Capitulum 18
Numérotation du verset
Apc. 18,1
Et post hec vidi alium angelum
descendentem
de celo
habentem potestatem magnam, et terra
illuminata est
a gloria eius.
Numérotation du verset
Apc. 18,2
Et exclamavit
in fortitudine1
1 fortitudine] forti voce
Weber
dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna,
et facta est habitatio demoniorum,
et custodia omnis spiritus immundi,
et custodia omnis volucris immunde et odibilis2,
2 odibilis]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,3
quia de vino ire3 fornicationis eius
3 de vino ire] ira
Cor1
LP
Weber
biberunt omnes gentes, et reges terre
cum illa fornicati sunt, et mercatores terre
de virtute deliciarum eius divites facti sunt.
Numérotation du verset
Apc. 18,4
Et audivi aliam vocem
de celo dicentem : Exite de illa, populus meus,
et4 ne participes sitis delictorum eius
4 et] ut
Weber
et de plagis eius non accipiatis.
Numérotation du verset
Apc. 18,5
Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum
et recordatus est Deus iniquitatum eius.
Numérotation du verset
Apc. 18,6
Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis5
5 vobis]
om. Weber
et duplicate duplicia
secundum opera eius,
in poculo quo miscuit vobis6 miscite illi duplum.
6 vobis]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,7
Quantum glorificavit se et in deliciis fuit,
tantum date illi tormentum
et luctum,
quia in corde suo dicit : Sedeo
ut7 regina
7 ut] om. Weber
et vidua non sum
et luctum non videbo.
Numérotation du verset
Apc. 18,8
Ideo in una die
venient plage eius, mors
et luctus,
et fames,
et igne8 comburetur, quia fortis est Deus qui iudicavit illam.
8 igne] igni
Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,9
Et flebunt
et plangent se
super illam
reges terre
qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius,
Numérotation du verset
Apc. 18,10
longe stantes
propter timorem tormentorum eius
dicentes :
Ve, ve civitas illa magna Babylon,
civitas illa fortis, quoniam in9 una hora venit iudicium tuum.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,11
Et negotiatores terre flebunt
et lugebunt super illam,
quoniam merces eorum nemo emet amplius :
Numérotation du verset
Apc. 18,12
mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margarite10 et byssi et purpure et serici et cocci et omne lignum thyinum,
10 margarite] margaritis
Weber
vel cedrinum11
11 vel cedrinum]
om. Weber
et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et eramento et ferro et vitro12 et marmore
12 vitro]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,13
et
cinnamomum
et amomum et odoramentorum et unguentorum13 et thuris et vini
13 unguentorum] unguenti
Weber
et olei
et simile et tritici
et iumentorum et ovium et equorum et rhedarum et mancipiorum et animarum hominum.
Numérotation du verset
Apc. 18,14
Et poma14 desiderii anime tue15 discesserunt16 a te,
14 poma Rusch Clementina] omnia praem. Cor1LP, + tua Weber
|
15 tue Cor1LP Rusch Clementina] om. Weber
|
16 discesserunt] discesserit
Weber
|
et omnia pinguia
et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient.
Numérotation du verset
Apc. 18,15
Mercatores horum
qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes et17 lugentes
17 et] ac
Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,16
ac18 dicentes : Ve, ve civitas illa magna que amicta erat bysso19 et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso, et margaritis,
18 ac] et
Weber
|
19 bysso] byssino
Weber
|
Numérotation du verset
Apc. 18,17
quoniam una hora destitute sunt tante divitie, et omnis gubernator,
et omnes20 qui in lacum navigant21, et naute, et qui in mari22 operantur longe steterunt,
20 omnes] omnis
Weber
|
21 lacum navigant] locum navigat
Weber
|
22 in mari] maria
Weber
|
Numérotation du verset
Apc. 18,18
et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes : Que similis civitati huic magne ?
Numérotation du verset
Apc. 18,19
Et miserunt pulverem
super capita sua
et clamaverunt flentes et lugentes dicentes : Ve, ve civitas illa23 magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius,
23 illa]
om. Weber
quoniam una hora desolata est.
Numérotation du verset
Apc. 18,20
Exultate24 super eam celi25, et sancti26 apostoli,
24 exultate] exulta
Weber
|
25 celi] celum
Weber
|
26 sancti] +
Weber
|
et prophete,
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa.
Numérotation du verset
Apc. 18,21
Et sustulit unus angelus
fortis lapidem
quasi molarem magnum
et misit
in mare
dicens : Hoc impetu
mittetur Babylon civitas illa magna27
27 civitas illa magna] magna illa civitas
Weber
et ultra iam non invenietur.
