Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Apc. 13,1 

Et vidi de mari1
1 mari] mare Weber
bestiam
ascendentem
habentem capita
septem,
et cornua decem,
et super cornua eius decem diademata
et super capita eius
nomina blasphemie.
Numérotation du verset Apc. 13,2 

Et bestia2 quam vidi similis erat pardo et pedes eius
2 bestia] bestiam Weber
sicut pedes3 ursi
3 pedes] om. Cor1LP Weber
et os eius sicut os leonis.
Et dedit illi draco
virtutem suam
et potestatem magnam.
Numérotation du verset Apc. 13,3 

Et vidi4 unum
4 vidi] om. Weber
de capitibus suis quasi occisum in mortem
et plaga mortis eius
curata est.
Et admirata est universa terra post bestiam.
Numérotation du verset Apc. 13,4 

Et adoraverunt draconem,
quia dedit potestatem bestie
et adoraverunt bestiam
dicentes : Quis
similis bestie ? Et quis poterit pugnare cum ea ?
Numérotation du verset Apc. 13,5 

Et datum est ei
os loquens magna
et blasphemias5
5 blasphemias] blasphemie Weber
et data est illi potestas facere menses quadraginta duo.
Numérotation du verset Apc. 13,6 

Et aperuit os suum
in blasphemias
ad Deum,
blasphemare nomen eius et tabernaculum eius
et eos qui in celo habitant.
Et datum
est illi bellum facere cum sanctis et vincere
illos.
Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Numérotation du verset Apc. 13,8 

et adoraverunt eam6 omnes qui inhabitant terram,
6 adoraverunt eam] adorabunt eum Weber
quorum non sunt scripta nomina
in libro vite agni
qui occisus est ab origine mundi.
Numérotation du verset Apc. 13,9 

Si quis
habet aurem
audiendi7 audiat.
7 audiendi] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 13,10 

Qui in captivitatem duxerit8
8 duxerit] om. Weber
in captivitatem vadet9
9 vadet] vadit Weber
qui in gladio occiderit oportet
eum gladio occidi. Hic est patientia
et fides sanctorum.
Numérotation du verset Apc. 13,11 

Et vidi
aliam bestiam
ascendentem
de terra,
et habebat cornua duo similia agni
et loquebatur sicut draco.
Numérotation du verset Apc. 13,12 

Et potestatem prioris bestie omnem
faciebat in conspectu eius,
et fecit10 terram
10 fecit] facit Weber
et inhabitantes in ea11, adorare bestiam primam
11 ea] eam Weber
cuius curata est plaga mortis.
Numérotation du verset Apc. 13,13 

Et fecit signa magna
ut etiam ignem
faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum.
Numérotation du verset Apc. 13,14 

Et seduxit12 habitantes in terra13 propter signa que data sunt illi facere
12 seduxit] seducit Weber |
13 in terra] terram Weber |
in conspectu bestie
dicens
habitantibus in terra ut facerent14 imaginem
14 facerent] faciant Weber
bestie que habet plagam gladii
et vixit.
Numérotation du verset Apc. 13,15 

Et datum est illi
ut daret spiritum imagini bestie
et ut15 loquatur
15 et ut] inv. Weber
imago bestie,
et faciat
ut16 quicumque non adoraverit17 imaginem bestie
16 ut] om. Weber |
17 adoraverit] adoraverint Weber |
occidatur18.
18 occidatur] occidantur Weber
Numérotation du verset Apc. 13,16 

Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos
habere characterem19 in dextera manu aut in frontibus suis,
19 characterem] character Weber
Numérotation du verset Apc. 13,17 

et ne quis possit emere, aut vendere,
nisi qui habeat characterem aut20 nomen bestie,
20 habeat...aut] habet caracter Weber
aut numerum
nominis eius.
Numérotation du verset Apc. 13,18 

