Capitulum 6

Numérotation du verset Apc. 6,1 

Et vidi quod aperuisset agnus unum de septem sigillis1 et audivi unum de quatuor animalibus
1 sigillis] signaculis Weber
dicentem tamquam vocem tonitrui :
Veni et vide2.
2 et vide] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 6,2 

Et vidi et ecce equus albus
et qui sedebat super illum habebat arcum
et data est ei corona
et exivit vincens
ut vinceret.
Numérotation du verset Apc. 6,3 

Et cum aperuisset
sigillum secundum,
audivi secundum animal dicens : Veni et vide3.
3 et vide] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 6,4 

Et exivit
alius equus rufus
et qui sedebat super eum4,
4 eum] illum Weber
datum est ei ut sumeret
pacem de terra,
et ut invicem se interficiant
et datus est illi gladius magnus.
Numérotation du verset Apc. 6,5 

Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens : Veni et vide5. Et vidi et ecce equus niger
5 et vide] om. Weber
et qui sedebat super eum
habebat stateram in manu sua.
Numérotation du verset Apc. 6,6 

Et audivi tamquam vocem
in medio quatuor animalium dicentem : Bilibris tritici
denario uno6
6 uno] om. Cor1LP Weber
et tres bilibres ordei
denario uno7 et vinum
7 uno] om. Cor1LP Weber
et oleum 8
8 oleum] Cor1 LP ( supple : denario NE LESERIS scilicet aliquod istorum )
ne
leseris.
Numérotation du verset Apc. 6,7 

Et cum aperuisset sigillum quartum,
audivi vocem quarti animalis
dicentis : Veni et vide.
Numérotation du verset Apc. 6,8 

Et ecce9 equus pallidus
9 Veni...ecce] Veni. Et vidi et ecce Weber
et qui sedebat
super eum10
10 super eum] desuper Weber
nomen illi ‘mors’, et infernus11 sequebatur eum
11 infernus] inferus Weber
et data est illi potestas super quatuor
partes terre,
interficere gladio,
fame
et morte
et bestiis terre.
Numérotation du verset Apc. 6,9 

Et cum aperuisset quintum sigillum,
vidi subtus
altare
animas interfectorum
propter verbum Dei
et
propter testimonium Iesu Christi12 quod habebant.
12 Iesu Christi] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 6,10 

Et clamabant voce magna
dicentes : Usquequo Domine
sanctus
et verus.
Usquequo non iudicas et13
13 Usquequo non iudicas et] om. Ω D*, al. m. corr. marg. : iudicas et
non vindicas sanguinem nostrum
ulciscens14
14 ulciscens] om. Weber
de his qui habitant
in terra ?
Numérotation du verset Apc. 6,11 

Et date sunt illis singule stole albe.
Et dictum est illis
ut requiescerent
tempus adhuc modicum, donec impleantur15 numerus conservorum16 eorum et fratrum17 eorum
15 impleatur Amiatinus Cava ΩL ] compleatur Cor1LP Clementina |
16 numerus conservorum] conservi Cor1 LP ΩL Weber |
17 fratrum] fratres Cor1 LP ΩL Weber |
qui interficiendi sunt sicut et illi.
Numérotation du verset Apc. 6,12 

Et vidi cum aperuisset sigillum sextum et ecce18 terremotus factus est magnus.
18 ecce] om. Weber
Et sol
factus est niger
tamquam saccus cilicinus,
et luna
tota facta est ut19 sanguis.
19 ut] sicut Weber
Numérotation du verset Apc. 6,13 

Et stelle celi
ceciderunt super terram
sicut ficus mittit grossos suos,
cum a vento magno movetur.
Numérotation du verset Apc. 6,14 

Et celum
recessit sicut liber involutus.
Et omnis mons
et insule
de locis suis mote sunt.
Numérotation du verset Apc. 6,15 

Et reges terre
et principes
tribuni
et divites
et fortes
et omnis servus
et liber absconderunt se
in speluncis
et petris montium.
Numérotation du verset Apc. 6,16 

Et dicunt montibus et petris :
Cadite
super nos et abscondite nos
a facie
sedentis
super thronum et ab ira agni.
Numérotation du verset Apc. 6,17 

Quoniam venit dies ire magnus20
20 ire magnus] inv. Weber
ipsorum
et quis poterit stare.

