Capitulum 20

Numérotation du verset Apc. 20,1 

Et vidi
angelum
descendentem
de celo,
habentem
clavem abyssi,
et catenam magnam
in manu sua.
Numérotation du verset Apc. 20,2 

Et apprehendit draconem,
serpentem
antiquum,
qui est diabolus,
et Satanas
et ligavit eum
per annos mille,
Numérotation du verset Apc. 20,3 

et misit eum in abyssum,
et clausit, et signavit super illum
ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni.
Et1
1 et] om. Weber
post hoc2 oportet illum solvi modico tempore.
2 hoc] hec Weber
Numérotation du verset Apc. 20,4 

Et vidi sedes,
et sederunt super eas,
et iudicium datum est
illis
et animas
decollatorum
propter testimonium Iesu,
et propter verbum Dei,
et qui non adoraverunt bestiam,
neque imaginem eius,
nec acceperunt characterem eius3
3 eius] om. Weber
in frontibus
aut in manibus suis,
et vixerunt et regnaverunt
cum Christo mille annis.
Numérotation du verset Apc. 20,5 

Et4 ceteri mortuorum
4 et] om. Weber
non vixerunt,
donec consummentur mille anni. Hec est resurrectio prima.
Numérotation du verset Apc. 20,6 

Beatus
et sanctus
qui habet partem in resurrectione prima,
et5
5 et] om. Weber
in his secunda mors
non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi
et regnabunt
cum illo
mille annis.
Numérotation du verset Apc. 20,7 

Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere
et exibit,
et seducet gentes
que sunt super quatuor angulos terre, Gog
et Magog,
et congregabit
eos in prelium
quorum numerus
est sicut arena maris.
Numérotation du verset Apc. 20,8 

Et ascenderunt
super latitudinem terre,
et circuierunt
castra sanctorum,
et civitatem
dilectam.
Numérotation du verset Apc. 20,9 

Et descendit
ignis
a Deo de celo, et devoravit eos,
et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris
ubi et bestia
Numérotation du verset Apc. 20,10 

et pseudo prophete6 cruciabuntur7
6 pseudo prophete] pseudo prophetes Weber |
7 cruciabantur] et praem. Weber |
die ac nocte
in secula seculorum.
Numérotation du verset Apc. 20,11 

Et vidi thronum
magnum
candidum,
et sedentem super eum
a cuius conspectu8
8 conspectu] aspectu Weber
fugit terra,
et celum
et locus non est inventus
ab eis.
Numérotation du verset Apc. 20,12 

Et vidi mortuos magnos et pusillos,
stantes
in conspectu throni
et libri
aperti sunt et alius liber apertus est
qui est vite, et iudicati sunt mortui
ex his que scripta erant in libris secundum opera ipsorum.
Numérotation du verset Apc. 20,13 

Et dedit mare
mortuos suos9
9 suos] om. Weber
qui in eo erant, et mors
et infernus10
10 infernus] inferus Weber
dederunt mortuos suos11
11 suos] om. Weber
qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
Numérotation du verset Apc. 20,14 

Et infernus12
12 infernus] inferus Weber
et mors
missi sunt in stagnum ignis. Hec est13 mors secunda est stagnum ignis.
13 est] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 20,15 

Et qui non est inventus in libro vite scriptus
missus est in stagnum ignis.

