Capitulum 22

Numérotation du verset Apc. 22,1 

Et ostendit mihi flumen1
1 flumen ΩL ΩN (flm) Rusch ] fluvium ΩS Weber
aque vite2,
2 vite] vive ΩL ΩN
splendidum
tamquam crystallum,
procedentem3 de sede Dei et agni.
3 procedentem ΩN Rusch ] procedens ΩL
Numérotation du verset Apc. 22,2 

In medio platee eius
et4 ex utraque parte fluminis,
4 et ΩL Rusch ] om. ΩN
lignum vite,
afferens fructus duodecim
per menses singulos
reddens5 fructum suum
5 singulos reddens ΩL ΩN ΩS Rusch ] singula reddentia Weber
et folia ligni
ad sanitatem gentium.
Numérotation du verset Apc. 22,3 

Et omne maledictum non erit amplius,
sed6 sedes Dei et agni in illa erunt,
6 sed ΩN ΩS Rusch ] et ΩL Weber
et servi eius
servient illi.
Numérotation du verset Apc. 22,4 

Et videbunt faciem eius
et nomen eius
in frontibus eorum.
Numérotation du verset Apc. 22,5 

Et nox
ultra non erit et non egebunt lumine lucerne,
neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit7 illos,
7 illuminabit ΩL ΩN ΩS Rusch ] inluminat Weber
et regnabunt
in secula seculorum.
Numérotation du verset Apc. 22,6 

Et dixit mihi :
Hec verba
fidelissima sunt8 et vera.
8 sunt - et vera ΩN Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber
Et Dominus Deus spirituum prophetarum
misit angelum suum ostendere
servis suis
que oportet fieri cito.
Numérotation du verset Apc. 22,7 

Et ecce venio velociter.
Beatus qui custodit
verba prophetie libri huius.
Numérotation du verset Apc. 22,8 

Et ego Ioannes
qui9* audivi
9 qui ΩL ΩN ΩS Weber ] om. Rusch
et vidi hec10.
10 et vidi – hec ΩL ΩS# Rusch ] inv. ΩN
Et postquam audissem et vidissem11,
11 audissem – et – vid. ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS
cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi hec ostendebat.
Numérotation du verset Apc. 22,9 

Et dixit mihi12 : Vide
12 dixit ΩL ΩN ΩS Rusch Clementina ] dicit Weber
ne feceris,
conservus13 tuus sum,
13 consersus ΩL ΩN Rusch Weber ] + enim ΩS
et fratrum tuorum prophetarum,
et eorum qui servant verba14 libri huius :
14 verba ΩL ΩN Rusch Weber ] + prophetiae ΩS Clementina
Deum adora.
Numérotation du verset Apc. 22,10 

Et dixit15 mihi : Ne signaveris verba prophetie libri huius,
15 dixit ΩL ΩN ΩS Rusch ] dicit Weber
tempus enim prope est.
Numérotation du verset Apc. 22,11 

Qui nocet noceat
adhuc
et qui in sordibus est
sordescat adhuc
et qui iustus est iustificetur16 adhuc,
16 qui iustus est iustificetur ΩN Rusch Clementina ] iustus iustificetur ΩL ΩS, iustus iustitiam faciat Weber
et sanctus17
17 sanctus] qui sanctus est ΩN
sanctificetur adhuc.
Numérotation du verset Apc. 22,12 

Ecce18* venio cito
18 Ecce ΩL ΩN ΩS Weber ] Et praem. ΩN
et merces mea mecum est,
reddere unicuique secundum19*
19 secundum ΩL ΩN ΩS Weber ] iuxta Rusch
opera sua.
Numérotation du verset Apc. 22,13 

Ego sum20 alpha et omega21, primus
20 sum ΩL ΩN ΩS Rusch ] om. Weber |
21 omega] .ω. ΩL ΩN |
et novissimus,
principium
et finis.
Numérotation du verset Apc. 22,14 

Beati qui lavant stolas suas in sanguine agni22
22 in... agni ΩN ΩS Rusch ] om. ΩL Weber
ut sit potestas eorum in ligno vite,
et per portas23
23 per portas ΩL ΩS Rusch ] portis Weber
intrent in24 civitatem.
24 in ΩN Rusch Weber ] om. ΩL ΩS
Numérotation du verset Apc. 22,15 