Capitulum 6

Numérotation du verset Apc. 6,1 
Et vidi quod aperuisset agnus unum de septem sigillis1 et audivi unum de quatuor animalibus
1 sigillis] signaculis Weber
marg.| Ioannem, id est primitivi sequentem invitant Ecclesiam
interl.| ET VIDI. Postquam agnus que de se predicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas et per predicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et que auxilia, vel quas coronas suis preferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, iam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret.
marg.| QUOD  APERUISSET. Signatus erat, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hec sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesie dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo, aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, hereticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum fratrum aperta et occulta.
dicentem tamquam vocem tonitrui :
interl.| quia terret
Veni et vide2.
2 et vide] om. Weber
marg.| VENI  VIDE. Et a mysterio transi, et completam vide veritatem, vel iustitiam.
Numérotation du verset Apc. 6,2 
Et vidi et ecce equus albus
marg.| ECCE  EQUUS  ALBUS. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maxime {t. 4 : Erfurt, f. 1199ra ; facsim., p. 557a} predicatores qui ubique Deum ferunt.
et qui {t. 4 : Erfurt, f. 1199ra ; facsim., p. 557a} sedebat super illum habebat arcum
interl.| divinam Scripturam
marg.| ARCUM. Id est Christus habet Scripturam, que illuminat suos, et occidit inimicos.
et data est ei corona
interl.| Deus in sanctis coronatur vel secundum humanitatem
interl.| id est potestas
et exivit vincens
interl.| in Iudeis vel in se
ut vinceret.
interl.| gentes cum membris
marg.| ET  EXIVIT  VINCENS  UT  VINCERET. Quod predicatores faciunt Deo attribuunt.
Numérotation du verset Apc. 6,3 
Et cum aperuisset
marg.| ET  CUM  APERUISSET etc. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte.
sigillum secundum,
interl.| ordine videndi, non tempore
audivi secundum animal dicens : Veni et vide3.
3 et vide] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 6,4 
Et exivit
interl.| quia quod in corde habet opere complet
alius equus rufus
marg.| EQUUS  RUFUS. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.
et qui sedebat super eum4,
4 eum] illum Weber
interl.| id est diabolus
datum est ei ut sumeret
interl.| auferret
pacem de terra,
marg.| SUMERET  PACEM  DE  TERRA. Id est concessum est a Deo ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti.
et ut invicem se interficiant
interl.| gladio materiali vel persuasionis
marg.| INTERFICERENT 5 Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in maiores ut in Petrum.
5 sic Rusch
et datus est illi gladius magnus.
Numérotation du verset Apc. 6,5 
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens : Veni et vide6. Et vidi et ecce equus niger
6 et vide] om. Weber
interl.| obfuscans sua vitia quibusdam operibus bonis
marg.| ET  ECCE  EQUUS  NIGER. Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse, immittit hereticos qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant.
et qui sedebat super eum
interl.| ipsi diabolo quod sui operantur per eum tribuimus
habebat stateram in manu sua.
interl.| que predicant opere attestantur
marg.| STATERAM. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.
Numérotation du verset Apc. 6,6 
Et audivi tamquam vocem
interl.| angeli existentis
marg.| ET  AUDIVI  TAMQUAM. Quia hic in pugna hereticorum est magis periculum, pretenditur auxilium.
in medio quatuor animalium dicentem : Bilibris tritici
interl.| id est vas capiens duos sextarios quod est Ecclesia ex duobus populis vel habens fidem et operationem
marg.| BILIBRIS  TRITICI etc. Volo fideles ne timeatis, qui ante poterant vos ledere, et vos diaboli ne ledatis istos, quia non proficietis quia   bilibris tritici etc.
marg.| TRITICI. Triticum perfectiores qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Ordeum minores in eodem genere. Vinum, prelo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se et alios ad bene operandum inebriantes. Oleum sunt non alios inebriantes, sed puris orationibus unguentes. Vel vinum et oleum confessores pro fervore caritatis, et dulcedine misericordie, quam habent in se et in alios.