Numérotation du verset
Apc. 18,22
Et vox citharedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex
omnis ars28
28 ars] artis
Weber
non invenietur in te amplius,
et vox mole non audietur in te amplius,
Numérotation du verset
Apc. 18,23
et lux lucerne
non lucebit in te29 amplius, et vox sponsi et sponse
29 in te] tibi
Weber
non audietur
adhuc in te amplius30,
30 amplius]
om. Weber
quia mercatores tui
erant principes terre,
quia in veneficiis tuis
erraverunt omnes gentes.
Numérotation du verset
Apc. 18,24
Et in ea
sanguis prophetarum et sanctorum inventus est
et omnium qui interfecti sunt in terra.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Apc. 18,1
marg.|
ET
POST
HEC
VIDI. In hac sexta visione agit de ultimis penis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis, et primum de Babylone ostendit, postea de bestia, et pseudo prophetis, tandem de ipso diabolo in quo finis patet. In quo damnato erit finis, istam damnationem executurus a Christo predicatam esse dicit, ut maior ei fides habeatur.
Et post hec vidi alium angelum
interl.|
id est Christum
descendentem
interl.|
in carnem
de celo
interl.|
de equalitate Patris
habentem potestatem magnam, et terra
interl.|
id est Ecclesia
illuminata est
interl.|
pulsis tenebris ignorantie
a gloria eius.
interl.|
a gloriosa predicatione
Numérotation du verset
Apc. 18,2
Et exclamavit
interl.|
predicavit
in fortitudine1
1 fortitudine] forti voce
Weber
interl.|
quod dixit effectu non carebit
dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna,
marg.|
CECIDIT
CECIDIT. Bis pro duplici damnatione anime et corporis, vel quia eternaliter punientur.
interl.|
et ideo cadet quia
et facta est habitatio demoniorum,
interl.|
demonum collectio
et custodia omnis spiritus immundi,
interl.|
quod custodit se diabolo vel diabolus custodit eam sibi
marg.|
SPIRITUS
IMMUNDI. Demones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, pro mentis elatione volucres, vel quia per hunc era discurrunt.
et custodia omnis volucris immunde et odibilis2,
2 odibilis]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,3
quia de vino ire3 fornicationis eius
3 de vino ire] ira
Cor1
LP
Weber
interl.|
id est de fornicatione pro qua irascitur Deus
biberunt omnes gentes, et reges
{t. 4 : Erfurt, f. 1206ra ; facsim., p. 571a}
terre
interl.|
id est principes seculi
cum illa fornicati sunt, et mercatores terre
interl.|
id est qui animas suas vendunt ambitione secularium
de virtute deliciarum eius divites facti sunt.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1206ra ; facsim., p. 571a}
DE
VIRTUTE. Id est de peccatis per que acquiruntur divitie, quia omnis dives vel iniquus vel heres iniqui.
Numérotation du verset
Apc. 18,4
Et audivi aliam vocem
interl.|
id est divinam inspirationem vel Christi vel suorum predicationem
marg.|
ET
AUDIVI etc. Dicens futuram illam damnationem ad presentes, supponit admonitionem.
de celo dicentem : Exite de illa, populus meus,
interl.|
opera eius ne faciatis
marg.|
EXITE etc. Quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient.
et4 ne participes sitis delictorum eius
4 et] ut
Weber
interl.|
facientibus consensum ne prebeatis
et de plagis eius non accipiatis.
interl.|
quasi : si dissimiles eritis in vita non entis similes in pena
Numérotation du verset
Apc. 18,5
Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum
interl.|
quamvis videretur oblitus dum permitteret prosperari
marg.|
QUONIAM
PERVENERUNT
PECCATA
EIUS etc. Peccata proveniunt usque ad contemptum Dei per impenitentiam.
et recordatus est Deus iniquitatum eius.
interl.|
et ideo quia adeo iam placet vindicta
Numérotation du verset
Apc. 18,6
Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis5
5 vobis]
om. Weber
marg.|
REDDITE
ILLI. Sicut vindictam meam de vobis qui purgabimini exercuit, sic vos iniuriam meam vindicate in illis.
et duplicate duplicia
marg.|
DUPLICATE
DUPLICIA. Id est anime et corpori maiores penas inferte quam ipsi vobis.
secundum opera eius,
interl.|
secundum quod ipsi peccaverunt
in poculo quo miscuit vobis6 miscite illi duplum.