Foris
autem25 canes
25 autem ΩN ΩS Rusch ] om. ΩL Weber
et venefici
et impudici et homicide et idolis servientes,
et omnis qui amat
et facit
mendacium.
Numérotation du verset Apc. 22,16 

Ego Iesus26 misi angelum meum testificari vobis hec in Ecclesiis.
26 Iesus ΩS (ih’c)] Iohannes cacogr. ΩN
Ego sum genus
et radix27
27 genus -et- radix ΩN Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber
David, stella splendida28 et matutina.
28 splendida ΩJ ΩN ΩS Rusch Weber ] plendida ΩL
Numérotation du verset Apc. 22,17 

Et Spiritus29 et sponsa
29 Spiritus Cor1 LP (vel spiritus et sponsa + ‘Augustinus et antiqui: spiritus Cor1 P ) Cor3 ( G’ ) CorS3 ( SPIRITUS ET SPONSA DICUNT VENI : sic legitur paris<ius> ) ΩJ ΩL Rusch Weber ] sponsus Cor1 LP Cor3 ( vel ) CorS3* ΩN ΩS
dicunt : Veni.
Et qui audit
dicat :
Veni30.
30 Veni ΩL ΩS Rusch Weber] Veniet ΩN (non hab. Wordsworth)
Et qui sitit :
Veniat.
Et31 qui vult accipiat aquam vite
31 et ΩN ΩS Rusch ] om. ΩL Weber ( G A Φ)
gratis.
Numérotation du verset Apc. 22,18 

Contestor
enim32 omni audienti verba prophetie libri huius33, si quis
32 enim Weber (Λ) ΩS Rusch Clementina ] ego ΩL ΩN Weber |
33 l. h. ΩL ΩN Rusch Weber ] inv. ΩS |
apposuerit ad hec
apponet Deus super illum plagas scriptas34 in libro isto.
34 scriptas] + que sunt ΩN ( non hab. Wordsworth )
Numérotation du verset Apc. 22,19 

Et, si quis diminuerit de verbis libri prophetie huius, auferet Deus partem eius de libro35 vite
35 libro ΩL ΩN ΩS Rusch ] ligno Weber
et de civitate sancta et de his que scripta sunt in libro isto,
Numérotation du verset Apc. 22,20 

dicit qui testimonium
perhibet istorum. Etiam36 venio cito.
36 Etiam Cor1 LP ] Et iam ΩN
Amen.
Veni Domine Iesu.
Numérotation du verset Apc. 22,21 

Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis37.
37 vobis Weber (F S) Cor1LP ΩN ΩL ΩS Rusch] sanctis Cor3, om. Weber
Amen38.
38 Amen Amiatinus Cava Cor1 LP ΩS Rusch ] Explicit Apocalypsis Ioannis apostoli Weber , Explicit liber Apocalypsis As366 , Explicit liber Apocalypsis Ioannis apostoli ΩL, + Anno Domini millesimo sexagesimo quarto, scripta fuit hec biblia a Guillermo Senonensi et diligenter secundum hebreos et antiquos libros a fratre Michahele de Novirella nunc [tunc sec. m. in ras. ] priore fratrum predicatorum Insulensium et capellano domini pape expertissimo in biblia ΩL², + Explicit liber Apocalypsis et tota biblia omnium divinorum sacramentorum et sacrarum Scripturarum contentiva rubrica

