Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Apc. 10,1 

Et vidi alium angelum fortem
descendentem
de celo
amictum nube
et iris in capite eius.
Et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis.
Numérotation du verset Apc. 10,2 

Et habebat in manu sua libellum apertum
et posuit pedem suum dextrum
supra mare ;
sinistrum autem
super terram.
Numérotation du verset Apc. 10,3 

Et clamavit voce magna
quemadmodum
cum leo rugit.
Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Numérotation du verset Apc. 10,4 

Et cum
locuta fuissent septem tonitrua,
voces suas1
1 voces suas] om. Weber
et ego2 Scripturus eram.
2 et ego] om. Weber
Et audivi
vocem de celo dicentem : Signa que locuta sunt
septem tonitrua
et noli ea scribere.
Numérotation du verset Apc. 10,5 

Et angelus3 quem vidi stantem supra mare et supra terram,
3 angelus] angelum Weber
levavit
manum suam
ad celum.
Numérotation du verset Apc. 10,6 

Et iuravit
per viventem in secula seculorum qui creavit celum et ea que in illo sunt, et terram et ea que in ea sunt
et mare et que in eo sunt,
quia tempus amplius non erit.
Numérotation du verset Apc. 10,7 

Sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba canere,
tunc4 consummabitur mysterium Dei
4 tunc] et Weber
sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
Numérotation du verset Apc. 10,8 

Et audivi vocem5
5 et...vocem] Et vox quam audivi Weber
de celo iterum loquentem mecum
et dicentem :
Vade
et6 accipe
6 et] om. Weber
librum apertum
de manu angeli stantis
super7 mare et super8 terram.
7 super] supra Weber |
8 super] supra Weber |
Numérotation du verset Apc. 10,9 

Et abii
ad angelum
dicens ei
ut daret mihi librum. Et dixit9 mihi : Accipe librum10
9 dixit] dicit Weber |
10 librum] om. Weber |
et devora illum et faciet amaricari11 ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
11 amaricari] amaricare Weber
Numérotation du verset Apc. 10,10 

Et accepi librum de manu angeli
et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce,
et cum devorassem eum amaricatus est venter meus.
Numérotation du verset Apc. 10,11 

Et dixit12 mihi : Oportet
12 dixit] dicunt Weber
te iterum prophetare populis, et gentibus, et linguis et regibus multis.