marg.| Per triticum intelligimus maiores martyres qui sunt bilibres. Habent enim preter martyrium opera et dilectionem Dei et proximi, vel fidem et opera. Per ordeum 'minores martyres', scilicet qui solam fidem habent Trinitatis sine operibus et sine ulla dilectione, sed sola fide salvantur in sanguine. Qui sunt tres bilibres, per fidem Trinitatis. Vel aliter sicut enim triticum prius multum teritur et postea optimus panis efficitur, sic Christus multum iustus diversis persecutionibus factus est nobis panis vite, dando nobis corpus suum et sanguinem. Et ita fideles multis tribulationibus teruntur, et cibus optimus Deo effecti imitatores tritici, id est Christi efficiuntur. Vel sunt pleni tritici, id est triticee predicationis, quia predicatio fidei ita audientium corda reficit, sicut triticum super omnes segetes gustum. Et qui sunt imitatores tritici predicatio peperit in uno denario, id est qui unanimes obediunt denario, id est decalogo, id est decem preceptis legis.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1199rb ; facsim., p. 557b} Libra constat ex duodecim unciis per quod notantur duodecim apostoli, per bilibrem vero bina dilectio Dei, et proximi. Vel bilibres dilectionem Dei et proximi habentes atque fidem Trinitatis, et quatuor evangeliis obedientes, ter enim quatuor sunt duodecim quo numero libra constat, per tres fidem sancte Trinitatis, per quatuor, quatuor evangelia habentes per bilibrem dilectionem Dei et proximi.
marg.| Per triticum possumus intelligere Novum Testamentum, per ordeum vetus. Bilibre dicitur triticum, id est Novum Testamentum, propter duplicem intelligentiam, scilicet historialem et spiritualem, quasi : ne timeatis vos fideles, dabitur enim vobis perfectio per quam poteritis resistere hereticis.
denario uno7
7 uno] om. Cor1LP Weber
interl.| emptam sanguine Christi
et tres bilibres ordei
interl.| nam ad minus oportet habere fidem sancte Trinitatis
denario uno8 et vinum
8 uno] om. Cor1LP Weber
marg.| VINUM. Similiter emitur   denario uno .
et oleum 9
9 oleum] Cor1 LP ( supple : denario ne leseris scilicet aliquod istorum )
marg.| ET  VINUM  ET  OLEUM. Id est istos qui sunt refecti. Et ideo vino, id est sanguine meo, et oleo id est Spiritu sancto uncti.
ne
interl.| ideo
leseris.
interl.| aliquem istorum
Numérotation du verset Apc. 6,7 
Et cum aperuisset sigillum quartum,
interl.| secreta quarti sigilli
marg.| ET  CUM  APERUISSET  SIGILLUM  QUARTUM. Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas hereses posse se proficere, premittit falsos fratres, qui sub habitu religionis obtinent naturam et rufi equi et nigri, pervertendo fidem.
audivi vocem quarti animalis
interl.| quartus status
dicentis : Veni et vide.
Numérotation du verset Apc. 6,8 
Et ecce10 equus pallidus
10 Veni...ecce] Veni. Et vidi et ecce Weber
interl.| id est mortui vel affligentes se hypocrite
et qui sedebat
marg.| ET  QUI  SEDEBAT. Id est mors, quia per eum mors accessit. Vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima.
super eum11
11 super eum] desuper Weber
interl.| diabolus scilicet
nomen illi ‘mors’, et infernus12 sequebatur eum
12 infernus] inferus Weber
interl.| ET INFERNUS SEQUEBATUR. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, vel in inferno apponendi.
et data est illi potestas super quatuor
marg.| SUPER  QUATUOR. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Iudeos et gentiles, hereticos et falsos Christianos.
partes terre,
interl.| vel mundi
interl.| que potestas
interficere gladio,
interl.| materiali vel persuasionibus
fame
interl.| divini Verbi
et morte
interl.| veneficis verbis
et bestiis terre.
interl.| bestialibus ministris vel ad litteram
Numérotation du verset Apc. 6,9 
Et cum aperuisset quintum sigillum,
interl.| id est cum revelasset secreta Ecclesie quantum ad statum ultimum scilicet tempore Antichristi
marg.| ET  CUM  APERUISSET  QUINTUM. Ostensis tribulationibus que in presenti imminent fidelibus, ne deficiant aliquatenus certificans de presenti corona patientes consolatur.
vidi subtus
interl.| ecce locus
marg.| VIDI  SUBTUS. Id est capiti suo humiliantes se ; vel   sub , id est absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint.
altare
marg.| ALTARE. Christus super quem se offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipse anime altare sunt, de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo existentes subtus, id est in minori dignitate quam sint future, quia nondum nisi unam stolam acceperunt.
animas interfectorum
interl.| id est sub protectione Christi qui est altare
marg.| INTERFECTORUM. Vel aperto martyrio vel aliquibus anxietatibus.
propter verbum Dei
interl.| id est propter preceptum Dei quod implerunt
et
interl.| quod coram aliis attestatur
propter testimonium Iesu Christi13 quod habebant.
13 Iesu Christi] om. Weber
interl.| id est opere ostendebant Christum imitando
Numérotation du verset Apc. 6,10 
Et clamabant voce magna
interl.| magno desiderio
dicentes : Usquequo Domine
interl.| ratione potentie
marg.| USQUEQUO. Desiderant maius gaudium et consortium sanctorum, et iustitie Dei consentiunt in damnatione impiorum.
sanctus
interl.| sanctitatem amans
et verus.
interl.| in promissis
Usquequo non iudicas et14