Hic sapientia est.
Qui habet intellectum
computet numerum
bestie. Numerus enim hominis est
et numerus eius21 sexcenti sexaginta sex.
21 eius] + est Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset Apc. 13,1 
Et vidi de mari1
1 mari] mare Weber
interl.| + spiritualiter : AntichristoA
A ¶Codd. : Tr83 ; om. Rusch
interl.| + vel mare dicitur populus iudaicus de quo nascitur Antichristus, scilicet de tribu DanB
B ¶Codd. : Tr83 (scholion saec. 13) ; om. Rusch
interl.| id est de collectione malorum
bestiam
interl.| + totum corpus malorumC
C ¶Codd. : Tr83 ; om. Rusch
ascendentem
interl.| + de collectione malorum principumD
D ¶Codd. : Tr83 ; om. Rusch
interl.| quod principium vel per alios malos se extollentem2 E
E ¶Codd. : Tr83 Rusch
2 quod principium vel] om. Tr83
marg.| BESTIAM. Bestia vel specialiter Antichristus, vel generaliter tota collectio malorum, vel integer Antichristus caput et corpus.
habentem capita
interl.| id est3 principesF
F ¶Codd. : Tr83 Rusch
3 id est] universos Tr83
marg.| CAPITA. Ad hoc ut bene posset istos vincere, talem familiam sibi instituit.
septem,
interl.| universos malos
et cornua decem,
interl.| id est eos per quos principes impugnant decalogum
et super cornua eius decem diademata
interl.| quia non est aliquod preceptum quod per principes non infringatur et de quo ipsi non coronentur
et super capita eius
interl.| id est principes
nomina blasphemie.
interl.| quia dicunt Christum non Deum sed magum fuisse
marg.| NOMINA  BLASPHEMIE. Variis heresibus erat plena, vel variis simulationibus occultans vitia.
Numérotation du verset Apc. 13,2 
Et bestia4 quam vidi similis erat pardo et pedes eius
4 bestia] bestiam Weber
interl.| missi a principibus
sicut pedes5 ursi
5 pedes] om. Cor1LP Weber
interl.| maiores in sermone
et os eius sicut os leonis.
interl.| quia devorant et fetent
Et dedit illi draco
interl.| aliud per quod nocent
virtutem suam
interl.| faciendi miracula
et potestatem magnam.
interl.| seducendi multos
Numérotation du verset Apc. 13,3 
Et vidi6 unum
6 vidi] om. Weber
interl.| Antichristum
de capitibus suis quasi occisum in mortem
interl.| fingentem se tamquam mortuum
marg.| QUASI  OCCISUM. Simulabit se Antichristus mortuum et per triduum latens post apparebit dicens se suscitatum.
et plaga mortis eius
interl.| simulatorie
curata est.
interl.| per ascensionem
marg.| ET  PLAGA  MORTIS  CURATA  EST. Arte magica ascendet in aera ferentibus eum demonibus. Et sic curabitur   plaga mortis eius, quia qui prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur.
Et admirata est universa terra post bestiam.
interl.| imitans bestiales
interl.| id est Antichristum
Numérotation du verset Apc. 13,4 
Et adoraverunt draconem,
interl.| id est diabolum
quia dedit potestatem bestie
interl.| resurgendi ut videbatur
et adoraverunt bestiam
interl.| Antichristum
dicentes : Quis
interl.| cum resurrexit
similis bestie ? Et quis poterit pugnare cum ea ?
interl.| voluntati eius resistere
Numérotation du verset Apc. 13,5 
Et datum est ei
interl.| permissione Dei
os loquens magna
interl.| magniloquio se extollens
et blasphemias7
7 blasphemias] blasphemie Weber
interl.| quia dicet se filium Dei
et data est illi potestas facere menses quadraginta duo.
interl.| id est operari per menses
Numérotation du verset Apc. 13,6 
Et aperuit os suum
marg.| ET  APERUIT  OS  SUUM. In tantam fiduciam prorupit, ut quod ante occulte, iam tunc publice audeat blasphemare.
in blasphemias
interl.| negando Deum esse
ad Deum,
interl.| id est contra Deum vel usque ad Deum
blasphemare nomen eius et tabernaculum eius
interl.| id est omnes illos qui ab illis maioribus proteguntur
et eos qui in celo habitant.
marg.| ET TABERNACULUM EIUS. I d est omnem institutionem eius per quam laudabilis apparet.
Et datum
interl.| permissum
