Glossa magna

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Cor. 8,1 

De his autem
que idolis sacrificantur scimus,
quia omnes scientiam habemus.
Scientia inflat,
caritas vero
edificat.
Numérotation du verset 1Cor. 8,2 

Si quis se existimat scire aliquid,
nondum cognovit quemadmodum
oporteat eum scire.
Numérotation du verset 1Cor. 8,3 

Si quis autem diligit Deum,
hic cognitus est
ab eo.
Numérotation du verset 1Cor. 8,4 

De escis autem que idolis immolantur,
scimus quia nihil est idolum in mundo,
et quod nullus Deus
nisi unus.
Numérotation du verset 1Cor. 8,5 

Nam etsi sunt qui dicantur dii
sive in celo,
sive in terra,
siquidem sunt dii multi,
et domini multi,
Numérotation du verset 1Cor. 8,6 

nobis tamen
unus
Deus Pater,
ex quo omnia,
et nos in illum,
et unus Dominus Iesus Christus,
per quem omnia
et nos per ipsum.
Numérotation du verset 1Cor. 8,7 

Sed
non in omnibus est scientia.
Quidam autem
cum scientia1 usque nunc idoli,
1 cum scientia] conscientia Weber
quasi idolothitum
manducant,
et conscientia ipsorum
cum sit infirma polluitur.
Numérotation du verset 1Cor. 8,8 

Esca autem
nos non commendat Deo,
neque enim2 si non manducaverimus
2 enim] om. Weber
deficiemus,
neque si manducaverimus abundabimus.
Numérotation du verset 1Cor. 8,9 

Videte autem
ne forte hec licentia vestra
offendiculum fiat infirmis3.
3 infirmis] infirmibus Weber
Numérotation du verset 1Cor. 8,10 

Si quis enim4
4 quis enim] inv. Weber
viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem,
nonne conscientia eius cum sit infirma
edificabitur
ad manducandum
idolothita ?
Numérotation du verset 1Cor. 8,11 

Et
peribit infirmus in tua scientia, frater,
propter quem Christus mortuus est ?
Numérotation du verset 1Cor. 8,12 

Sic autem peccantes in fratres
et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis.
Numérotation du verset 1Cor. 8,13 

Quapropter si esca scandalizat fratrem meum,
non manducabo carnem
in eternum,
ne fratrem meum scandalizem.

