Glossa magna

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 

Et ego
cum venissem ad vos,
fratres, veni non in sublimitate1
1 in sublimitate] per sublimitatem Weber
sermonis
aut
sapientie
annuntians vobis testimonium Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 

Non enim iudicavi me scire2 aliquid
2 me scire] inv. Weber
inter vos,
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 

Et ego
in infirmitate,
et timore,
et tremore multo
fui apud vos,
Numérotation du verset 1Cor. 2,4 

et sermo meus
et predicatio mea
non in persuasibilibus humane3 sapientie verbis,
3 humane] om. Weber
sed in ostensione Spiritus et virtutis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 

ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 

Sapientiam autem loquimur
inter perfectos,
sapientiam
vero non huius seculi,
neque principum huius seculi
qui destruuntur,
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 

sed loquimur Dei sapientiam
in mysterio
que
abscondita est,
quam
predestinavit
Deus ante secula
in gloriam nostram,
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 

quam nemo principum huius seculi
cognovit. Si enim
cognovissent
numquam Dominum glorie crucifixissent.
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 

Sed
sicut scriptum est :
quod oculus
non vidit,
nec auris audivit,
nec in cor
hominis
ascendit,
que
preparavit Deus his qui diligunt illum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 

Nobis autem
revelavit Deus per Spiritum suum.
Spiritus enim
omnia scrutatur,
etiam profunda Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Quis enim scit hominum que sunt4 hominis
4 sunt] sint Weber
nisi spiritus
hominis
qui in ipso est ? Itaque5 et que Dei sunt,
5 itaque] ita Weber
nemo cognovit
nisi Spiritus Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 

Nos autem
non spiritum huius6 mundi accepimus,
6 huius] om. Weber
sed Spiritum qui ex Deo est,
ut sciamus
que a Deo donata sunt nobis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 

que
et loquimur
non in doctis
humane sapientie verbis,
sed in doctrina Spiritus,
spiritualibus
spiritualia comparantes.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Animalis autem homo
non percipit ea que sunt Spiritus Dei,
stultitia est enim illi
et
non potest intelligere,
quia spiritualiter examinatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 

Spiritualis autem homo7
7 homo] om. Weber
iudicat omnia
et ipse a nemine iudicatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 