est illi bellum facere cum sanctis et vincere
interl.| corporaliter
illos.
interl.| vel 'eos'
Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Numérotation du verset Apc. 13,8 
et adoraverunt eam8 omnes qui inhabitant terram,
8 adoraverunt eam] adorabunt eum Weber
interl.| id est dediti terrenis
quorum non sunt scripta nomina
interl.| id est reprobi tantum
in libro vite agni
interl.| qui liber est agnus ipse enim idem est agnus et liber
{t. 4 : Erfurt, f. 1203rb ; facsim., p. 565b} qui occisus est ab origine mundi.
marg.| OCCISUS. In suis ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus, id est in agno mystice quem Abel obtulit. Vel in ipso Abel a fratre occiso prefiguratus est.
Numérotation du verset Apc. 13,9 
Si quis
interl.| quasi dicat : cavete omnes
habet aurem
interl.| intellectum
audiendi9 audiat.
9 audiendi] om. Weber
interl.| intelligat
Numérotation du verset Apc. 13,10 
Qui in captivitatem duxerit10
10 duxerit] om. Weber
interl.| in penas infernales
in captivitatem vadet11
11 vadet] vadit Weber
marg.| QUI  IN  CAPTIVITATEM. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus vel ipse diabolus.
qui in gladio occiderit oportet
interl.| Vel oportebit
marg.| QUI  IN  GLADIO  OCCIDERIT etc. Antichristus et sui occidunt gladio materiali, et persuasionis et peribunt gladio eterni iudicii.
eum gladio occidi. Hic est patientia
interl.| id est in respectu penarum et remunerationis
marg.| HIC EST PATIENTIA. Id est patientiam et fidem tenebunt, quia - illo destructo - sciunt se remunerandos.
marg.| Respiciendo penam malorum et remunerationem bonorum patientes fiunt et fidem tenent.
et fides sanctorum.
Numérotation du verset Apc. 13,11 
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1203rb ; facsim., p. 565b} ET  VIDI. Descripta tribulatione que erit per Antichristum et suos participes, subiungit aliam que fiet per suos apostolos, quos ipse per totum mundum sparget.
Et vidi
interl.| priore minorem
aliam bestiam
interl.| pseudo apostolos
ascendentem
interl.| in superbiam vel perditionem proficientem
de terra,
interl.| per amantes terrena
et habebat cornua duo similia agni
interl.| quia si quid boni in eis videbitur simulatio erit
marg.| CORNUA  DUO. Quia simulabunt se habere innocentiam, et puram vitam et veram doctrinam et miracula que Christus habuit et suis dedit. Vel duo testamenta sibi usurpabunt.
et loquebatur sicut draco.
marg.| ET  LOQUEBATUR  SICUT. Id est pseudoapostoli ita loquentur sicut diabolus in Antichristo erat locutus.
Numérotation du verset Apc. 13,12 
Et potestatem prioris bestie omnem
marg.| ET  POTESTATEM  OMNEM. Quia in omnibus caput suum sibi preponebant, scilicet Antichristum.
faciebat in conspectu eius,
interl.| id est omnes modos decipiendi quibus Antichristus decepit
et fecit12 terram
12 fecit] facit Weber
marg.| TERRAM. I d est terrenos et in amore terre perseverantes. Vel terra secundum corpus,   habitantes in ea secundum animam.
et inhabitantes in ea13, adorare bestiam primam
13 ea] eam Weber
interl.| Antichristum
cuius curata est plaga mortis.
marg.| ADORARE BESTIAM PRIMAM CUIUS CURATA EST PLAGA , quia et hi simulata resurrectione predicationis sue iaciunt fundamentum sicut et apostoli Christi fecerunt.
Numérotation du verset Apc. 13,13 
Et fecit signa magna
interl.| ad confirmationem predicationis
ut etiam ignem
marg.| Ignem . Id est malignum spiritum super suos faciet descendere, ut loquantur variis linguis.
marg.| Ut apostolis datus est Spiritus sanctus in specie ignis, sic et illi dabunt spiritum malignum in specie ignis.
faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum.
marg.| IN  CONSPECTU  HOMINUM. Ut omnes videre possint cum apostoli in conclavi acceperunt.
Numérotation du verset Apc. 13,14 
Et seduxit14 habitantes in terra15 propter signa que data sunt illi facere
