Capitulum 2
Numérotation du verset
Apc. 2,1
Et1
1 Et] om. Weber
angelo
Ephesi Ecclesie
scribe : Hec dicit
qui tenet septem stellas in dextera sua,
qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum.
Numérotation du verset
Apc. 2,2
Scio
opera tua et laborem tuum2
2 tuum]
om. Weber
et patientiam tuam
et quia non potes sustinere malos
et temptasti eos
qui se dicunt apostolos
et non sunt et invenisti eos mendaces.
Numérotation du verset
Apc. 2,3
Et patientiam habes
et sustinuisti propter
nomen meum
et non defecisti.
Numérotation du verset
Apc. 2,4
Sed habeo adversus3 te pauca4,
3 adversus] adversum
Cor1
LP
|
4 pauca]
om. Cor1
LP
(
Glossa et antiqui non habent
) Weber
|
quod caritatem tuam primam reliquisti.
Numérotation du verset
Apc. 2,5
Memor esto
itaque unde excideris,
et age penitentiam
et prima opera fac.
Sin
autem venio tibi et movebo candelabrum tuum
de loco suo,
nisi penitentiam egeris.
Numérotation du verset
Apc. 2,6
Sed hoc habes bonum5 quia
5 bonum]
om. Weber
odisti facta Nicolaitarum que et ego odi
Numérotation du verset
Apc. 2,7
Qui habet aures audiendi6
6 aures audendi
Tr83
ΩS] aurem
Cor1
LP
(
in tota Apocalipsi non est audiendi sed glossa est sumpta de evangelio
)
ΩL
Weber
audiat
quid Spiritus
dicat Ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vite, quod est in paradiso Dei
mei.
Numérotation du verset
Apc. 2,8
Et angelo Smyrne Ecclesie scribe :
hec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit.
Numérotation du verset
Apc. 2,9
Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam,
sed dives es
et blasphemaris
ab his qui se
dicunt Iudeos7
7 Iudeos] + esse
Weber
et non sunt,
sed
sunt synagoga Satane.
Numérotation du verset
Apc. 2,10
Nihil horum timeas que passurus es.
Ecce missurus est diabolus aliquos8 ex vobis in carcerem,
8 aliquos]
om. Weber
ut tentemini
et habebitis tribulationes9 diebus decem.
9 tribulationes] tribulationem
Weber
Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vite.
Numérotation du verset
Apc. 2,11
Qui habet aures audiendi10, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
10 aures audendi] aurem
Weber
Qui vicerit non ledetur a morte secunda.
Numérotation du verset
Apc. 2,12
Et angelo Pergami
Ecclesie scribe : hec dicit qui habet rompheam
ex11 utraque parte acutam.
11 ex] om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 2,13
Scio ubi habitas
ubi
sedes est Satane
et tenes
nomen meum et non negasti fidem meam.
Et in diebus illis12
12 illis]
om. Weber
Antipas13
13 Antipas] Antiphas
Cor1
LP
(
.s. fuit
)
testis meus fidelis
qui occisus est apud vos,
ubi Satanas habitat.
Numérotation du verset
Apc. 2,14
Sed
habeo
adversus te pauca,
quia habes illic
tenentes doctrinam Balaam
qui docebat Balach
mittere scandalum coram filiis Israel,
scilicet14 edere et fornicari.
14 scilicet]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 2,15
Ita
habes et tu tenentes
doctrinam Nicolaitarum.
Numérotation du verset
Apc. 2,16
Similiter
penitentiam age
si quo minus
veniam15 tibi cito
15 veniam] venio
Weber
et pugnabo cum illis
in gladio oris mei.
Numérotation du verset
Apc. 2,17
qui habet aures
audendi16 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Vincenti dabo ei manna
16 aures audendi] aurem
Weber
absconditum.
Et
dabo illi calculum lucidum17
17 lucidum] candidum
Do369 Weber
et in calculo nomen
novum
scriptum
quod nemo scit
nisi qui accipit.
Numérotation du verset
Apc. 2,18
Et angelo Thyatire Ecclesie
scribe : hec dicit Filius Dei qui habet oculos tamquam18 flammam ignis, et pedes eius
18 tamquam] ut
Weber
similes orichalco.
Numérotation du verset
Apc. 2,19
Novi
opera tua et fidem19 et caritatem
19 et fidem]
om. Weber
et ministerium
et patientiam tuam
et opera tua
novissima plura prioribus.
