EX SERMONE [+ contra paganos Ko104 Som91] DE KALENDIS IANUARII. Sed forte diceret aliquis: Etsi ipse humiliter natus est in discipulorum nobilitate iactare se voluit. Non elegit reges aut senatores aut philosophos aut oratores, immo vero elegit plebeios, pauperes indoctos piscatores. Petrus piscator, Ciprianus orator. Nisi fideliter precederet piscator, non humiliter sequeretur [precederet Augustinus] orator. Non de se quisquam desperet abiectus, teneat Christum et spes eius falsa non erit ». Cf. I.   Fransen , «Description de la collection de Bède le vénérable sur l'Apôtre », RevBén. 71 (1961), p. 35 ; cf. ms. Cassino, cod. 178 (saec. 11, n.v.) et passim. <cuius fons>   Augustinus Hipponensis , Sermones ad populum, sermo 198 auctus (= Dolbeau 26, Moguntinus 62 = PG 38, sermo 197, 1023), § 60, ed. EAA 147, p. 414.1460 sqq. [MM2020]
B ¶Codd. : Cbg152 ( 100ra ) As14 ( 73vb ) Cas366 (135ra) ; PL 191, 1546
34 Ex sermone… ianuarii] om. As14 Cas366
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 
marg.| Unde Nathanel doctus non est in apostolum electus. Ut autem humilitatis causa, hec esse facta intelligantur, subdit: Ut non glorietur etc. quasi35: Ideo infirmos elegit et non sapientes,   ut non glorietur omnis caro, id est ut nullus homo iustus, vel iniustus glorietur ex se, sed de Deo. Quod ostenditur ibi:   Qui gloriatur in   Domino glorietur. {191.1546D} Non glorietur de se, dico,   in conspectu eius, scilicet Dei, vel sui ipsius, id est si Deum conspicit, vel se attendat.
35 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 
marg.| Ex ipso autem. [AUGUSTINUS] quasi36: Tales elegit Deus, sed tamen vos estis in Christo Iesu, id est in fide Christi. Et hoc, ex ipso, id est per ipsum Christum, non per nos.
36 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita iunge: dico ut non glorietur aliquis ex se, sed tamen est alia bona gloria, scilicet quod, ex ipso vos estis in Christo Iesu, qui Christus   factus est nobis sapientia a Deo, id est illuminans vos ad veritatem. Ideo autem dicitur, factus est nobis sapientia, quia temporaliter, id est ex aliquo tempore nos ad illum convertimur, ut cum illo maneamus in {191.1547A} eternum, et ipsa sapientia caro facta est, et habitavit in nobis, et hoc facit, id est nos illuminat, quia factus est nobis   iustitia, id est quia prius iustificat nos bona operatione. Iustitia enim que vivit in seipsa, procul dubio Deus est, atque incommutabiliter vivit. Sicut autem cum sit in se vita, etiam nobis fit vita, cum eius efficimur participes: ita cum in se sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei coherendo iuste vivamus, et per hoc est ipse nobis iustitia, quia prius est   sanctificatio, id est quia prius in baptismo mundat nos. Et hoc ideo, quia prius est factus nobis   redemptio, id est quia prius redemit nos patiendo. Et hoc totum ideo sic factum est   ut nullus glorietur nisi de bonis Dei,   quemadmodum scriptum est in Ieremia:   Qui gloriatur, in {191.1547B}   Domino glorietur. In Ieremia tamen sic habetur:   In hoc glorietur qui gloriatur scire, et nosse me, quia ego Dominus (Ier. 10).



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 1 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_1)

Notes :