14 seduxit] seducit Weber
15 in terra] terram Weber
interl.| permissione Dei
in conspectu bestie
interl.| in invocatione nominis Antichristi
dicens
interl.| precipiens
habitantibus in terra ut facerent16 imaginem
16 facerent] faciant Weber
interl.| se conformes illi
interl.| vel ad litteram, id est aliquam statuam
bestie que habet plagam gladii
interl.| mortis
et vixit.
interl.| resurrexit
Numérotation du verset Apc. 13,15 
Et datum est illi
interl.| a diabolo promissione Dei
ut daret spiritum imagini bestie
interl.| conformibus Antichristi
et ut17 loquatur
17 et ut] inv. Weber
interl.| diversis linguis
imago bestie,
interl.| id est conformes eius
marg.| UT  LOQUATUR  IMAGO. Qui magica arte faciet statuam loqui et futura predicere.
et faciat
interl.| per principes seculi
ut18 quicumque non adoraverit19 imaginem bestie
18 ut] om. Weber
19 adoraverit] adoraverint Weber
interl.| id est conformates se ei vel ad litteram
occidatur20.
20 occidatur] occidantur Weber
interl.| morte corporis
Numérotation du verset Apc. 13,16 
Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos
interl.| quia dicent Deum suum et omnes recipere et neminem abiicere
habere characterem21 in dextera manu aut in frontibus suis,
21 characterem] character Weber
marg.| HABERE  CHARACTEREM etc. In manu et in fronte ponent signa ut omnes Deum confiteantur suum verbo et opere.
Numérotation du verset Apc. 13,17 
et ne quis possit emere, aut vendere,
interl.| ad litteram vel servos Dei acquirere vel ad spiritualem sensum
nisi qui habeat characterem aut22 nomen bestie,
22 habeat...aut] habet caracter Weber
interl.| quia signati erant nomine eius et eum fatebuntur
aut numerum
interl.| vel nomen
nominis eius.
interl.| NUMERUM NOMINIS. I d est qui exspectant ab eo remunerationem minorem vel mediocrem vel maximam.
Numérotation du verset Apc. 13,18 
Hic sapientia est.
interl.| quia res obscura attentos facit
Qui habet intellectum
marg.| QUI  HABET  INTELLECTUM. Cum liber grece sit editus secundum grecos numerus est querendus apud quos omnes littere numerum significant. Nomen eius Antemos quod ei competit qui Christo contrarius dicitur : A unum, N quinquaginta T trecenti, E quinque, M quadraginta, O septuaginta, S ducentum. Vel 'Arnoyme', id est nego qui Christum negat Deum in quo idem numerus : A unum {t. 4 : Erfurt, f. 1203va ; facsim., p. 566a} R ducentum, N quinquaginta, O septuaginta, Y quadringenti, M quadraginta, E quinque. Vel Teytan, id est sol gigas quod uere Christo usurpative convenit Antichristo : T trecenti, E quinque, I decem, Iterum T trecenti, A unum, N quinquaginta. Vel latinis litteris 'Dic lux', quia ipse se lucem esse dicet : D quingenti id est unum, C centum, L quinquaginta, V quinque, X decem et sic eadem summa. Sex primus perfectus numerus est, et significat 'illos minus perfectos' qui coniugati sunt et pro modo suo decem precepta servant. Sexaginta significat 'mediocriter perfectos' qui dimissis legalibus coniugiis in castitate permanent et iterum decem precepta pro modo suo complent. Centum significat 'perfectissimos' qui mentis et corporis integritatem non violant, et decem precepta perfectissime servant. Hi reddunt fructum, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centuma. Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.
a Cf. Mt. 13, 8 : « Alia autem ceciderunt in terram bonam et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum ».
interl.| vel nomen
bestie. Numerus enim hominis est
interl.| licet per hoc Deus videatur, sapienti purus homo apparebit
et numerus eius23 sexcenti sexaginta sex.
23 eius] + est Weber
interl.| Ex omnibus primitie, ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitie.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_13)

Notes :