Capitulum 20

Numérotation du verset Apc. 20,1 
Et vidi
marg.| ET  VIDI  ANGELUM. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et preponit causam quare, et tempus quo damnabitur, et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eundem omnino destruere potuit.
angelum
interl.| Christum
descendentem
interl.| humiliantem se in carne
de celo,
interl.| Patris secreto
habentem
interl.| ecce potentia inevitabilis
clavem abyssi,
interl.| potestatem supra diabolum
marg.| ABYSSI. Abyssus 'tenebrosa corda impiorum', vel ipse diabolus quos Dominus sevire permittit et refrenat.
et catenam magnam
interl.| inevitabilem potentiam qua omnia constringit
in manu sua.
interl.| id est inoperatione passionis et resurrectionis
Numérotation du verset Apc. 20,2 
Et apprehendit draconem,
interl.| per violentiam nocendi
marg.| APPREHENDIT. Id est peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit.
serpentem
interl.| per fallaciam decipiendi
antiquum,
interl.| que a principio mundi nocuit
qui est diabolus,
interl.| 'deorsum fluens
et Satanas
interl.| 'adversarius'
et ligavit eum
interl.| id est priore potestate privavit
marg.| LIGAVIT  EUM. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis presentibus, sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.
per annos mille,
interl.| id est toto tempore ab incarnatione usque ad finem seculi
Numérotation du verset Apc. 20,3 
et misit eum in abyssum,
interl.| corda reproborum
marg.| ET  MISIT  EUM  IN. Quia eiectus a fidelibus in malis cepit dominari atrocius, hinc legitur in evangelio quod intravit in porcosa.
a Cf. Mc. 5, 8-13 : « Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine. Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex precipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari ».
et clausit, et signavit super illum
interl.| id est licentiam egrediendi viam interdixit nisi occulto Dei iudicio
marg.| SIGNAVIT, id est sigillum posuit, scilicet signum crucis quod eum sic superat ut a fidelibus repellat.
ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni.
interl.| id est donec Antichristus veniat
Et1
1 et] om. Weber
interl.| quia Deus ita constituit
post hoc2 oportet illum solvi modico tempore.
2 hoc] hec Weber
interl.| ideo non timendus
interl.| ET POST HOC OPORTET etc. Ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi.
Numérotation du verset Apc. 20,4 
Et vidi sedes,
interl.| fideles subditos
marg.| ET  VIDI. Scilicet ligato diabolo   vidi solutos fideles, et minores prelatis suis obedire paratos et prelatos iudicare subditos.
marg.| VIDI. in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore illos qui pro Christo moriuntur, vidi statim in gloriam intrare, numquam ad inferos descendere, sicut Abraham et ceteri prophete descenderunt quamvis iusti fuerunt.
et sederunt super eas,
interl.| maiores bene regnando
et iudicium datum est
interl.| et hoc ideo quia Deus iniunxit eis hoc iudicium
illis
interl.| prelatis
et animas
interl.| vidi
decollatorum
interl.| martyrum
marg.| ET  ANIMAS  DECOLLATORUM etc. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt.
interl.| humanitatis
et propter verbum Dei,
interl.| id est divinitatem
et qui non adoraverunt bestiam,
interl.| id est Antichristum
neque imaginem eius,
interl.| id est pseudo apostolos
nec acceperunt characterem eius3
3 eius] om. Weber
interl.| signum eius
in frontibus
interl.| etiam manifesta confessione
aut in manibus suis,
interl.| in operatione
et vixerunt et regnaverunt
interl.| in presenti per gratiam et in futuro per gloriam
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1207va ; facsim., p. 574a} ET  VIXERUNT  ET  REGNAVERUNT. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc presenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo.
cum Christo mille annis.
Numérotation du verset Apc. 20,5 
Et4 ceteri mortuorum
4 et] om. Weber
interl.| id est in anima mortui
non vixerunt,
interl.| id est eternas patient in penas
marg.| ET  CETERI  MORTUORUM  NON  VIXERUNT. Id est eternas patientur penas, et in hoc presenti scilicet quam statim moriuntur.
donec consummentur mille anni. Hec est resurrectio prima.
marg.| HEC  EST  RESURRECTIO. Scilicet quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim anime fruuntur eterna requie.
marg.| PRIMA. Ad differentiam illius que erit simul in anima et corpore.
marg.| Quod de decollatis dixeratb, de aliis minoribus hic dicit.
b Apc. 20, 4.
Numérotation du verset Apc. 20,6 
Beatus
interl.| quia beatudinem consecutus
et sanctus
interl.| quia in ea erit firmus
qui habet partem in resurrectione prima,
marg.| QUI  HABET  PARTEM. Etsi omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt.
et5
5 et] om. Weber
interl.| et vere beatus
in his secunda mors
marg.| SECUNDA MORS . Id est damnatio eterna que erit in corpore et in anima quia in nullo augetur.
non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi
marg.| SED  ERUNT  SACERDOTES. Id est eternas laudes offerentes divinitati et humanitati.
et regnabunt
interl.| in hoc presenti
interl.| id est se ipsos in melius regent
