<83.11853> Prothemata
Numérotation du verset
Apc. Prol.11853,1
marg.|
+Littera sic ac si ita commoneret : Attendite hanc visionem quia est visio revelata in Christo Iesu. Materia : Status Asie et totius presentis Ecclesie. Qualitas : Tribulationes intus et exterius, e contrario consolationes locus, brevis labor, certa premia. Intentio : Patienter omnia ferre1.A
1 omnia ferre Bg99]
inv. Tr1552
Numérotation du verset
Apc. Prol.11853,2
marg.|
+Septem visiones continentur in hoc libro. Prima agit de correctione Ecclesie, secunda de reparatione humani generis de sedente in throno de ornatu eius et de c<etera>. Tertia de officio predicationis iniuncto septem angelis qua ostendet fieri, septem percussiones et plagas reproborum, quarta agit de pugna diaboli et Ecclesie et ostenditur quibus auxiliis Ecclesie vincitur diabolus unde fideles debent animari etc. Quinta de tenentibus2 septem phialas in quibus continentur3 septem plage id est distributiones inimicorum qui tempore antichristi erunt que districtio maxime hortatur presentes ad paciendum. Sexta agit de penis ultimis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis etc. Septima agit de innovatione elementorum et glorificatione sanctorum demonstrant merita per que ita sint glorificandi.B
B
¶Codd. : Tr1552 (58r in calce voluminis), om. Reg21 Bg99 (mutil.), om. Rusch
2 tenentibus]
coniec.,
tenemtibus
Tr1552
3 continentur]
coniec.,
continemtur
Tr1552
Numérotation du verset
Apc. Prol.11853,3
marg.|
+Ioannes, inter Grecos positus, licet Hebreus, hunc librum grece edidit qui, post mortem dominicam scripsit evangelium, cogentibus multis, cum Valentius4 et Martianus suis fallaciis inficerent, quibus erat resistendum."Hoc eo tempore videre meruit quo in Pathmo insula arcebatur exilio a Domitiano Cesare. Ibi metas humanitatis transcendens, mente libero intuitu meruit divina videre, subcumbens temporalibus malis, bonis fruitur sempiternis".C
a
a
¶Fons : Cf.
Primasius,
In Apc., lib. 1, praef., CCSL 92, ed. A.W. Adams, 1985 (PL 68,
795
-796) : « Magnitudinem quippe revelationis commendare primum decuit magnitudine caritatis. Hec autem eo tempore videre
promeruit
quo in Patmos insula pro Christo a Domitiano Cæsare exilio missus et metallo damnatus terminis arcebatur in lusus. Congrue sane tempus adhibetur et locus ut ubi vel quando humana putabaṭur vinciri custodia ibi metas humanitatis mente transcendens libero
contuitu meruisset
videre divina et cui tunc certa terrarum spatia negabantur excedere secreta concederentur cœlestia penetrare. Sic fides Christi sibi etiam in terris vindicat celum cum bene utens (?) temporalibus malis bonis fruitur sempiternis. [...] ».
4 Valentius] Valentinus
Reg21²
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Prothemata), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_Prol.11853)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Prothemata), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_Prol.11853)
Notes :