Numérotation du verset
Apc. 2,20
Sed habeo adversus te pauca20 quia permittis
20 pauca]
om. Weber
mulierem Iezabel
que se dicit
propheten docere et seducere
servos meos,
fornicari et manducare21 de idolothicis.
21 fornicari et manducare ΩS ] edere et fornicari
Cor1
LP
(hanc lectionem non recensuit Wordswoth)
Numérotation du verset
Apc. 2,21
Et dedi illi tempus ut penitentiam ageret, et non vult peniteri a fornicatione sua.
Numérotation du verset
Apc. 2,22
Et ecce ego mitto22 eam
22 et...mitto] ecce mitto
Weber
in lectum,
et qui mechantur cum ea
in tribulationem maximam erunt23, nisi penitentiam egerint ab operibus eius,
23 erunt]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 2,23
et filios eius interficiam in morte.
Et hec24 scient omnes Ecclesie,
24 hec]
om. Weber
quia ego sum scrutans renes et corda
et
dabo unicuique vestrum secundum opera
vestra.
Numérotation du verset
Apc. 2,24
Vobis autem dico
ceteris qui Thyatire25 estis, quicumque
25 Thyatire
Weber
] Tiathire
Rusch
non habent doctrinam hanc,
qui26 cognoverunt
26 qui ] + non
Weber
altitudinem27
27 altitudinem] altitudines
Weber
Satane quemadmodum dicunt
non mittam
super vos aliud pondus,
Numérotation du verset
Apc. 2,25
tamen
id quod habetis tenete,
donec veniam.
Numérotation du verset
Apc. 2,26
Et qui vicerit,
et28
28 et] + qui
Weber
custodierit usque in finem opera mea,
dabo illi potestatem
super gentes,
Numérotation du verset
Apc. 2,27
et reget illas in virga ferrea
et29 tamquam vas figuli confringentur,
29 et] om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 2,28
sicut et ego accepi a Patre meo
et dabo illis30
30 illis] illi
Weber
stellam matutinam.
Numérotation du verset
Apc. 2,29
Qui habet aures audendi31 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
31 aures audendi] aurem
Weber
Capitulum 2
Numérotation du verset
Apc. 2,1
1 Et] om. Weber
interl.|
Ioannes
angelo
marg.|
ET
ANGELO. Id est episcopo scribit, de manu cuius peccata subditorum requirit, et sine cuius consensu subditos iudicare non presumit ipse Ioannes.
interl.|
Nota quod in omnibus his non soli episcopo sed et commissis loquitur.
Ephesi Ecclesie
marg.|
EPHESI. Ephesus secundum bene persistentium partem 'voluntas' interpretatur, quorum operibus Deus delectatur de quibus proponit ut per horum exemplum qui lapsi fuerant corrigantur, secundum quod Ephesus interpretatur 'consilium', id est 'indigens consilio', sive 'lapsus profundus', vel 'voluntas mea'.
scribe : Hec dicit
interl.|
licet peccaverint adhuc non dimittit eos
qui tenet septem stellas in dextera sua,
interl.|
sicut dona dividens vel nondum quietus
marg.|
SEPTEM. Incipit singulares admonitiones que singule et universales esse possunt secundum diversa membra cuiuslibet Ecclesie.
qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum.
interl.|
quia nondum tales ut in eis quiescat
Numérotation du verset
Apc. 2,2
Scio
interl.|
id est approbo
opera tua et laborem tuum2
2 tuum]
om. Weber
interl.|
tribulationem
et patientiam tuam
interl.|
quia non murmuras de dilato premio
et quia non potes sustinere malos
interl.|
inhumane contra te agentes
marg.|
NON
POTES
SUSTINERE. Vi humanitatis. Vel non potes sustinere : malos quin emendes vel expellas.
et temptasti eos
interl.|
id est probasti doctrinam eorum
marg.|
TEMPTASTI
EOS. Non temptantur nisi qui intus sunt in Ecclesia.
qui se dicunt apostolos
interl.|
missos a Deo ut facilius decipiant
et non sunt et invenisti eos mendaces.
interl.|
mala predicatione eorum et mala vita
Numérotation du verset
Apc. 2,3
Et patientiam habes
interl.|
in malis que ipsi coniuncti ingerunt per terrenas potestates
et sustinuisti propter
interl.|
id est per
nomen meum
marg.|
SUSTINUISTI
PROPTER
NOMEN. Vel hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen meum glorificandum.
et non defecisti.
interl.|
hoc ad consilium pertinet
marg.|
ET
NON
DEFECISTI. Notat causam humani defectus fuisse nisi auxilium prevenisset.