interl.| non solum in futuro de quo constat
cum illo
interl.| cum Trinitate et humanitate
mille annis.
Numérotation du verset Apc. 20,7 
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere
interl.| id est recipiet priorem potestatem
marg.| DE  CARCERE. Id est de cordibus reproborum in quibus modo ligatus est ne pro velle serviat.
et exibit,
interl.| id est exercebit potestatem
et seducet gentes
interl.| a Christo ad se ducet
que sunt super quatuor angulos terre, Gog
interl.| 'tectum'
et Magog,
interl.| detectio
interl.| id est occulte et manifeste persequetur
marg.| MAGOG. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet et per eas ad alios procedet.
et congregabit
interl.| non localiter sed mente
eos in prelium
interl.| per quos aperte pugnabit
quorum numerus
interl.| Gog et Magog
est sicut arena maris.
interl.| ita innumerabiles et steriles
Numérotation du verset Apc. 20,8 
Et ascenderunt
interl.| id est superbient
super latitudinem terre,
interl.| id est in omni orbe
et circuierunt
interl.| quasi invadentes intrare non potuerunt
castra sanctorum,
interl.| paratos ad bellum
et civitatem
interl.| Ecclesiam sanctorum
marg.| ET  CIRCUIERUNT  CASTRA  ET  CIVITATEM, id est eosdem sanctos in virtutibus munitos, et unanimes in hoc bello.
dilectam.
interl.| a Deo
Numérotation du verset Apc. 20,9 
Et descendit
interl.| quasi non timendi quia cito peribunt
ignis
interl.| repentinus interitus
a Deo de celo, et devoravit eos,
interl.| ita quod non redibunt
et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris
interl.| profundam penam inferni
ubi et bestia
Numérotation du verset Apc. 20,10 
et pseudo prophete6 cruciabuntur7
6 pseudo prophete] pseudo prophetes Weber
7 cruciabantur] et praem. Weber
interl.| diabolum et suos in penis similat ut per hoc maxime deterreat
die ac nocte
interl.| id est assidue
marg.| DIE  AC  NOCTE. Id est respectu glorie sanctorum que est dies, et penarum suarum que est nox.
in secula seculorum.
Numérotation du verset Apc. 20,11 
Et vidi thronum
interl.| Ecclesiam
marg.| ET  VIDI  THRONUM. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum supponit destructionem mundi ad maiorem penam impiorum. Competit enim ut, destructis malis, mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus.
marg.| Sepe locutus de glorificatione sanctorum et de penis impiorum, non fecerat mentionem corporum si deberent glorificari vel puniri, quod hic aperte ostendit.
magnum
interl.| per multitudinem
candidum,
interl.| per immortalitatem et impassibilitatem
et sedentem super eum
interl.| scilicet Christum sedentem in illis qui hanc destructionem faciet
8 conspectu] aspectu Weber
interl.| in presentia
fugit terra,
interl.| ab hac specie
et celum
interl.| id est aer
et locus non est inventus
interl.| secundum priorem statum
ab eis.
interl.| celo et terra
Numérotation du verset Apc. 20,12 
Et vidi mortuos magnos et pusillos,
interl.| id est malos tam maiores quam minores
stantes
interl.| corporaliter
in conspectu throni
interl.| quia sancti conspiciunt merita singulorum
et libri
interl.| scientie
aperti sunt et alius liber apertus est
interl.| id est prescientia Dei que modo latet
marg.| ET  LIBRI  APERTI.   Libri , id est 'divina precepta' que quia dimiserunt scient se pro {t. 4 : Erfurt, f. 1207vb ; facsim., p. 574b} merito puniri, vel libri 'conscientie singulorum' que aperte omnibus erunt.
marg.| Alius liber , id est 'Christus' qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel liber"prescientia Dei", quia tunc aperte scient mali se non predestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant.
qui est vite, et iudicati sunt mortui
interl.| id est mali
ex his que scripta erant in libris secundum opera ipsorum.
interl.| quia alii pena maior dabitur alii minor
marg.| EX  HIS  QUE  SCRIPTA. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur, legent in illis que agere noluerunt.
Numérotation du verset Apc. 20,13 
Et dedit mare
interl.| id est mundus
marg.| ET  DEDIT. Vult aperte ostendere corpora mortuorum quantumcumque fuerint disiecta in illo iudicio vivificari quod quidam non credunt.
mortuos suos9
9 suos] om. Weber
interl.| id est corpora mortuorum
qui in eo erant, et mors
interl.| diabolus
et infernus10
10 infernus] inferus Weber
interl.| id est tenebrarum locus
dederunt mortuos suos11
11 suos] om. Weber
interl.| id est animas mortuorum
qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
interl.| sine acceptione personarum
Numérotation du verset Apc. 20,14 
Et infernus12
12 infernus] inferus Weber
interl.| profundi vitiis
interl.| id est locus tenebrarum
et mors
interl.| id est diabolus
missi sunt in stagnum ignis. Hec est13 mors secunda est stagnum ignis.
13 est] om. Weber
marg.| HEC  EST  MORS. Quasi dicat : cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur hec secunda.
Numérotation du verset Apc. 20,15 
Et qui non est inventus in libro vite scriptus
interl.| id est ad fidem non predestinatus
missus est in stagnum ignis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_20)

Notes :