Capitulum 22

Numérotation du verset Apc. 22,1 
Et ostendit mihi flumen1
1 flumen ΩL ΩN (flm) Rusch ] fluvium ΩS Weber
interl.| eternam beatitudinem
marg.| ET  OSTENDIT. Post quam situm, civitatis dignitatem eius et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati prebuit et in presenti, et maxime in futuro, in presentia deitatis vel in imitatione vite agni, qui proposuit nobis in se exemplum.   Fluvium 2, id est aquam fluentem, id est eternam beatitudinem in specie   aque ; notatur per ablutionem baptismi ad hoc pervenisse.
2 sic Rusch
aque vite3,
3 vite] vive ΩL ΩN
interl.| quia refrigerat post laborem et eternaliter vivificat
splendidum
interl.| quia eternaliter fulgebunt
tamquam crystallum,
interl.| propter cordium et corporum transparentiam
procedentem4 de sede Dei et agni.
4 procedentem ΩN Rusch ] procedens ΩL
interl.| id est de maioribus qui sunt sedes Dei in minores
marg.| DE  SEDE  DEI. Id est de illis in quibus principaliter sedebit Deus, quia in illis maxime est, et per instructionem eorum minores coronabuntur.
Numérotation du verset Apc. 22,2 
In medio platee eius
interl.| id est in communi eorum qui latiori via incesserunt
et5 ex utraque parte fluminis,
5 et ΩL Rusch ] om. ΩN
interl.| in via et patria beatitudinis
lignum vite,
interl.| Christus
marg.| EX  UTRAQUE  PARTE  FLUMINIS  LIGNUM. Citra flumen, id est in hac vita, habemus lignum vite, id est corpus et sanguinem Christi in quibus reficimur. Ultra flumen, id est in futuro, habebimus ipsum presentem. Vel per citra flumen accipiamus tempus ante baptismum, per ultra illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles, et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Israel usque ad flumen Iordanis, et Iesus filius Nave qui de flumine Iordanis duxit eos in terram promissionisa.
a Cf. Dt. 1, 38 : « Sed Iosue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israeli ».
afferens fructus duodecim
interl.| mercedem immortalitatis
interl.| eternaliter
marg.| LIGNUM  AFFERENS  FRUCTUS. Quasi : ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat, et hoc est afferens fructus duodecim.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1209rb ; facsim., p. 577b} LIGNUM. Alia littera : lignum vite reddens fructum suum per duodecim menses, id est per duodecim apostolos, quia Christus dies et annus, apostoli hore vel menses, ut ibi diciturb : «Nonne duodecim hore sunt diei ?», quasi dicat : vos estis subditi mihi, et mihi previdendum est non vobis, et alia ligna sunt ibi reddentia fructum suum, id est sancti qui reddent pro meritis premia sibi subditis.
b Io. 11, 9.
per menses singulos
interl.| per singulas etates vel assidue
marg.| FRUCTUS  DUODECIM. Id est prophetas et apostolos in fide Trinitatis per quatuor mundi partes fructificantes.
reddens6 fructum suum
6 singulos reddens ΩL ΩN ΩS Rusch ] singula reddentia Weber
interl.| refectionem
et folia ligni
interl.| id est precepta Christi que tegunt et ornant fructum
marg.| ET  FOLIA. Quasi : et quod Christus reddet fructum, hoc erit sic quod apostoli et post eos alii etiam spargent folia ipsius Christi.
ad sanitatem gentium.
interl.| si implentur
Numérotation du verset Apc. 22,3 
Et omne maledictum non erit amplius,
interl.| id est subtractio gratie non fiet amplius
interl.| peccatum propter quod meretur maledictionem
sed7 sedes Dei et agni in illa erunt,
7 sed ΩN ΩS Rusch ] et ΩL Weber
interl.| id est eternaliter requiescet Deus Trinitas et Christus homo in illis
et servi eius
interl.| non timoris sed dilectionis
servient illi.
interl.| nullo modo inquietabunt
Numérotation du verset Apc. 22,4 
Et videbunt faciem eius
interl.| non enigmate ut nuncc sed sicut estd
c Cf. 1Cor. 13, 12.
d Cf. 1Io. 3, 2.
et nomen eius