Numérotation du verset
Apc. 2,4
Sed habeo adversus3 te pauca4,
3 adversus] adversum
Cor1
LP
4 pauca]
om. Cor1
LP
(
Glossa et antiqui non habent
) Weber
interl.|
contrarium corone
marg.|
SED
HABEO etc. Vel episcopus in persona sua, affectum tedio vitiorum in subditis, vel subditi amore terrenorum.
marg.|
Eli sacerdos fuit bonus et tamen damnatus est, quia filios corrigere nolebat.
quod caritatem tuam primam reliquisti.
Numérotation du verset
Apc. 2,5
Memor esto
interl.|
quoniam quidem adversum te est
itaque unde excideris,
interl.|
de consortio fidelium
et age penitentiam
interl.|
dignos fructus penitentie
et prima opera fac.
interl.|
primis similia opera
Sin
interl.|
sed
autem venio tibi et movebo candelabrum tuum
interl.|
ut anima et corpore interficiam
marg.|
MOVEBO
CANDELABRUM. Auferam virtutes et dona Spiritus sancti per que sunt constituta candelabra.
de loco suo,
interl.|
id est in hoc quod interpretatur voluntas
nisi penitentiam egeris.
interl.|
hic iterum voluntas
Numérotation du verset
Apc. 2,6
Sed hoc habes bonum5 quia
5 bonum]
om. Weber
interl.|
scilicet
marg.|
SED
HOC
HABES
BONUM. Quamvis hoc est adversum te tamen non desperes, quia habes bonum.
odisti facta Nicolaitarum que et ego odi
interl.|
que ideo odisti quia et me odisse vides
marg.|
Facta Nicolaitarum
id est communem usum mulierum et commestionem idolothitorum.
marg.|
NICOLAITARUM. Nicolaus stultus populus, id est gentiles Deum ignorantes, publice uxoribus utentes, qui idolothica comedunt, et Iovem regnare credunt, heretici quoque stulti apud Deum quibus error idolorum cultura imputatur, et fornicantur immundiiie carnis servientes, stultique Iudei, stulti etiam falsi Christiani qui terrenis dediti colunt mundum.
Numérotation du verset
Apc. 2,7
Qui habet aures audiendi6
6 aures audendi
Tr83
ΩS] aurem
Cor1
LP
(
in tota Apocalipsi non est audiendi sed glossa est sumpta de evangelio
)
ΩL
Weber
interl.|
que uni dico omnibus dico
marg.|
QUI
HABET
AURES etc. Cur audiendum ? Quia perseveranti Christus est lignum vite, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem, et hic et maxime in futuro.
audiat
interl.|
divinum intellectum
{t. 4 : Erfurt, f. 1196va ; facsim., p. 552a}
quid Spiritus
interl.|
id est Trinitas
dicat Ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vite, quod est in paradiso Dei
interl.|
in horto deliciarum, id est Ecclesia
mei.
interl.|
secundum humanitatem
Numérotation du verset
Apc. 2,8
Et angelo Smyrne Ecclesie scribe :
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1196va ; facsim., p. 552a}
SMYRNE. Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha, etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara, ut etiam corpora a putredine servet.
hec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit.
marg.|
HEC
DICIT
PRIMUS. Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur.
Hec dicit primus
, quasi dicat : ne deficiatis vos quia ego tantus propter vos passus sum mortem de qua resurrexi quod idem exspectetis et vos.
Numérotation du verset
Apc. 2,9
Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam,
interl.|
ad litteram
sed dives es
interl.|
in spe remunerationis
et blasphemaris
interl.|
”Nulla pestis efficacior quam domesticus hostis”a.
a Cf.
Boetius,
Philosophiae consolatio, 3, prosa 5.14 : « Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus? »
ab his qui se
interl.|
cumulus miserie tribulatis si infamantur
dicunt Iudeos7
7 Iudeos] + esse
Weber
interl.|
confitentes
et non sunt,
interl.|
'Si filii Abrahe essent opera Abrahe facerent' b
b Cf. Io. 8, 39 : « Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus : Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite ».
sed
interl.|
sed tamen
sunt synagoga Satane.
interl.|
id est congregatio Satane, id est adversarii
Numérotation du verset
Apc. 2,10
Nihil horum timeas que passurus es.
interl.|
an patiar
Ecce missurus est diabolus aliquos8 ex vobis in carcerem,
8 aliquos]
om. Weber
interl.|
carcerem ponit pro omni tribulatione
marg.|
ALIQUOS
EX
VOBIS. Hic patet quod non de uno solo sed de pluribus intelligatur.
ut tentemini
marg.|
ut tentemini
id est ut probemini vel despectui habeamini a diabolo et membris eius
et habebitis tribulationes9 diebus decem.