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Cor. 8,1 
dist. 1
prol.|
marg.| De his autem que idolis etc. Supra egit de nuptiis, {191.1601B} de quibus ipsi quesierant. Hic agit de idolothytis, id est immolatitiis idolorum, in quibus adeo indiscretum usum quidam habebant, ut ex eo aut scandalizarentur, aut saltem confunderentur infirmi: et ipsi qui licitis inordinate utebantur, ecclesiasticam in se formam confunderent, et unitatem scinderent. Scientes enim omnia ex creatione munda, immolata idolis coram infirmis in idolio manducabant. Quod infirmi videntes, putabant eos edere sub veneratione idoli, et exemplo eorum sub veneratione idoli edebant. Illos igitur increpat Apostolus hic. quasi1: De his predictis quesistis, e docui, sed de istis aliis non fuit opus querere, quia de istis scitis ut ego. Et hoc est quod ait:   De {191.1601C}   his autem que idolis immolantur, an licet edere vel non?   Scimus. quasi2: Ego scio, et vos scitis eque mecum, quod licet ea comedere. Vere scimus ego et vos,   quoniam omnes scientiam habemus de Creatore et creaturis. Hoc dicit de his inter eos maioribus, qui habentes scientiam cum offendiculo minorum edebant: quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit, quia offendiculum proximi non vitabant. Alii autem ignari sub veneratione idoli edebant.   Scientia. [AUGUSTINUS.] quasi3: Habetis scientiam, sed non valet hec scientia, quia facit vos superbire contra ignaros.   Scientia enim, si sola est,   inflat, id est in superbiam extollit;   caritas vero, que non inflatur,   edificat infirmos: que quod eis obesse potest dimittit. Et ideo eam habete, {191.1601D} non inflantem scientiam. Addite scientie caritatem, et utilis erit scientia. Per se enim inutilis est scientia, cum caritate utilis est; per se inflat in superbiam, ut demones, qui Greco nomine a scientia sic sunt nominati, in quibus scientia est sine caritate. Propter hoc autem vitium, id est elationem scientie reprimendam, datus est Paulo stimulus Satane, a quo tunditur ne erigatur. [AUGUSTINUS.]   Preponenda est etiam scientia scientie. Melius est enim scire infirmitatem nostram, quam naturam rerum. Laudabilior enim est animus cui nota est infirmitas sua, quam qui ea non respecta, siderum viam scrutatur, {191.1602A} et terrarum fundamenta, et celorum fastigia; sed meliores sunt qui apponunt nosse seipsos, quia scientiam talem scilicet qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patrie et conditoris.   Si quis autem. quasi4: Habetis scientiam de idolothytis, sed nec perfecta scientia est illa, quia et   si quis existimat se scire aliquid, scilicet quod licet eis uti,   nondum tamen   cognovit 87   quemadmodum oporteat eum scire, id est nondum novit quod sic ea scientia debeat uti, ne noceat alii. [AMBROSIUS] Ipsos ergo qui de scientia gloriantur, ostendit non ita cognovisse, sicut cognoscendum est. Dum enim caritatem que omnium bonorum mater est, non sectantur, non sciunt sicut oportet.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,2 
marg.| Si quis autem. Quasi dicat. Hic non perfecte scit, sed qui diligit {191.1602B} fratrem, vere scit Deo approbante, et hoc est quod ait:
Numérotation du verset 1Cor. 8,3 
marg.| Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est, id est approbatus ab eo. Hic diligit Deum, qui caritatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri, pro quo Christus mortuus est. [Haimo.]
Numérotation du verset 1Cor. 8,4 
marg.| De escis autem. Vituperata scientia eorum, tandem aperit que est ea. Supra enim non dixerat que esset eorum scientia, sed hic ostendit. quasi5: His predictis modis non valet scientia, sed tamen in hoc vera est, quod de escis,   que idolis immolantur, scimus ego et vos, quod licet comedi, et quod ab idolo non contaminate sunt; et scimus   quia nihil est idolum in mundo, id est inter creaturas mundi. Materiam enim {191.1602C} Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per verbum factus est. Quecumque enim facta sunt naturaliter, quecumque sunt in creaturis, facta sunt per Verbum; sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut peccatum non est factum per Verbum, sed est nihil, et nihil sunt homines dum peccant. Vel idolum nihil est in mundo, id est illud quod putabant idolum esse, nihil est. Existimabant enim idolum esse personam subsistentem ex simulacro et spiritu presidente. Vel idolum nihil est in mundo, id est nullius rei que sit in mundo similitudinem habens. Idolum enim hic appellat speciem quam non videt oculus, sed animus sibi {191.1602D} fingit. Ut si quis humanis membris caput canis, vel arietis formet, vel in uno habitu hominis duas facies, et huiusmodi, qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit. Facit enim quod non habet aliud simile sui, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Ideo distincte dictum est in lege:   Non facies idolum neque omnem similitudinem rei (Ex.  