interl.| Dei vocabuntur et agni
in frontibus eorum.
interl.| id est in aperto sicut in aperto eum confessi sunt
Numérotation du verset Apc. 22,5 
Et nox
interl.| aliqua ignorantia
ultra non erit et non egebunt lumine lucerne,
interl.| id est doctrina veteris legis vel alicuius mediocris predicatoris
neque {t. 4 : Erfurt, f. 1209ra ; facsim., p. 577a} lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit8 illos,
8 illuminabit ΩL ΩN ΩS Rusch ] inluminat Weber
interl.| lumine aliorum
et regnabunt
interl.| cum eo
in secula seculorum.
interl.| quod repugnat ad egere lumine aliorum
Numérotation du verset Apc. 22,6 
Et dixit mihi :
interl.| idem angelus qui cetera ostenderat
marg.| ET  DIXIT  MIHI. Sicut in principio posuit commendationem visionis, sic etiam iam ad ultimum ponit.
Hec verba
interl.| id est quicquid verbis et figuris ostendit mihi
fidelissima sunt9 et vera.
9 sunt - et vera ΩN Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber
interl.| quia adimplebuntur
interl.| id est habilia quibus fides adhibeatur
Et Dominus Deus spirituum prophetarum
marg.| DOMINUS  DEUS  SPIRITUUM  PROPHETARUM. Et bene debes credere quia ille, qui in potestate habet dona Spiritus sancti per quem locuti sunt omnia prophete, di<xit>.
misit angelum suum ostendere
marg.| ANGELUM  SUUM  OSTENDERE etc. Sicut angelus Ioanni, sic Ioannes commendat discipulis suis. Quasi dicat : non propter me facta est hec annuntiatio mihi, sed ut vos mihi credatis.
servis suis
interl.| non regibus, non philosophis
interl.| non timore
que oportet fieri cito.
interl.| quia non possunt remanere inexpleta
Numérotation du verset Apc. 22,7 
Et ecce venio velociter.
interl.| et vere cito fient quia ipse dicit
interl.| et hoc dixit B eatus etc
Beatus qui custodit
interl.| opere complet
verba prophetie libri huius.
Numérotation du verset Apc. 22,8 
Et ego Ioannes
interl.| qui nihil falsum soleo vobis dicere
qui10* audivi
10 qui ΩL ΩN ΩS Weber ] om. Rusch
interl.| verba
et vidi hec11.
11 et vidi – hec ΩL ΩS# Rusch ] inv. ΩN
interl.| figuras
Et postquam audissem et vidissem12,
12 audissem – et – vid. ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS
interl.| id est humiliavi me
marg.| ET  POSTQUAM etc. Hic dat nobis intelligere quod pro his in veneratione debemus eum habere, nec tantum eum, sed Deum adorare, et per observantiam verborum libri parificationem angelorum consequi.
cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi hec ostendebat.
interl.| quasi pro hac causa
Numérotation du verset Apc. 22,9 
Et dixit mihi13 : Vide
13 dixit ΩL ΩN ΩS Rusch Clementina ] dicit Weber
interl.| cave
ne feceris,
interl.| propter humanam naturam in Christo exaltatam
conservus14 tuus sum,
14 consersus ΩL ΩN Rusch Weber ] + enim ΩS
interl.| quia unius Dei
et fratrum tuorum prophetarum,
interl.| id est predicantium
marg.| ET  FRATRUM  TUORUM  PROPHETARUM etc. Non sunt a munere prophetie alieni putandi, qui habent gratiam interpretandi, ut Augustinus, Hieronymus, Ambrosius, GREGORIUS.
et eorum qui servant verba15 libri huius :
15 verba ΩL ΩN Rusch Weber ] + prophetiae ΩS Clementina
interl.| id est predicantibus obedientiam prophetie
Deum adora.
Numérotation du verset Apc. 22,10 
Et dixit16 mihi : Ne signaveris verba prophetie libri huius,
16 dixit ΩL ΩN ΩS Rusch ] dicit Weber
interl.| ne sigillaveris sed palam pone omnibus
tempus enim prope est.
interl.| id est in quo oportet acquirere fratres
Numérotation du verset Apc. 22,11 
Qui nocet noceat
interl.| que mali inferunt bonis inferant
marg.| QUI  NOCET etc. Quia posset obiici, quod malum esset prophetare malis, cum gravius essent inde puniendi, dictum est sibi ne ideo cesset, quia iustum est.
adhuc
interl.| id est post ostensionem libri
et qui in sordibus est