14 Usquequo non iudicas et] om. Ω D*, al. m. corr. marg. : iudicas et
interl.| < non iudicas et > in plerisque <codicibus> vacat.
marg.| iudicas faciendo discretionem bonorum et malorum.
non vindicas sanguinem nostrum
interl.| scilicet inferendo penam effusoribus sanguinis nostri
ulciscens15
15 ulciscens] om. Weber
interl.| penas inferendo
de his qui habitant
interl.| amore
in terra ?
interl.| in terrenis
Numérotation du verset Apc. 6,11 
Et date sunt illis singule stole albe.
interl.| beatitudo anime
Et dictum est illis
interl.| a Deo inspiratum
ut requiescerent
interl.| patienter exspectarent
tempus adhuc modicum, donec impleantur16 numerus conservorum17 eorum et fratrum18 eorum
16 impleatur Amiatinus Cava ΩL ] compleatur Cor1LP Clementina
17 numerus conservorum] conservi Cor1 LP ΩL Weber
18 fratrum] fratres Cor1 LP ΩL Weber
marg.| CONSERVORUM  ET  FRATRES. Servi causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspectare.
qui interficiendi sunt sicut et illi.
interl.| scilicet quia habent eundem Dominum
Numérotation du verset Apc. 6,12 
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum et ecce19 terremotus factus est magnus.
19 ecce] om. Weber
interl.| in persecutione Antichristi
Et sol
interl.| aliquis fidelis
marg.| SOL. Id est illi in quibus Deus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam in se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident, vel Christus sol verus, et modo clarus Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans.
factus est niger
interl.| tribulationibus
tamquam saccus cilicinus,
interl.| quia doctores viles reputabuntur
marg.| TAMQUAM  SACCUS  CILICINUS. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem {t. 4 : Erfurt, f. 1199va ; facsim., p. 558a} predicationis non effundent.
et luna
interl.| id est Ecclesia
tota facta est ut20 sanguis.
20 ut] sicut Weber
interl.| quia ubique patietur
Numérotation du verset Apc. 6,13 
Et stelle celi
interl.| id est prius lucidi
ceciderunt super terram
interl.| innitentes terrenis
sicut ficus mittit grossos suos,
interl.| id est fructus leves et vacuos propter defectum caloris digerentis
marg.| GROSSOS  SUOS. Id est inanes fructus. Nullum enim permittit Deus cadere qui ei servit vero amore.
cum a vento magno movetur.
interl.| scilicet antequam veniant ad maturitatem
Numérotation du verset Apc. 6,14 
Et celum
interl.| id est Sacra Scriptura quia occultabitur
marg.| CELUM. Id est Ecclesia recedet a malis fide et opere ; unde :"Exite de ea", id est de Babylone,"populus meus, et immundum ne tetigeritis"a.
a Cf. 2Cor. 6, 17 : « Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis ».
recessit sicut liber involutus.
interl.| celantes predicationem impiis
Et omnis mons
interl.| virtute eminentes
interl.| Vel montes superbi. Insule negotiis seculi agitati movebuntur a fide.
et insule
interl.| id est persecutionibus tusi21
21 tusi : a « tundo-dere” ( part. parf. pass. )
de locis suis mote sunt.
interl.| a malis fide et opere separabuntur
Numérotation du verset Apc. 6,15 
Et reges terre
interl.| id est carni resistentes maiores et minores
et principes
interl.| terre
tribuni
interl.| qui iura tribuunt
marg.| REGES  TERRE  ET  PRINCIPES  TRIBUNI. Secundum diversos honores seculi quos volentes perdere deserent fidem. Divites quicquid male volunt implentes. Fortes, in subvertendis aliis. Servus peccati, liber iustitia. Hi desperantes a sanctis auxilia demonum querunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.
et divites
interl.| operibus
et fortes
interl.| contra temptationem diaboli
et omnis servus
interl.| id est coniugatus vel servus Dei
et liber absconderunt se
interl.| a peccato vel coniugio
in speluncis
interl.| ad litteram
et petris montium.
Numérotation du verset Apc. 6,16 
Et dicunt montibus et petris :
interl.| implorabunt auxilium sanctorum
marg.| ET  DICUNT  MONTIBUS. Petent vel suffragia angelorum, qui sunt montes eminentia, et petre firmitate, ut eorum precibus misericordiam iudicis impetrent.
marg.| Rogant boni sanctorum intercessionibus se protegi a facie Dei irati. 'Iratus' dicitur, quando suos sic affligi permittit. Et illa talis tribulatio a Deo permissa, quasi 'facies irati' dicitur. Vel rogant mali demones quos imitati sunt ut eos defendant ab ira iudicis.
Cadite
interl.| affectione
super nos et abscondite nos
interl.| orationibus
a facie
interl.| id est a presentia
sedentis
interl.| Patris Filii et Spiritus sancti
super thronum et ab ira agni.
interl.| id est Christi hominis
Numérotation du verset Apc. 6,17 
Quoniam venit dies ire magnus22
22 ire magnus] inv. Weber
interl.| necesse est ut cadatis
ipsorum
interl.| reproborum
et quis poterit stare.
interl.| nisi adiutus vestris precibus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_6)

Notes :