Glossa magna

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 

Si linguis hominum loquar
et angelorum,
caritatem autem non habeam,
factus sum velut aes sonans,
aut cymbalum tinniens.
Numérotation du verset 1Cor. 13,2 

Et si habuero prophetiam,
et noverim mysteria omnia
et omnem scientiam,
et habuero omnem fidem
ita ut montes transferam,
caritatem autem non habuero, nihil sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,3 

Et si distribuero
in cibos
pauperum
omnes facultates meas,
et si tradidero corpus meum ut ardeam,
caritatem autem non habeam1, nihil mihi prodest.
1 habeam] habuero Weber
Numérotation du verset 1Cor. 13,4 

Caritas
patiens est,
benigna est.
Caritas non emulatur,
non agit perperam,
non inflatur,
Numérotation du verset 1Cor. 13,5 

non est ambitiosa,
non querit que sua sunt,
non irritatur,
non cogitat malum,
Numérotation du verset 1Cor. 13,6 

non gaudet super iniquitate2,
2 iniquitate] iniquitatem Weber
congaudet autem veritati.
Numérotation du verset 1Cor. 13,7 

Omnia suffert,
omnia credit,
omnia sperat,
omnia sustinet.
Numérotation du verset 1Cor. 13,8 

Caritas numquam excidit,
sive prophetie
evacuabuntur,
sive lingue cessabunt,
sive scientia destruetur.
Numérotation du verset 1Cor. 13,9 

Ex parte enim cognoscimus,
et ex parte prophetamus.
Numérotation du verset 1Cor. 13,10 

Cum autem venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est.
Numérotation du verset 1Cor. 13,11 

Cum essem parvulus,
loquebar ut parvulus,
sapiebam ut parvulus,
cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir,
evacuavi que erant parvuli.
Numérotation du verset 1Cor. 13,12 

Videmus nunc
per speculum
in enigmate,
tunc autem facie
ad faciem.
Nunc
cognosco ex parte,
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,13 

Nunc autem
manet fides spes, caritas.
Tria hec,
maior autem his est caritas.