interl.| id est in propria nequitia
sordescat adhuc
interl.| modus permissivus non imperativus iusto iudicio Dei
et qui iustus est iustificetur17 adhuc,
17 qui iustus est iustificetur ΩN Rusch Clementina ] iustus iustificetur ΩL ΩS, iustus iustitiam faciat Weber
interl.| vel iustitiam faciat alia littera
marg.| QUI  IN  SORDIBUS. Alia littera :   Qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustificetur adhuc .
interl.| id est bonum inferens aliis impensius inferat
et sanctus18
18 sanctus] qui sanctus est ΩN
interl.| in se
sanctificetur adhuc.
Numérotation du verset Apc. 22,12 
Ecce19* venio cito
19 Ecce ΩL ΩN ΩS Weber ] Et praem. ΩN
interl.| vere tempus est breve
et merces mea mecum est,
interl.| scilicet
reddere unicuique secundum20*
20 secundum ΩL ΩN ΩS Weber ] iuxta Rusch
interl.| vel iuxta 21
21 secundum – vel - iuxta] scrips., inv. Rusch
opera sua.
interl.| uni plus alii minus
interl.| et potero facere quia ego etc
Numérotation du verset Apc. 22,13 
Ego sum22 alpha et omega23, primus
22 sum ΩL ΩN ΩS Rusch ] om. Weber
23 omega] .ω. ΩL ΩN
interl.| omnium rerum
et novissimus,
interl.| omnium creaturarum
principium
interl.| a quo omnia ceperunt
et finis.
interl.| in quo omnia consummantur
Numérotation du verset Apc. 22,14 
Beati qui lavant stolas suas in sanguine {t. 4 : Erfurt, f. 1209va ; facsim., p. 578a} agni24
24 in... agni ΩN ΩS Rusch ] om. ΩL Weber
interl.| ita dico lavant ut etc.
marg.| BEATI  QUI  LAVANT. Quia dixerat nocens noceat, sordens sordescat, ne aliquis malus diceret : cum sim malus, quare me peniteret ? Dicit non solum beati sunt qui maiorem recipiunt persecutionem25, sed etiam illi qui contaminaverunt stolas suas quas in baptismo acceperunt, si deinde {t. 4 : Erfurt, f. 1209va ; facsim., p. 578a laverunt eas26 et eos peccasse peniteat.A
A ¶Codd. : As366 Rusch
25 r. p.] inv. As366
26 l. eas] inv. As366
ut sit potestas eorum in ligno vite,
interl.| ut possint edere de ligno vite
et per portas27
27 per portas ΩL ΩS Rusch ] portis Weber
marg.| id est fidem doctorum
intrent in28 civitatem.
28 in ΩN Rusch Weber ] om. ΩL ΩS
interl.| sed
Numérotation du verset Apc. 22,15 
Foris
interl.| sunt
autem29 canes
29 autem ΩN ΩS Rusch ] om. ΩL Weber
interl.| oblatrantes et immundi
et venefici
interl.| ad litteram
et impudici et homicide et idolis servientes,
interl.| sunt hi miseri et illi beati
et omnis qui amat
interl.| audiendo
et facit
interl.| invenit
mendacium.
interl.| et mihi hoc est credendum quia
Numérotation du verset Apc. 22,16 
Ego Iesus30 misi angelum meum testificari vobis hec in Ecclesiis.
30 Iesus ΩS (ih’c)] Iohannes cacogr. ΩN
interl.| et mihi hoc est credendum quia
marg.| EGO  IESUS. Commendavit librum per angelum per sui dignitatem, modo etiam per auctoritatem ipsius Christi, quasi dicat : omnes audientes sciant quod   Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis hec.
Ego sum genus
marg.| cum et ab eo genitus
et radix31
31 genus -et- radix ΩN Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber
marg.| sustentamentum
David, stella splendida32 et matutina.
32 splendida ΩJ ΩN ΩS Rusch Weber ] plendida ΩL
interl.| id est huius mundi noctem illuminans
marg.| STELLA  SPLENDIDA. Clara stella, id est magna claritas annuntians diem, id est futuram beatitudinem, per meam resurrectionem in mane factam.
Numérotation du verset Apc. 22,17 
Et Spiritus33 et sponsa
33 Spiritus Cor1 LP (vel spiritus et sponsa + ‘Augustinus et antiqui: spiritus Cor1 P ) Cor3 ( G’ ) CorS3 ( spiritus et sponsa dicunt veni : sic legitur paris<ius> ) ΩJ ΩL Rusch Weber ] sponsus Cor1 LP Cor3 ( vel ) CorS3* ΩN ΩS
interl.| vel : sponsus et sponsa
marg.| ET  SPIRITUS. id est Trinitas que pro puritatis excellentia 'spiritus' dicitur.