9 tribulationes] tribulationem
Weber
marg.|
Decem diebus
, id est tempore illius belli, Deus enim suos ad bella mittens decalago armat. Vel
decem diebus
, id est toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur : avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.
interl.|
sed, quiquid illi ingerant, tu
esto
Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vite.
Numérotation du verset
Apc. 2,11
Qui habet aures audiendi10, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
10 aures audendi] aurem
Weber
interl.|
quia
Qui vicerit non ledetur a morte secunda.
interl.|
que est gehenna
marg.|
A MORTE
SECUNDA. Prima mors anime in peccatis. Secunda in penis, prima mors corporis quando dissolvitur, secunda quando damnabitur in iudicio.
Numérotation du verset
Apc. 2,12
Et angelo Pergami
interl.|
Pergamus ‘divisio cornuum’ interpretatur
interl.|
per cornua 'pugna aliqua' significatur, ut in hac Ecclesia pars mala impugnabat bonam
interl.|
ut sint divisi a malis servantes unitatem Ecclesie
Ecclesie scribe : hec dicit qui habet rompheam
interl.|
romphea bis acuta sententia Domini qua condemnabit malos in corpore et in anima
ex11 utraque parte acutam.
11 ex] om. Weber
marg.|
rompheam ex utraque parte acutam
exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.
Numérotation du verset
Apc. 2,13
Scio ubi habitas
interl.|
in medio prave nationis
ubi
interl.|
ibi scilicet
sedes est Satane
interl.|
id est congregatio Satane, id est adversarii
et tenes
interl.|
contra disputantes
nomen meum et non negasti fidem meam.
interl.|
pro aliqua tribulatione
interl.|
tribulatio est illuminatio iustis
marg.|
NON
NEGASTI. Tribulatio iustis illuminatio, contumacibus correptio, obstinatis excecatio.
Et in diebus illis12
12 illis]
om. Weber
interl.|
quibus hoc fecisti
Antipas13
13 Antipas] Antiphas
Cor1
LP
(
.s. fuit
)
interl.|
qui est
testis meus fidelis
interl.|
martyr scilicet fuit
qui occisus est apud vos,
interl.|
eius exemplo laborate
ubi Satanas habitat.
interl.|
quasi : conclusio quia illum occiderunt
Numérotation du verset
Apc. 2,14
Sed
interl.|
sed
quamvis in hoc constans
habeo
interl.|
si corrigaris
adversus te pauca,
interl.|
vel in paucis
quia habes illic
interl.|
pateris non expellis
tenentes doctrinam Balaam
interl.|
'vanus populus'
marg.|
Balaam
id est heretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant videntes Deum. Vel
Balaam
, id est demones qui docent carnem decipere animas videntes Deum.
qui docebat Balach
interl.|
‘elidens’
mittere scandalum coram filiis Israel,
interl.|
delectari cum variis rebus
scilicet14 edere et fornicari.
14 scilicet]
om. Weber
interl.|
cum demone corporaliter vel spiritualiter
Numérotation du verset
Apc. 2,15
Ita
interl.|
similiter
habes et
{t. 4 : Erfurt, f. 1196vb ; facsim., p. 552b}
tu tenentes
interl.|
contra impugnantes
doctrinam Nicolaitarum.
interl.|
in plerisque additur quam ego odi
marg.|
DOCTRINAM
NICOLAITARUM. Ideo enim repetit de Nicolaitis ut ad penitentiam invitet quod superius non fecit.
marg.|
+ Nicholaus fuit quidam qui duxit uxorem et eam dimisit propter avaritiam et ideo docuit alios ut communes haberent uxores.B
Numérotation du verset
Apc. 2,16
Similiter
interl.|
de isto sicut de illoC
C
¶Codd. : Do369
Rusch
penitentiam age
interl.|
quia
si quo minus
interl.|
in aliquo feceris minus quam debeas
veniam15 tibi cito
15 veniam] venio
Weber
interl.|
qui non corrigis
et pugnabo cum illis
in gladio oris mei.
interl.|
id est convincam illos fornicarios peccasse dicendo : «Ite in ignem eternum»c
c Cf. Mt. 25, 41.