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 
dist. 1
prol.|
marg.| Si linguis etc. 1   *. Probat quod caritas est excellentior aliis, quia hec alia sine ea non valent, et ea sine istis valet, quod ita ait incipiens a lingua:   Si linguis hominum loquar 2   *. Ambrosius    : « quod aliquando datur alicui ad gloriam Dei, non ad meritum »;   et angelorum, distingue, 104   linguis hominum , minus scientium,   et angelorum , id est perfectorum hominum. Vel   linguis hominum , omnium scilicet   et angelorum quibus angeli prepositi significant minoribus, quod de Dei voluntate primum sentiunt, quod fit aliquibus nutibus aut signis. Vel   linguis angelorum , quibus scilicet ad homines missi utuntur. Si, inquam, hoc3* {191.1658D} faciam,   caritatem autem non habeam, qua potest carere omnibus linguis loquens,   factus sum velut es sonans, quod inutiliter sibi contunditur. Aliis vero significat.   Aut cymbalum tinniens, quod sibi non prodest. Alios vero delectat, nescientes.
1 etc.] hominum loquar PL
2 loquar] om. PL
3 hoc] hec PL
marg.| Et est aperta4* comparationis similitudo, [Ambrosius :] « quia sicut eramentum et cymbalum impulsu aliquo non per se resonant, sic loquens linguis, non per se qui nescit quid loquatur, sed virtute spiritus, profert ea quibus audientes mulceat ».
4 aperta] apta PL
marg.| marg.|[ Augustinus Psalmo 103 :] 5*: « Respice ad munera Ecclesie et6* universis excellentius caritatis munus cognosces. Caritas enim est fons7* proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat », {191.1659A}
5 Augustinus... 103 Cbg152 ] om. PL
6 et] om. PL
7 est fons] inv. PL
marg.| Augustinus Super Ioannem Tractatu 9 ° 8* : « que caritas9, ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit ».
8 Augustinus... 6° Cbg152 ] om. PL
9 caritas Cbg152²
marg.| Augustinus Super Ioannem Tractatu 9° 10*: « Attende quanta est caritas que, si desit, frustra habentur cetera; si autem adsit alicui habentur omnia, vel in se, vel in aliis. Quam cum habere ceperit, Spiritum sanctum habebit; quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et sicut corpus sine anima mortuum est, sic anima sine caritate mortua deputabitur ».
10 Augustinus... 9° Cbg152 ] om. PL
marg.| Augustinus De Miraculo Quinque Panum 11* : « Hec est 12 vestis nuptialis qua induti convive secure 13 discumbunt ». Hac veste pellitur frigus, quo frigebat Petrus calefaciens se ad prunas Caiphe b .
11 Augustinus... 146° Cbg152 ] om. PL
12 est] + enim PL
13 secure] securi PL
marg.| Augustinus In Quinto De Trinitate 14* : « Hec sola est que dividit inter filios regni et filios perditionis.Dantur quidem et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique Spiritus sanctus, {191.1659B} ut eum Dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dexteram, nec Spiritus sanctus proprie dicitur donum, nisi per dilectionem qua cetera tenentur »15 .
14 Augustinus... panum Cbg152 ] om. PL
15 tenentur] + Retinentur scilicet ne auferantur Cbg152 (interl.)
marg.| Augustinus Psalmo 146° 16* : «Unde Dominus ait a : « Qui habet dabitur ei, et qui non habet etiam 17 id quod habet auferetur ab eo » quia qui habet caritatem, addetur ei, qui vero non habet, etsi ad tempus habet, hec dona auferentur. Habet quidem 18 gratiam possidendi nomen Christianum, sed non habet caritatem utendi re nominis; et ideo quod habet auferetur». A b
a Cf. Mt. 13, 12 : « Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo».
b ¶Fons : = Glossa ordinaria in loc. cit. (Rusch)
A ¶Codd. : Cbg152 PL {MM2021}
16 Augustinus... panum Cbg152 ] om. PL
17 etiam] et Cbg152
18 quidem] coniec. cum Glossa ordinaria (Rusch), quod PL
Numérotation du verset 1Cor. 13,2 
prol.| 19
19 et] + si PL
prol.| [AUGUSTINUS.] Et si habuero prophetiam futurorum, quam et mali habuerunt, ut Balaam et Saul et Caiphas; [AMBROSIUS]   et si noverim mysteria omnia, id est occulta Novi et Veteris Testamenti, que etiam mali noscunt, ut Iudas cum apostolis, et diabolus {191.1659C} qui, ut Ezechiel dicit, mysteria divina novit, cum in paradiso Dei illum fuisse, et pretiosos lapides habuisse testatur, sed nihil illi profuit, quia sine caritate in superbiam prosiluit;   et si noverim omnem scientiam, divinam et humanam, ut Scribe et Pharisei, unde Dominus aitc: « Vos habetis clavem scientie, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis ».   Et si habuero omnem fidem, de omni re unde est habenda,   fidem, dico ita perfectam,   ut montes transferam, ad litteram, vel demones a patientibus,   caritatem autem non habuero, nihil sum, id est nihil mihi prodest ad vitam. [AUGUSTINUS, AMBROSIUS] Et si illa magna sint, habent illa utique etiam mali, que et confitebuntur in iudicio ubi non audebunt etiam {191.1659D} mentiri; quibus non dicetur: Non habuistis, sedd: «   Non novi vos » (Mt. 7), quia sine caritate habuerunt.
c Mt. 23.
d Mt. 7.
Numérotation du verset 1Cor. 13,3 
dist. 2
prol.|
prol.| Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam20, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