Capitulum 10

Numérotation du verset Apc. 10,1 
Et vidi alium angelum fortem
interl.| illis contrarium
marg.| ANGELUM  FORTEM. Quia fortis armatus fortem diabolum exuperavit.
descendentem
interl.| Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi
de celo
marg.| DE CELO. I d est cognitione angelorum.
amictum nube
marg.| AMICTUM NUBE. I d est se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit,
marg.| latentem in carne que est vobis refrigerium contra vitia.
et iris in capite eius.
marg.| ET   I  RIS  IN  CAPITE. Qui veram de Deo habet cognitionem reputat eum Deum.
Et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis.
interl.| quia Spiritu sancto accensi et alios illuminantes
marg.| TAMQUAM COLUMNA IGNIS. I d est illi in quibus vere lucet imago Dei ut in contemplativis vel predicatio.
Numérotation du verset Apc. 10,2 
Et habebat in manu sua libellum apertum
marg.| ET  HABEBAT  IN  MANU. Omnes Scripturas operatione sua completas partim predicando, partimque de se dicta erant complendo, tandem suis sensum aperiendo.
et posuit pedem suum dextrum
interl.| id est predicatores firmiores
marg.| PEDEM SUUM DEXTRUM. Id est portatores firmi in fide et alios sustinentes.
supra mare ;
interl.| id est in peccatum fluxiores
sinistrum autem
interl.| id est minus firmos
super terram.
marg.| SINISTRUM  AUTEM  SUPER  TERRAM. Id est super eos qui quoquo modo sustentabant, etsi non credebant.
interl.| Hoc est posuit maiores et firmiores predicatores super maiores peccatores, minores super minores.
Numérotation du verset Apc. 10,3 
Et clamavit voce magna
interl.| de magnis agente
quemadmodum
interl.| tam terribiliter
cum leo rugit.
marg.| QUEMADMODUM  CUM  LEO  RUGIT. Vox leonis ostendit eius virtutem, et infert terrorem cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit nulla ferarum audet exire, ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.
Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
interl.| et ideo quia isti ab eo missi predicaverunt
Numérotation du verset Apc. 10,4 
Et cum
interl.| id est quia
locuta fuissent septem tonitrua,
interl.| universi successores terrorem inferentes
voces suas1
1 voces suas] om. Weber
interl.| tempori eorum congruas vel que
et ego2 Scripturus eram.
2 et ego] om. Weber
marg.| SCRIPTURUS  ERAM. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent predicare ex precedentium imitatione.
Et audivi
interl.| id est intellexi quia illi tunc intelligent
vocem de celo dicentem : Signa que locuta sunt
marg.| SIGNA  QUE  LOCUTA. Inspirationem divinam, vel angelicam ad monitionem.
septem tonitrua
interl.| id est sigilla ut amicis pateat et inimicos lateat
et noli ea scribere.
interl.| id est manifestare infidelibus in quibus locum non habent
Numérotation du verset Apc. 10,5 
Et angelus3 quem vidi stantem supra mare et supra terram,
3 angelus] angelum Weber
marg.| ET  ANGELUS etc. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia quod etiam predicatio erit ablata, ne fideles desperent accipiunt consolationem, non ad detrimentum sue salutis predicationem subtrahi.
levavit
interl.| id est exaltavit
manum suam
interl.| id est humanitatem quam operatus erat
ad celum.
Numérotation du verset Apc. 10,6 
Et iuravit
marg.| IURAVIT. Et per hoc firmiter statuit quia Deus erat, nam «si Christus resurrexit et nos resurgemus»a.
a 1Cor. 15, 20.
per viventem in secula seculorum qui creavit celum et ea que in illo sunt, et terram et ea que in ea sunt
marg.| ET  EA  QUE  IN  EO. Cum dicit : 'creavit ea que in eo sunt' heresim quorumdam destruxit qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a demone ut bufonem.
et mare et que in eo sunt,
interl.| quia qui de nihilo omnia fecit suos et in melius recreare potuit
quia tempus amplius non erit.
interl.| quia immortales et impassibiles efficientur cum e contra tempus maiorum sit in secula
marg.| TEMPUS  AMPLIUS  NON etc. Id est nulla varietas sed eterna stabilitas animarum immortalitas.
marg.| Hoc illi ultimi considerantes patientur libenter.
Numérotation du verset Apc. 10,7 
Sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba canere,
interl.| cum predicabit quod diu non durabit
{t. 4 : Erfurt, f. 1201vb ; facsim., p. 562b} tunc4 consummabitur mysterium Dei
4 tunc] et Weber
marg.| CONSUMMABITUR  MYSTERIUM. Quia tempore Antichristi tanta erit destructio, prohibetur illis qui erunt tempore ipsius predicatio quamvis predicare velint, cum et ex antecessoribus suis habebant officium predicandi. Illi autem ideo predicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus predicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi, contrariam constructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende predicationem merito subtrahi.
marg.| Vel aliter. Descripta sevitia Antichristi consolationem subdit quam habebunt tunc temporis, scilicet quod fideles considerabunt talia de Christo in corde suo, quod erit eis consolatio.
marg.| MYSTERIUM. I d est remuneratio sanctorum quod est secretum : «Quod nec oculus vidit, nec aures audivit»b.
b 1Cor. 2, 9.
sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
marg.| SICUT EVANGELIZAVIT . Intentio prophetarum fuit prima de adventu Domini et de consummatione seculi.
Numérotation du verset Apc. 10,8 
Et audivi vocem5
5 et...vocem] Et vox quam audivi Weber
interl.| divinam admonitionem
marg.| ET  AUDIVI  VOCEM. Quasi diceret : ostensa destructione que erit tempore Antichristi. Et inde etiam predicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur que vidit interim predicare, quasi sibi dicatur aperte : ecce revelavi tibi omnia, modo vade et predica, nec quia sunt aspera devita, nec terrearia pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi, hoc ad consolationem presentis Ecclesie hic apponitur, ubi maior tribulatio pronuntiatur.
de celo iterum loquentem mecum
interl.| de eisdem
et dicentem :
interl.| rationem reddentem
Vade
marg.| VADE. Quod bene sciebat intelligere monetur, ut per admonitionem alii predicaturi informentur.
et6 accipe
6 et] om. Weber
interl.| id est per eam intellige
librum apertum
interl.| id est promerere Dei gratiam
de manu angeli stantis
interl.| id est parati adiuvare omnes accedentes
super7 mare et super8 terram.
7 super] supra Weber
8 super] supra Weber
marg.| STANTIS  SUPRA 9  MARE. Quia implere grave est humanitati que est mollis et fragilis.
9 sic Rusch
Numérotation du verset Apc. 10,9 
Et abii
interl.| sicut obediens et ampliavi mentem
marg.| ET  ABII. Quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert.
ad angelum
marg.| AD ANGELUM . Id est ad Scripturam a Deo completam et fidelibus intimatam.
dicens ei
interl.| operatione et oratione
ut daret mihi librum. Et dixit10 mihi : Accipe librum11
10 dixit] dicit Weber
11 librum] om. Weber
interl.| id est tractatum inquirendo et operando
et devora illum et faciet amaricari12 ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
12 amaricari] amaricare Weber
interl.| sed placebit cogitando et predicando
Numérotation du verset Apc. 10,10 
Et accepi librum de manu angeli
interl.| id est operatione Christi subsequendo
et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce,
interl.| vel dulcis
et cum devorassem eum amaricatus est venter meus.
Numérotation du verset Apc. 10,11 
Et dixit13 mihi : Oportet
13 dixit] dicunt Weber
interl.| quia exibis de carcere
marg.| ET  DIXIT  MIHI  OPORTET etc. Cum ego reciperem, licet amara intelligerem, monuit ut nec pro morte dimitterem.
te iterum prophetare populis, et gentibus, et linguis et regibus multis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_10)

Notes :