Numérotation du verset
Apc. 2,17
qui habet aures
interl.|
cordis
audendi16 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Vincenti dabo ei manna
16 aures audendi] aurem
Weber
interl.|
alia translatio habet
margaritam
G
G
¶Codd. : Do369
Rusch
| habet] ponit Do369
marg.|
MANNA. Eternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc ? 'Quoniam nec oculus vidit nec aures audivit'd.
d Cf. Is. 64, 4 : « A seculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quae preparasti exspectantibus te » ; 1Cor. 2, 9 : « Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus iis qui diligunt illum ».
absconditum.
interl.|
vel memetipsum qui fui in manna absconditus
Et
interl.|
interim
dabo illi calculum lucidum17
17 lucidum] candidum
Do369 Weber
interl.|
alias 'candidum'
marg.|
CALCULUM
LUCIDUM. In Daniele abscisus est lapis sine manibus. In Proverbiis gemma gratissima exspectatio prestolantis.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1196vb ; facsim., p. 552b} Id est corpus solidum vel seipsum lucidum candidum virtutibus et spe immortalitatis.
et in calculo nomen
novum
scriptum
interl.|
in tali corporeK
K
¶Codd. : Do369
Rusch
| in tali] coniec., uitali cod.
marg.|
SCRIPTUM. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus ostensum fuit in corpore eius in cruce quod martyr fuit.
quod nemo scit
marg.|
ET
IN
CALCULO
NOMEN
NOVUM
QUOD
NEMO. Vel super baptismum addo martyrium cuius vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur.
nisi qui accipit.
marg.|
NISI
QUI
ACCIPIT. Qui opere complet, quia qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit mendax est.
Numérotation du verset
Apc. 2,18
Et angelo Thyatire Ecclesie
interl.|
illuminata interpretatur, vel vivens hostia
interl.|
+ Thyatira: hostia ; undee :"Exhibete corpora vestra hostiam viventem". Vel Thyatira : illuminata et per eam notatur universa Ecclesia illuminata per Christum qui est"lux vera illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum". Vel Thyatira : inflammata quia in hac quidam vere inflammati sunt et quidam mali. O
e Cf. Rm. 12, 1.
scribe : hec dicit Filius Dei qui habet oculos tamquam18 flammam ignis, et pedes eius
18 tamquam] ut
Weber
interl.|
quos necesse est imitari
interl.|
id est ultimi fideles
similes orichalco.
Numérotation du verset
Apc. 2,19
Novi
interl.|
id est recepi
opera tua et fidem19 et caritatem
19 et fidem]
om. Weber
marg.|
NOVI
OPERA
TUA
ET
FIDEM
ET
CARITATEM. Filius Dei dona Spiritus sancti habet, id est dat cui vult vel aufert. Ideo videant isti qui iam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel caritatem et fidem ordo retrogradus, non quod prius sit caritas quam fides.
interl.|
Prius fides, ex fide caritas, ex caritate bona opera.
et ministerium
interl.|
in eleemosynis
et patientiam tuam
interl.|
quia ex his tribulatio
et opera tua
interl.|
in omnibus adversis
novissima plura prioribus.
interl.|
quia rudis Ecclesia a levioribus ad perfectionem venit
Numérotation du verset
Apc. 2,20
Sed habeo adversus te pauca20 quia permittis
20 pauca]
om. Weber
interl.|
non excommunicas
mulierem Iezabel
interl.|
mollem et lascivam
marg.|
IEZABEL. 'Fluxus sanguinis', vel 'fluens' vel 'sterquilinium', ut mulieres tempore menstrui fluxum sanguinis patiuntur, sic reprobus qui male concipit, mox ut tempus est perficit et cum post flamma augetur, totus fluens dicitur, dum vero in consuetudinem ducit, fetorem late spargit. Et hi sunt tres mortui suscitati, unus in domo, alius extra portam, tertius in sepulcro.
marg.|
IEZABEL. Uxor Achab, vel huius episcopi, et per hanc intelliguntur heretici qui fingunt se bonos, sed ad mollitiem et lasciviam inducunt.
que se dicit
interl.|
secundum quod dicitur
propheten docere et seducere
interl.|
in re
servos meos,
interl.|
sese imitantes
fornicari et manducare21 de idolothicis.