marg.| ET  SPIRITUS  ET  SPONSA. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi : ideo debetis recipere, quia   spiritus et sponsa etc.
dicunt : Veni.
interl.| ad notitiam libri
Et qui audit
interl.| librum intelligit
dicat :
interl.| aliis
Veni34.
34 Veni ΩL ΩS Rusch Weber] Veniet ΩN (non hab. Wordsworth)
interl.| ad notitiam eorum que in hoc libro sunt
Et qui sitit :
interl.| desiderat credere Christo
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1209vb ; facsim., p. 578b} ET  QUI  SITIT. Et non tamen quilibet, sed ille tantum veniat qui sitit, id est credere desiderat.
Veniat.
interl.| per veram fidem
Et35 qui vult accipiat aquam vite
35 et ΩN ΩS Rusch ] om. ΩL Weber ( G A Φ)
interl.| se preparando et volendo
marg.| QUI  VULT  ACCIPIAT. Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.
gratis.
interl.| sine pretio meritorum
Numérotation du verset Apc. 22,18 
Contestor
interl.| quasi : angelus testificatus est mihi et similiter ego contestor etc.
marg.| CONTESTOR. Postquam commendationem posuit per se, per angelum, per Christum, per Trinitatem, per fideles, quia quosdam sciebat esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis aliquid adderent vel demerent, supponit excommunicationem.
{t. 4 : Erfurt, f. 1209vb ; facsim., p. 578b} enim36 omni audienti verba prophetie libri huius37, si quis
36 enim Weber (Λ) ΩS Rusch Clementina ] ego ΩL ΩN Weber
37 l. h. ΩL ΩN Rusch Weber ] inv. ΩS
interl.| hoc scilicet contestor
apposuerit ad hec
interl.| ut errorem inde foveat
apponet Deus super illum plagas scriptas38 in libro isto.
38 scriptas] + que sunt ΩN ( non hab. Wordsworth )
interl.| de phialis supra et tubis
Numérotation du verset Apc. 22,19 
Et, si quis diminuerit de verbis libri prophetie huius, auferet Deus partem eius de libro39 vite
39 libro ΩL ΩN ΩS Rusch ] ligno Weber
interl.| vel : de ligno
et de civitate sancta et de his que scripta sunt in libro isto,
Numérotation du verset Apc. 22,20 
dicit qui testimonium
interl.| quasi dicat : excommunicationisB
B ¶Codd. : Rusch , om. As366
interl.| + quasi : [e]go excommunico et Christus excommunicat et Ecclesia40 C
40 Ecclesia] coniec ., macul. As366
perhibet istorum. Etiam41 venio cito.
41 Etiam Cor1 LP ] Et iam ΩN
interl.| Cavete vobis quia ego venio D
D ¶Codd. : As366 Rusch | Cavete] Et praem. As366 | venio] + cito As366
interl.| et iam quasi vera sunt omnia et qui mutat excommunicaturE
E ¶Codd. : As366 Rusch | et iam quasi] qua si As366
Amen.
interl.| conversio ad DeumF
F ¶Codd. : Rusch, om. As366
Veni Domine Iesu.
interl.| ad remunerandumG
G ¶Codd. : As366 Rusch
interl.| «Veni Domine et noli tardare».H e
e ¶Fons : Corpus antiphonalium officii, n° 5320 ; Antiphonale missarum sextuplex, n° 7bis.
H ¶Codd. : Rusch , om. As366
Numérotation du verset Apc. 22,21 
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis42.
42 vobis Weber (F S) Cor1LP ΩN ΩL ΩS Rusch] sanctis Cor3, om. Weber
interl.| sicut supra incepit a gratia ita finit
marg.| GRATIA  DOMINI. Consummatio apostoli in verba Christi.I
I ¶Codd. : Rusch, om. As366
Amen43.
43 Amen Amiatinus Cava Cor1 LP ΩS Rusch ] Explicit Apocalypsis Ioannis apostoli Weber , Explicit liber Apocalypsis As366 , Explicit liber Apocalypsis Ioannis apostoli ΩL, + Anno Domini millesimo sexagesimo quarto, scripta fuit hec biblia a Guillermo Senonensi et diligenter secundum hebreos et antiquos libros a fratre Michahele de Novirella nunc [tunc sec. m. in ras. ] priore fratrum predicatorum Insulensium et capellano domini pape expertissimo in biblia ΩL², + Explicit liber Apocalypsis et tota biblia omnium divinorum sacramentorum et sacrarum Scripturarum contentiva rubrica ΩB
interl.| + Emmanuel, EmmanuelJ
J ¶Codd. : As366, om. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_22)

Notes :