XX; Lv. 26). Similitudo vero est cum aliquid ex his que sunt, vel in celo, vel in terra, vel in aquis formatur. Et scimus   quia nullus Deus est nisi unus. Hoc dicit ne putetur esse Deus in idolo. Unus enim tantum Deus est Pater, et {191.1603A} Filius, et Spiritus sanctus, id est ipsa Trinitas unus Deus est, nullaque fit partium in Deitatis unitate divisio. Non enim Deus Pater pars est Dei. Tres enim persone sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Et hi tres quia unius substantie sunt, unum sunt, et summe unum sunt, quia ibi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si enim natura unum essent, et consensione non essent, non summe unum essent. Si vero in natura dispares essent, unum non essent. [AUGUSTINUS.] Porro Christus una persona est gemine substantie, quia Deus et homo est; nec tamen Deus, vel homo pars huius persone dici potest. Alioquin Dei Filius antequam sumeret formam servi non erat totus, et crevit, cum homo divinitati eius accessit. Quod si in una {191.1603B} persona pars non potest esse Deus, quanto magis pars Trinitatis esse non potest, quicumque unus in tribus? Huius ergo Trinitatis, nec tertia pars est unus, nec maius aliquid omnes, quam singuli. Tu nempe dixisti unum Deum ex partibus non esse compositum, et hoc de patre vis intelligi. Ille, inquis, virtus est ingenita simplex. Huius autem virtutis quam simplicem esse dixisti, numquid partes sunt bonitas, sapientia, clementia, et potentia? Si dixeris, partes sunt, simplex ergo virtus ex partibus constat, que te definiente unus est Deus, ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. Non dico, inquis, non sunt ergo partes. Si ergo in una Patris persona, et illa invenis, et partes non invenis; {191.1603C} quanto magis Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et propter individuam deitatem unus est Deus, et propter uniuscuiusque proprietatem tres persone sunt, et propter singulorum perfectionem partes nullius Dei non sunt? Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Hoc verum dicis, sed quod virtutem de virtute genitam. et virtutem de virtute procedentem, non vis eamdem naturam habere? Hoc falsum dicis. Hoc contra fidem catholicam dicis.
5 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,5 
dist. 2
prol.|
marg.| Nam etsi etc. [AUGUSTINUS.] quasi6: Unus tantum est Deus. Et vere;   nam etsi sunt qui dicantur dii, participatione deitatis, ut sancti,   sive in celo, iam recepti, ut qui de corpore exierunt,   sive in terra, morantes, ut qui adhuc in mortali corpore peregrinantur, et non falso putatos, dico deos, sed in veritate Dei sunt,   siquidem multi sunt dii, participatione deitatis ut sancti,   et sunt   domini multi, qui aliis presunt: apostoli in terra, archangeli in celo.
6 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,6 
marg.| Etsi, inquam, hoc sit nobis, tamen est tantum {191.1604A}   unus Deus Pater, qui naturaliter, et substantive est Deus unus cum Filio et Spiritu sancto. Dicitur enim tribus modis Deus, substantive, adoptive, nuncupative. Substantive dicitur Deus Trinitas; adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt; nuncupative, demones et idola, quia nomine tantum dii sunt, non natura vel participatione. De diis adoptivis dictum est, etsi sint qui dicantur dii, sive in celo, sive in terra, siquidem dii sunt multi, et domini multi. Eos enim intelligi voluit qui digne etiam dicuntur dii, ita sane ut latria, que interpretatur latine   servitus, eis non debeatur, qui prohibiti sunt in lege maledici, ubi legitur:   Diis non maledices, vel   detrahes. (Ex. 22). Sed non sunt iussi sacrificiis, vel ullis latrie {191.1604B} obsequiis honorari. [AMBROSIUS Haimo] Vel potest etiam de nuncupativis diis dici illud, nam etsi sunt qui dicuntur dii, a gentibus, sive in celo, ut sol et luna, sive in terra, ut Apollo, vel Esculapius, Hercules, et huiusmodi; ideo dixi dicantur, siquidem dii sunt multi, opinione paganorum, et domini multi, nobis tamen est tantum unus Deus Pater, cui credimus, et nos in se credentes facit deos, secundum illud:   Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in eum a. [AUGUSTINUS.] Nobis ergo unus est Deus, gentibus vero plures quos noster terret, id est demones; qui volentes videri dii sibi exigunt illa que Deo vero debentur, scilicet aras, sacrificia, et alia huiusmodi. Noster {191.1604C} vero Deus homines deos facit, qui non est factus, et ideo est verus Deus. Deos autem homines esse appellatos invenimus in illo psalmo:   Deus stetit in synagoga deorum b. Et item:   Ego dixi: Dii estis (ibid.).
a Io. 1.
b Ps. 81.
marg.| Sed queritur, si homines dii vocantur, utrum angeli vocandi sint dii cum hominibus sanctis, quibus maximum premium promittitur equalitas angelorum. Et in Scripturis quidem nescio, utrum vel possit, vel facile possit reperiri aperte angelos dictos deos. Si ergo nusquam in divinis eloquiis reperitur ea mihi causa potissimum occurrit, quare angeli non dicuntur dii, ne ab hominibus putarentur colendi; ne homines ad hoc inclinarentur, ut servitium religionis que liturgia vel latria dicitur, {191.1604D} angelis exhiberent, sed nomine officii multo utilius vocantur angeli, qui Latine dicuntur nuntii, ut ille colatur, cuius sunt nuntii. Quod ergo dicitur Deus deorumc, Rex magnus super omnes deosd, non nisi de sanctis accipitur, quibus est unus Deus Pater Deinde ostendit quod recte dicitur, et Deus, et Pater. quasi7: Vere est Deus. Quia ipse est   ex quo credimus