21 fornicari et manducare ΩS ] edere et fornicari
Cor1
LP
(hanc lectionem non recensuit Wordswoth)
interl.|
cum mulieribus vel cum demone
marg.|
FORNICARI. Fornicatio dicitur quadriformis : in animo “si videris mulierem ad concupiscendam eam”f, in actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.
f Cf. Mt. 5, 28 : « Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo ».
Numérotation du verset
Apc. 2,21
Et dedi illi tempus ut penitentiam ageret, et non vult peniteri a fornicatione sua.
interl.|
et quia non vult penitere
Numérotation du verset
Apc. 2,22
Et ecce ego mitto22 eam
22 et...mitto] ecce mitto
Weber
interl.|
excecando
interl.|
id est
eam
cum suis operibus mittam in perditione
in lectum,
interl.|
in securitatem peccandi
marg.|
IN
LECTUM. In securitatem peccandi, vel lectum doloris.
interl.|
Alia translatio ponit 'luctum' pro 'lecto', quo eternam miseriam designavit.
et qui mechantur cum ea
interl.|
id est conformes sibi fiunt per opera pro quibus punientur
in tribulationem maximam erunt23, nisi penitentiam egerint ab operibus eius,
23 erunt]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 2,23
et filios eius interficiam in morte.
interl.|
eterna scilicet pena condemnans omnes sequaces
Et hec24 scient omnes Ecclesie,
24 hec]
om. Weber
interl.|
in futuro scient in re, quod tantum hic fide
quia ego sum scrutans renes et corda
interl.|
puniens carnales concupiscentias et malas cogitationes
et
interl.|
scient quia
dabo unicuique vestrum secundum opera
interl.|
bonis bona malis mala
vestra.
interl.|
vel 'sua'
interl.|
hoc illis facio
Numérotation du verset
Apc. 2,24
Vobis autem dico
interl.|
commutatio persone interpositio sententie
ceteris
{t. 4 : Erfurt, f. 1197ra ; facsim., p. 553a}
qui Thyatire25 estis, quicumque
25 Thyatire
Weber
] Tiathire
Rusch
interl.|
ex vobis
non habent doctrinam hanc,
interl.|
quod sine lege non sit salus
qui26 cognoverunt
26 qui ] + non
Weber
interl.|
approbaverint
altitudinem27
27 altitudinem] altitudines
Weber
interl.|
superbiam
Satane quemadmodum dicunt
interl.|
quidam egressi de Iudea
non mittam
interl.|
me missurum
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1197ra ; facsim., p. 553a}
NON
MITTAM. Quidam pseudo terrebant eos, quia adhuc missurus erat Dominus maiores tribulationes quam passi essent contra hoc dicit quod non mittet, vel legales observantias.
super vos aliud pondus,
interl.|
Veteris Legis
Numérotation du verset
Apc. 2,25
tamen
interl.|
quamvis illi hoc dicunt 'tamen'
id quod habetis tenete,
interl.|
quasi diceret : laborate ne perdatis que iam dedit sed ad maiora nitimini
donec veniam.
interl.|
retribuere
Numérotation du verset
Apc. 2,26
Et qui vicerit,
interl.|
non cedens eis
et28
28 et] + qui
Weber
interl.|
et cum hoc
custodierit usque in finem opera mea,
interl.|
vite sue vel usque ad perfectionem
dabo illi potestatem
interl.|
in hoc seculo
super gentes,
interl.|
gentiliter viventes
Numérotation du verset
Apc. 2,27
et reget illas in virga ferrea
interl.|
iustitia inflexibili
et29 tamquam vas figuli confringentur,
29 et] om. Weber
interl.|
quidam ut omnino pereant quidam ut in melius immutentur
Numérotation du verset
Apc. 2,28
sicut et ego accepi a Patre meo
interl.|
secundum humanitatem
et dabo illis30
30 illis] illi
Weber
interl.|
in futuro
stellam matutinam.
Numérotation du verset
Apc. 2,29
Qui habet aures audendi31 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
31 aures audendi] aurem
Weber
marg.|
DABO
ILLIS
STELLAM
MATUTINAM. Stella matutina lucifer qui ortus diem nuntiat, id est Christus qui resurgens fidei lucem et immortalitatis intulit mundo, dabit ergo stellam matutinam seipsum et gloriam resurrectionis, vel stella matutina resurrectio prima.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_2)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_2)
Notes :