Quis enim
cognovit sensum Domini
aut quis
instruxit eum ?8
8 aut...eum] qui instruat eum ? Weber
Nos autem sensum Christi habemus.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Et ego cum venissem ad vos. quasi1: Sicut et alii non sapientes electi sunt ad apostolatum, ita et, id est etiam ego, qui eram sapiens, fui quasi non essem sapiens, cum venissem ad vos, o   fratres, quia   veni ad vos   non in sublimitate sermonis, secundum logicam, scilicet ut logicis rationibus uterer;   aut in sublimitate sapientie, secundum physicam, ut physicis rationibus illud confirmarem, {191.1547D} que duo in pseudo laudatis contra Deum; sed veni,   annuntians vobis testimonium Christi, id est ea que de Christo testati sunt prophete.
1 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 
marg.| Non enim iudicavi. quasi2: Vere non per illam sublimitatem veni, quia nec etiam per eam que de Deo est, et hoc ex iudicio mentis feci.   Iudicavi enim me non scire aliquid inter vos, minus capaces,   nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum, id est nisi hoc quod Christus est rector et salvator noster. Et hoc per crucifixionem. Et sciendum quod Christum predicat non solum qui fidem astruit, sed etiam qui mores quibus in eo vivitur instruit. Hoc intelligi potest, etiam in eo quod commemorat Apostolus, cum ait: {191.1548A} Nil iudicavi me scire inter vos nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. In crucifixo enim dicitur quia vetus homo crucifixus est ut ultra non serviamus peccatoa. Non ergo ita accipiendum est quod hic dicit Apostolus tamquam ea tantum dixerit que sunt credenda de Christo, sed etiam que observanda in vita, et 71 moribus ei accedit qui accedit ad compaginem corporis.
a Cf. Rm. 6.
2 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 
marg.| Et ego etc. [AUGUSTINUS.] quasi3: Humilis fuit predicatio mea apud vos, humilis etiam et persona. Quod ita ait,   et ego fui apud vos in infirmitate, id est in tribulatione,   et timore animi, id est anxio animo;   et tremore multo corporis:   Et sermo meus, qui privatim fiebat,   et predicatio mea, que fiebat in communi,   non fuit in persuasibilibus verbis humane sapientie. {191.1548B} Quia etsi persuasibilia fuerint verba mea, non tamen per humanam sapientiam, ut verba pseudoapostolorum.   Sed fuit in   ostensione spiritus et virtutis, id est in sermone et predicatione mea ostendi me habere Spiritum sanctum, et virtutem in miraculis faciendis.
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 
marg.| Ideo ita feci, ut fides vestra non sit, id est non esse intelligatur,   in sapientia hominum, sed in virtute Dei, id est ut fides vestra non attribuatur homini, sed Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 
marg.| Sapientiam autem. quasi4: Inter vos incapaces simpliciter locuti sumus, sapientiam autem, que est de secretis Dei,   loquimur inter perfectos. Hic dicit non perfectos cognitores et doctores, quibus opus non est doceri, sed auditores {191.1548C} iam capaces. Quam sapientiam?   non vero sapientiam huius seculi, que humanis rationibus nititur;   neque, sapientiam   principum huius seculi, id est malignorum spirituum, vel philosophorum, qui principes mundi videbantur,   qui destruuntur, id est quorum sapientia destruitur.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 
marg.| Sed loquimur Dei sapientiam, id est Christum, in quo ostensa Dei est sapientia de redemptione hominum. Loquimur, dico,   in mysterio, id est exponendo mysteria Veteris Testamenti, in quibus Christus significatur, ut in hostia Abel, vel Abrahe. [AMBROSIUS]   Que, sapientia Dei,   abscondita est, ut nesciant pseudo quia non in verbis, sed in virtute est; non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis. Quam sapientiam   Deus predestinavit, id est preparavit,   ante {191.1548D}   secula, id est ante quam mundus esset,   in gloriam nostram, scilicet apostolorum, qui eam predicamus. Vel in gloriam nostram, scilicet omnium credentium, ut scilicet omnes per eam, eternam gloriam consequamur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 
marg.| Quam nemo. quasi5: Bene dico abscondita est, quia ipsa est sapientia, quam nemo   principum huius seculi, id est demonum, vel philosophorum, vel doctorum in lege,   cognovit. Quod inde apparet:   Enim, id est quia   si cognovissent demones sapientiam Dei, de redemptione humani generis per Christi mortem implendam,   numquam crucifixissent Dominum glorie, id est non suggessissent crucifigi, quia non suggereret eum diabolus {191.1549A} crucifigi, per quem ius suum se perdere sciret. Vel de Iudeis potest accipi, quorum quidam cognoverunt Christum; alii vero non cognoverunt. De ignorantibus dicit Petrusb: « Scio, fratres, quia per ignorantiam id gessistis ». Isti non cognoscebant illum esse qui in lege promissus erat eis. Maiores vero, ut principes sacerdotum, Scribe et Pharisei cognoverunt ipsum esse qui in lege promissus erat; sed Deum esse, vel Filium Dei nescierunt. Et ideo de utrisque sic potest accipi: si cognovissent, vel minores illum esse Messiam in lege promissum, vel maiores illum Deum esse, vel Dei Filium, numquam Dominum glorie crucifixissent. Non enim hoc facerent, si Deum esse scirent. Si enim demones Deum factum hominem non intellexerunt, {191.1549B} quanto magis homines? Non igitur illum aliter scierunt demones, quam scierunt principes. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege, non tamen mysterium eius quod Filius Dei erat, et ab eterno; neque sciebant sacramentum incarnationis, passionis et redemptionis.
b Act. 3.
5 Quasi] + dicat PL