esse   omnia. Et vere Pater est, quia credimus   nos foveri   in illo, id est in illius gratia. Queritur si debeat dici quod Christus sit nobis Pater, vel Spiritus sanctus. Sane dicimus quod debet, quia gratia qua regeneramur, ita est Filii, et Spiritus sancti, ut Patris; {191.1605A} et quidquid est nobis a Patre, est nobis a Filio et a Spiritu sancto. Et ideo dicimus quod Deus Trinitas unus nobis est Pater, una maiestas, vel unus magister qui regnat, qui illuminat, sicut unus Creator. Sed item queritur, si Deus Trinitas unus nobis est Pater, an sit ille Pater, qui eternaliter Pater est Filium gignendo, an non, et si non, an sit alius Pater. Ad quod dicimus quod non simpliciter debeat dici, Deus Trinitas est Pater, ne intelligatur persona Patris. Sed est nobis Pater, nec ille Pater qui est tertia persona, nec alius, sed est Deus unus qui est nobis Pater ex tempore, et qui est ille Pater, sicut Filius est unus Deus cum Patre, nec tamen est Deus qui genuit. [AMBROSIUS]   Et nobis est   Iesus Christus unus Deus, et   Dominus, cum {191.1605B} Patre in substantia, id est nobis unus Deus est, et Dominus Pater et Christus,   per quem Christum   omnia creata sunt. Omnia enim a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem. Alioquin iam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium. Si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium, ergo eadem per Patrem que per Filium facta sunt. Equalis ergo est Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque.   Et nos per ipsum Christum sumus in Deo, quia per ipsum reformati sumus in cognitione Dei, per quem fueramus creati.   Sed etc. quasi8: Nos hoc scimus quod unus est Deus.
c Ps. 49.
d Ps. 81.
7 Quasi] + dicat PL
8 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,7 
marg.| Sed non in omnibus est hec   scientia, id est non omnes mysterium unius Dei cognoscimus.   Quidam {191.1605C}   autem, vel   enim. quasi9: Vere non in omnibus est hec scientia, quia   quidam etc. vel nos scimus quia idolum nihil est. Sed   quidam manducant de sacrificiis   cum conscientia idoli, quia putant idolum aliquid divinum esse. Et hoc,   usque nunc, id est etiam nunc post conversionem, sicut ante conversionem. [AMBROSIUS] Manducant, dico, cum conscientia et   quasi idolothytum, id est cum reverentia idoli, quasi aliqua illic esset divinitas.   Et conscientia 88   ipsorum cum sit infirma, polluitur per illos qui habent scientiam unius Dei, sed non cum caritate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,8 
dist. 3
prol.|
marg.| {191.1606A} Esca autem. quasi10: Illis nocet vestra comestio, nobis autem non prodest, quia esca sumpta, vel non sumpta,   non commendat nos Deo, sed fides esce, qua creduntur omnia creata a Deo munda. Et vere.   Neque si non manducaverimus deficiemus, id est minus habebimus bonum;   neque si manducaverimus abundabimus, in bono virtutum, vel beatitudinis, sed ex fide eius tantum.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,9 
marg.| Videte autem. quasi11: Quantum ad vos nihil est esca ipsa. [Haimo] Sed videte   ne forte hec licentia vestra fiat offendiculum infirmis in fide, qui nesciunt adhuc idolum nihil esse, et potest esse offendiculum.
11 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,10 
marg.| Si quis enim infirmus   viderit eum qui habet scientiam, recumbentem in idolio, id est in presentia idoli,   nonne conscientia eius, cum sit infirma, per se edificabitur {191.1606B}   ad manducandum idolothyta, id est ad manducandum carnes sacrificiorum sicut idolothyta? Videns enim quis fratrem peritum in idolio sacrificata edere incipit et ipse edere, non illa conscientia qua ille peritie causa sciens nihil esse idolum, sed esse putat illic unum, cum videt fratrem peritum illic edere, nec horrere.
Numérotation du verset 1Cor. 8,11 
marg.| et ita   peribit infirmus frater in tua conscientia, id est quia te sapientem videt comedere, putans sub idoli veneratione,   propter quem salvandum   Christus mortuus est, et ita graviter peccas.
Numérotation du verset 1Cor. 8,12 
marg.| Sic autem. quasi12: Ita in fratres peccatis. Sed   sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam ipsorum   infirmam, in Christo peccatis, cuius membra sunt. Cum enim caritatis non emuli sunt, qua Christus nos liberavit, peccant in Christo, {191.1606C} non in Christum, quia in Christum peccare, est negare Christum. In Christo autem peccare, est in his que Christi sunt peccare. Sicut hic qui sub lege est, in lege dicitur peccare, ita hi qui in Christo sunt, in Christo peccare dicuntur. In Christo ergo peccatis, cuius regnum diminuitis.
12 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 8,13 
marg.| Et quia in Christo peccatis, quapropter, abstinete sicut et ego etiam ab omni carne, quia   si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo, non solum immolata, sed etiam omnem   carnem in eternum, id est nec hic nec in futuro. Sicut enim constat quod non post mortem, sic certus sum quod nec in vita manducabo, non quod mala sit esca, sed   ne scandalizem fratrem meum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 8 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_8)

Notes :