20 ardeam] + vel ardeat Cbg152
marg.| Hieronymus in explanatione sua C. Ga. 7 super ‘Non efficiamur’ : Scio in latinis codicibus, si tradidero corpus meum ut glorier ardeam haberi pro glorier sed ob similitudinem verbi quia apud Grecos ‘ardeam’ et ‘glorier’ una littere parte distinguuntur, apud nostros error inolevit sed apud ipsos Grecos exemplaria sunt diversa. B e
e <Attest.> = Glossa ordinaria in loc. cit. (Rusch)
B ¶Codd. : Cbg152  ; om. PL {MM2021}
marg.| Et si distribuero omnes facultates meas, id est quidquid mihi licet habere,   in cibos, id est in necessaria,   pauperum, non divitum qui reddunt. Et nota quod ait, distribuero. Per hoc enim cautela eleemosyne docetur, ut non uni, sed multis detur, ut pluribus prosit.   Et si tradidero corpus meum, ut Laurentius fecit,   ita ut ardeam. Vel at. Quod et iactanter fit aliquando.   Caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Sine caritate quippe hoc potest esse, sed non prodesse; sicut et opera bona, non ex quantitate sui, sed ex caritate plus vel minus prosunt. {191.1660B} Impar quidem facultas est multum vel parum danti, sed non impar caritas, et ideo tantum est dare calicem aque, quantum fuit Zacheo dare dimidium patrimonii. [AUGUSTINUS.] In caritate dignoscuntur discipuli Christi, non in prophetia, fide et aliis. Dilectio enim que est ex Deo, et Deus est proprie Spiritus sanctus est, per quem in nobis diffunditur Deus caritas, per quem nos tota inhabitat Trinitas, quocirca, rectissime Spiritus sanctus cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei.   Caritas patiens est etc. quasi21: Item caritas ideo dignior est, quia hec bona affert. Caritas enim patiens est, habitu patientie in anima,   benigna est, larga egenis.   Caritas non emulatur, id est non invidet. Quia non eam aliena contristat felicitas, {191.1660C} sed alterius bonum diligit ut suum,   non agit perperam, id est perverse,   non inflatur, si prospere cedit,   non est ambitiosa, id est non vult aliis preponi,   non querit que sua sunt tantum, sed que aliorum. Vel non querit que sua sunt, id est ablata sibi non repetit, quia non est amatrix pecunie.   Non irritatur, id est non provocatur ad iram, et non solummodo non nocet alicui, sed   non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, sed dolet videns aliquem ruere in iniquitatem,   congaudet autem veritati, id est operibus iustitie, vel verbis veritatis,   omnia suffert, in actu pro veritate, sicut in Noe apparet, qui multa sustinuit,   omnia credit, que veritas suadet, sicut in Abraham apparuit, qui credidit Deo vocanti {191.1660D} et promittenti.
21 Quasi] + dicat PL
marg.| Et nota quod ait, omnia credit, non dicit omnibus, quia non omnibus, sed Deo tantum credit,   omnia sperat, que veritas promittit, ut apparet in antiquis patribus, id est in populo Israel, qui speraverunt habere quod promittebat Deus,   omnia sustinet, id est promissa omnia patienter exspectat, sicut apparet in ipso capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis. Hec sunt arma quibus miles Christi armatur, cuius armature, quasi precipua arma premisit patriam et benignitatem. Quarum {191.1661A} altera illata a proximis mala equanimiter portat, altera sua bona proximis desiderabiliter impendit. Mens quippe sanctorum, in hoc tentationis prelio, et munita patientie clypeo et gladio amoris accincta, ad mala ferenda sumit fortitudinem, et ad rependenda bona erigit unitatem, quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris iacula valenter reddat. Non enim ad bella armatus pergit, qui aut clypeum sumens gladiis non utitur, aut utens gladiis clypeo non communitur. Unde et miles Dei adversitatis bello deprehensus, et scutum patientie debet anteferre, et ad predicandum promptus amoris iacula inferre, ut vincat.   Caritas etc. quasi22: Per hoc caritas est dignior, quia   caritas numquam excidit, id est nec in hoc seculo, {191.1661B} nec in futuro finietur, etsi opera eius cessent. Si enim credendo et sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur. Non excidet dico,   sive prophetie futurorum   cessabunt, vel   evacuabuntur in futuro, quando omnia presentia erunt,   sive lingue cessabunt in futuro. Quid enim alicui diceretur, ubi omnes eadem intelligent,   sive scientia, que modo per speculum est,   destruetur, cum per ipsam rem erit.   Ex parte enim. quasi23: Ideo prophetia et scientia destruentur, quia ex parte sunt.   Ex parte enim, id est imperfecte Deum   cognoscimus, et ex parte, id est imperfecte   prophetamus.
22 Quasi] + dicat PL
23 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset 1Cor. 13,10 
dist. 3
prol.|