marg.| Quod ergo in Evangelio clamant demonesc: « Quid nobis et tibi Iesu Fili Dei » magis ex suspicione quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Vel si cognovissent, ita quod menti eorum bene sederet, numquam Dominum glorie crucifixissent.
c Mc. 5.
marg.| Nota quod ait, Dominum glorie crucifixerunt. Ex forma enim servi crucifixus est, et tamen Dominus glorie crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio que Deum hominem faceret, et hominem Deum. Quid tamen propter {191.1549C} quid, et secundum quid dicatur prudens, et diligens, et pius lector intelligat. Nam ecce dicimus quia secundum in quod Deus est, glorificat suos; secundum hoc, scilicet quod Dominus glorie est, et tamen Dominus glorie crucifixus est, quia recte dicitur Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Una enim persona est Christus, Deus et homo. Ideo diciturd: « Nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit ». Si ergo attendas distinctionem substantiarum, Filius Dei descendit, et filius hominis crucifixus est; si autem unitatem persone, et filius hominis descendit, et Filius Dei crucifixus est. Propter hanc autem unitatem persone, non solum filium hominis {191.1549D} descendisse de celo, sed etiam dixit esse in celo cum loqueretur in terra. Absit ut sic Christus senserit mortem, ut quantum in se est vita, vitam perdiderit. Si enim hoc ita esset, vite fons aruisset. Sensit igitur mortem participatione humani affectus, quem sponte susceperat; non nature sue perdidit potentiam, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero virginis cum nascendo formavit. Mortuus est ergo non discedente vita, sicut passus est non pereunte potentia. Nemo aufert animam eius ab eo, quia potestatem habet ponendi, et potestatem sumendi. Ecce habes auctorem operis, {191.1550A} ponet animam suam; ecce habes opus auctoritatis, et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est, quia enim potestate sua non alio cogente perpetitur. Ipse auctor est operis. Non ergo ad Mariam locali motu verbi divinitatis venit, sed ineffabili potentie sue plenitudine non privata; nec dimisit Patrem Christus cum venit in Virginem. Ubique totus, ubique perfectus. Uno igitur eodemque tempore totus erat in inferno, totus in celo, vere mortuus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas non perdidit. Mortem igitur Dei Filius, et in anima non pertulit, et in maiestate non sensit, sed tantum participatione infirmitatis rex glorie crucifixus est.
d Io. 3.
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 
dist. 2
prol.|
marg.| marg.|marg.| Sicut etc. [AUGUSTINUS] quasi6: Dico si cognovissent, non crucifixissent, sed non cognoverunt, {191.1550C}   sicut scriptum est in Isaia, ubi hoc est scriptum:   Quod oculus corporis   non vidit, quia non est color;   nec auris audivit, quia non est sonus;   nec in cor hominis ascendit, quia non est homo, id est carnalis, sed spiritus, id est spiritualis qui novit. Et est sensus: Oculus non vidit etc. id est visu corporeo, vel auditu non potest cognosci, nec eius hominis ratione qui non est spiritus. Non enim cognoscitur hoc ratione eius qui carnalis est, non spiritualis. Vel non ascendit in cor hominis, quia non est aliquid terrenum. [AMBROSIUS] Quod enim in cor hominis ascendit, infra cor hominis est. Ideo in cor hominis ascendit, quia supra illud est cor quo ascendit. Quod enim ascendit in cor hominis de imo est ad {191.1550D} hominem; quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Infra ergo cor hominis est quod in cor ascendit; supra cor est eternum, ad quod cor ascendit, et hoc est quod Deus reservat bonis. Unde subdit:   Que preparavit Deus. Vel non ascendit in cor hominis, id est alicuius carnalis. Tunc res dicitur ascendere in cor, cum bene intellecta placet. Que preparavit. quasi7: Non vidit oculus, nec audivit auris, scilicet ea que Deus preparavit, in premium   his qui diligunt illum. Hec est sapientia Dei, id est Christus qui diligentibus Deum in premium preparatus est, quem nemo principum cognovit.
6 Quasi] + dicat PL
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 
marg.| Nobis autem. quasi8: Illi non noverunt, {191.1551A} sed nobis spiritibus, non hominibus, id est spiritualibus, non carnalibus, quod pseudo non sunt,   revelavit Deus que preparavit diligentibus se. Intelligimus enim Deum preparatum bonis in premium. Revelavit, dico, et hoc per Spiritum sanctum. Nota quod in Isaia ita habetur:   Oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti diligentibus te (Is.  LXIV). Quod pene idem est in sensu cum eo quod Apostolus posuit, et sicut ibi dicitur   absque te, ita et hic bene addit Apostolus nobis,   revelavit Deus per Spiritum suum.
8 Quasi] + dicat PL
marg.| Et bene per eum. Spiritus enim scrutatur omnia, et id est   etiam profunda Dei, ut de essentia Dei. Scrutari autem dicitur Spiritus Dei omnia, non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquit {191.1551B} omnino quod nesciat. [AUGUSTINUS.] Vel ideo dicit, quod Spiritus Dei scrutatur omnia, quia scrutari te facit. Quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.   Quis enim. quasi9: Vere Spiritus Dei, et non alius scit omnia que Dei sunt. Quod a minori ostenditur.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 
marg.| Quis enim hominum scit ea   que sunt hominis alicuius, id est voluntates et secreta,   nisi spiritus, id est animus,   hominis ipsius, et non alterius,   qui in ipso est? [AMBROSIUS]
marg.| Manifestum est enim cogitationes nostras a nullo sciri, nisi ab animo nostro, quem spiritum dicit Apostolus. Ita et que Dei sunt, scilicet occulta et secreta Dei,   nemo cognovit, qui adhuc sit homo, id est carnalis,   nisi Spiritus Dei, id est Spiritus sanctus, {191.1551C} et illi quos cognoscere facit.
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 
marg.| Unde subdit: Nos 72   autem. quasi10: Spiritus Dei novit.   Nos autem accepimus eum,   non utique accepimus   spiritum huius mundi [AUGUSTINUS.] id est spiritum pythonicum, qui solet coniecturis que mundi sunt divinare, qui per Sibyllam locutus est, qui per verisimilia sepe fallitur, et fallit. Vel non accepimus spiritum huius mundi, id est spiritum elationis, quo doceamur sapientiam mundi,   sed accepimus   spiritum qui ex Deo est. Spiritus ergo Dei, spiritus caritatis est; spiritus huius mundi, elationis est. Non vos moveat quod tantum Spiritus sanctus hic nominatur, et solus scire dicitur que Dei sunt. Ab hac enim scientia non excluditur Pater, {191.1551D} vel Filius; sicut ab eo quod Pater et Christus dicitur solus et verus Deus, non excluditur Spiritus sanctus, cum diciture:   Hec est autem vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum . Attende etiam quod ait, accepimus Spiritum Dei. Spiritus utique, scilicet Patris et Filii est, nec non et noster. Quod enim datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus, non tantum Patris et Filii qui dederunt; sed etiam noster dicitur qui accepimus; et non est ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est, et ipsum tamen spiritum {191.1552A} qui hominis dicitur accepimus; sed aliud est quod accepimus ut essemus; aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scripturis accipitur ipsa anima, vel ipsius anime potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem ut intelligeremus.   Ut sciamus. quasi11: Ad hoc accepimus spiritum,   ut per eum   sciamus que a Deo donata sunt nobis. Inde ergo probatur quod Spiritum Dei accepimus, quia hoc scimus quod utique scire expedit, quia sine hac scientia nemo beatus est. Multi quippe habent dona Dei, et nescientes a quo habeant, impia vanitate iactantur. Nemo autem de donis Dei beatus est, qui danti est ingratus. Unde in Evangeliof : « qui habet dabitur ei ». [AUGUSTINUS.] {191.1552B} Plene enim habere, est scire unde habeas; non habere autem, nescire unde habeas. Qui ergo non habet, id est nescit unde habeat id quod habet, auferetur ab eo.
e Io. 17.
f Lc. 8.
10 Quasi] + dicat PL
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 
marg.| Que et loquimur. quasi12: Scimus que a Deo donata sunt nobis. Que et loquimur; illi, scilicet pseudo, alia loquuntur. [HIERONYMUS] Loquimur dico,   non in verbis humane sapientie doctis, ratione vel ornatu. Malebat enim illa ostendere sola puritate veritatis, quam eloquii tinctione fucare.   Sed in doctrina Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus interius docet auditores; loquimur, dico, ita moderanter omnia scilicet   comparantes, id est tradentes,   spiritualia spiritualibus, quod, vos, Corinthii, non estis, et ideo culpa vestra, et non nostra, quod maiora non diximus {191.1552C} vobis.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,14 
dist. 3
prol.|
marg.| marg.|marg.| Animalis autem homo. quasi13: Nos scimus que donata sunt nobis, sed animalis homo, ut pseudo sunt,   non percipit ea que sunt Spiritus Dei, ut partum Virginis, et resurrectionem. [AUGUSTINUS.] Nil enim estimat posse fieri, nisi quod novit quomodo fiat. Homo autem dicitur animal, {191.1552D} vel vita, vel animi sensu. Vita animalis dicitur que fertur dissoluta lascivia anime sue quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo se regendum non subiicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui de Deo iuxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam iudicat. Quare autem animalis ea que Dei sunt non percipit, subdit,   stultitia enim est illi, secundum humanum sensum, et ideo non potest intelligere spiritualia.   Et vere animalis   non potest intelligere spiritualia,   quia examinatur, id est examinatio, et comprobatio fit illorum spiritualium tantum,   spiritualiter, id est a spirituali. {191.1553A} Et impersonaliter legitur, examinatur.
13 Quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, vere animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est per spiritualia tantum, examinatur animalis, id est probatur quod animalis est, quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur nisi ut examinetur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 
marg.| Spiritualis autem. quasi14: Animalis non potest intelligere,   spiritualis autem iudicat, id est intelligit et discernit,   omnia, non quidem que continet divina scientia, sed que ad iustitiam et vitam sufficiunt, scilicet omnia iudicanda. [AUGUSTINUS.] Spiritualis autem est homo vita vel scientia; spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est, qui etsi ex parte et per speculum videt, tamen de Deo secundum {191.1553B} imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed Spiritui Dei Deus subiectus, certissime ac fideliter, iudicat omnia, certa fide occultorum non patenti cognitione.   Et ipse a nemine, scilicet a nullo homine animali,   iudicatur, id est intelligitur, utrum bene an male intelligat. Vel   a nemine iudicatur, id est reprehenditur.
14 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 
marg.| Et hoc probat dicens: Quis enim animalis novit, id est   cognovit sensum Domini, qui hec fecit, per quem sapientia mundi stulta est, et eius sensum nos habemus, et ideo non possunt non illi vestri iudicare, ut solent.   Aut quis instruxit eum, ut dicat quid hoc fecisti sic? quasi15 : nullus. Si autem non possunt cognoscere sensum Domini, ergo nec nostrum, quia nos qui iam ultra homines {191.1553C} sumus, unus spiritus cum Deo,   habemus sensum Christi, fide certa tenentes ea que Christi sunt.
15 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_2)

Notes :