marg.| Cum autem. quasi24: Scientia est ex parte et prophetia, sed omne   quod ex parte est, evacuabitur, id est destruetur, cum venerit   quod perfectum est [AMBROSIUS] id est destruetur imperfectio nostra, non id quod verum est evacuabitur. Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum {191.1661D} est, implebitur in verum. Hic opponitur a quibusdam quod eadem ratione caritas debeat dici evacuari, quia modo ex parte est, id est imperfecta, comparatione futuri status. Ad quod quidam dicunt non ipsam scientiam, id est ipsum donum scientie evacuari, sed modum, quia nunc cognoscimus enigmatice, et per speculum, id est umbratiliter et obscure, tunc autem per speciem, id est clarissime. Sed ad hoc inquiunt illi: Sic et modo imperfecte diligimus, tunc autem perfectissime. Ergo modus diligendi evacuabitur. Sic ergo caritas 105 potest dici evacuanda ut scientia. Ad quod illi: Verum quidem est quod de caritate sicut de {191.1662A} scientia omnis imperfectio tolletur, sed sicut duo sunt diligenda, id est Deus et proximus, ita et duo sunt principales modi diligendi, scilicet ut Deus propter se, et proximus propter Deum diligatur. Ilique modi in futuro non evacuabuntur, sed modus imperfectionis tolletur. Sciendi autem modus enigmaticus, et specularis penitus tolletur. Alii dicunt non solum modum scientie, sed etiam actum, sive ipsam scientiam que nunc est, in futuro evacuari. De actu quidem et usu ipsius scientie, probabile est quod evacuetur. De ipsa vero scientia non adeo, scientia enim est ipsa mentis qualitas, cuius actus est visio ipsa, qua videmus nunc, a qua ad aliam perducemus. Unde AUGUSTINUS: « Scimus quia, cum apparuerit », sicut ait Ioannesf, « similes ei erimus, quia {191.1662B} videbimus eum sicut est ». Hec visio nobis promittitur, ad hanc visionem erudimur. Ad hanc cor mundamus. Vel ex parte esse dicitur, cui aliud succedit. At, ut ait Augustinus in libro De doctrina Christiana   , fidei succedit species quam videbimus, et spei succedit beatitudo ipsa ad quam perventuri sumus. Caritas vero augebitur potius, nec ei aliquid succedet. Destruetur tamen in quantum ex parte est, quia desinet esse ex parte, sed nec ipsa, nec eius actus destruetur. Omne ergo quod ex parte est, destruetur, vel ex toto, ut fides et spes; vel ex parte, ut scientia, cuius actus et modus destruetur, et caritas, cuius quidam modus tolletur, sed non ipsa, nec eius actus, nec quidam modus. Hoc autem quod dixit per similitudinem ostendit, subdens; {191.1662C}   Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, id est more parvuli,   sapiebam humanas res,   ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, id est perfecte etatis,   evacuavi, id est postposui omnia,   que erant parvuli. Similiter et nos.   Videmus nunc de Deo,   per speculum, id est per imaginem obscuram. Videmus enim aliquas creaturas, in quibus aliqua similitudo Dei relucet, et hoc satis obscure. Et   in enigmate, id est per obscuram allegoriam. Attende quod addidit,   in enigmate, quod utique multis incognitum est, quia eas litteras nesciunt, in quibus est doctrina de locutionum modis, quos Greci tropos vocant, quo vocabulo etiam nos utimur pro Latino. Ut enim schemata usitatius dicimus {191.1662D} quam figuras, ita usitatius tropos quam modos. Est autem allegoria, tropus quidam huius tropi, id est allegorie sunt plures species, quarum una est que dicitur enigma. Enigma vero est ut breviter explicem, non omnis, sed obscura allegoria. Proinde quantum mihi videtur sicut nomine speciali imaginem significavit, ita nomine enigmatis similitudinem, quamvis obscuram, et ad perspiciendum difficilem. Utroque igitur nomine similitudines significate sunt, que valent ad intelligendum Deum, licet obscure. Nunc enim imagines veritatis per fidem videntur, tunc res ipse. Vel speculum est anima, in cuius aliquo modo Deum cognoscimus. Sed in enimate, {191.1663A} id est obscure,   tunc autem videbimus   facie ad faciem, id est manifeste, a simili recto vultu se intuentium. Est enim quedam visio huius temporis, erit altera visio futuri. Ista est per fidem, illa erit per speciem. Et   nunc, non solum alii, sed etiam ego ipse,   cognosco ex parte, id est obscure, imperfecte,   tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum, id est videbo promissa, sicut videor a promittente, id est cognoscam Deum, sicut et ipse me cognovit, scilicet sicut ipse est. Hoc est presentem esse ad Deum, ubi Christus est. Vel cognoscam sicut et cognitus sum, id est sicut prescitus sum cognoscere, quod modo est secretum.   Nunc autem. quasi25: Tunc cognoscam, sed nunc ut ad id perveniam,   manent hec tria. quasi26: Que pauca sunt, sed multum {191.1663B} utilia, scilicet   fides, spes, caritas, quibus scientia et prophetia militant, sine quibus nullius iusti est vita perfecta, que tamen in his, etiam comparatione futuri imperfecta est.   Maior autem his, vel   horum, est caritas, que his discedentibus permanebit aucta, cui fides et spes hic non possunt deesse, sed fides et spes sine caritate possunt esse, quamvis non sit pia fides, vel spes sine caritate. Et quia maior aliis est caritas. Ergo
f 1Io. 2.
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
26 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (1Cor. Capitulum 13 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=61&chapitre=61_13)

Notes :