6 vobis]
om. Weber
interl.|
id est sicut ipsa vobis tormenta intulit sic vos illis vestro iudicio
Numérotation du verset
Apc. 18,7
Quantum glorificavit se et in deliciis fuit,
marg.|
QUANTUM
GLORIFICAVIT. Quia alii plus alii minus, causa discretionis huius repetit quod dixerat superius.
tantum date illi tormentum
interl.|
in corpore
et luctum,
interl.|
in anima
quia in corde suo dicit : Sedeo
interl.|
quasi non movendo
ut7 regina
7 ut] om. Weber
interl.|
honorem et dignitatem habeo
et vidua non sum
marg.|
ET
VIDUA
NON
SUM. Quia habeo consolationem in temporalibus.
et luctum non videbo.
interl.|
quia non precavet futura mala
Numérotation du verset
Apc. 18,8
Ideo in una die
interl.|
id est in die iudicii
venient plage eius, mors
marg.|
MORS. Absentia vite, id est Dei, quia presentia eius vita est.
et luctus,
interl.|
contra hoc quod hic riserunt
et fames,
interl.|
quia Deo qui est refectio carebunt
et igne8 comburetur, quia fortis est Deus qui iudicavit illam.
8 igne] igni
Weber
interl.|
id est nullis precibus flexibilis
Numérotation du verset
Apc. 18,9
Et flebunt
interl.|
dolorem in animo patientur
et plangent se
interl.|
dolorem corporis ostendent
marg.|
ET
FLEBUNT
ET
PLANGENT. Contra hi gaudium perpetuum habent.
super illam
interl.|
quia in illa fuerunt fundati
reges terre
interl.|
id est principes seculi
marg.|
REGES
TERRE. Vel illi qui bene rexerunt terrenitatem suam, et aliquando tamen fornicati sunt cum ista dolebunt, quod numquam similes illis fuerunt.
qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius,
marg.|
CUM
VIDERINT
FUMUM etc. Cum defecerint divitie quod est signum eterni incendii iudicii. Vel
cum viderint
penam suam exaltatam ultra modum.
Numérotation du verset
Apc. 18,10
longe stantes
interl.|
voluntate
propter timorem tormentorum eius
interl.|
scilicet quia vellent fugere si possent
dicentes :
interl.|
in anima et in corpore
Ve, ve civitas illa magna Babylon,
interl.|
'collectio malorum'
civitas illa fortis, quoniam in9 una hora venit iudicium tuum.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,11
Et negotiatores terre flebunt
interl.|
vel ad litteram vel pro terrenis animas dantes
marg.|
NEGOTIATORES
TERRE
FLEBUNT. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.
et lugebunt super illam,
quoniam merces eorum nemo emet amplius :
interl.|
que ad sensus corporis pertinent perire dolebunt
Numérotation du verset
Apc. 18,12
mercem auri et
{t. 4 : Erfurt, f. 1206rb ; facsim., p. 571b}
argenti et lapidis pretiosi et margarite10 et byssi et purpure et serici et cocci et omne lignum thyinum,
10 margarite] margaritis
Weber
interl.|
subaudi : et nemo emet
marg.|
AURI
ET
ARGENTI etc. Per aurum sapientia, argento divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur, apostoli in margaritis, in bysso candido : sanctorum iustificationes, in purpura martyrium, in serico virginitas, in cocco rubeo caritas, in ligno thyino imputribili constantia indeficiens, in ebore virtutum pulchritudo, in aere fortitudo et longanimitas, in ferro sublimitatis acumen, in marmore invicta humilitas. Hec habere {t. 4 : Erfurt, f. 1206rb ; facsim., p. 571b} se simulant reprobi et dolent cum deficit quod in eis intelligitur. In auro mundana sapientia, in argento facundia, in lapide pretioso et margaritis pseudo prophetas accipimus et heresiarchas, in bysso simulata iustitia, in purpura martyres hereticorum, in serico integritas carnis ad operimentum corrupte mentis, in cocco crudelitas simulatione caritatis palliata, in ligno thyino mentis obstinatio simulans constantiam, in ebore simulata virtutum pulchritudo. In aere pro fide recta firma perfidie predicatio, in ferro deceptionis acumen, in marmore simulate subiectionis fortitudo, in odoramentis pigmentorum et thure orationes sanctorum figurantur quas imitatur in orationibus vana sedulitas hereticorum. Per unguentum divinitas incarnata, quod sub falsa lenitate pseudo Christianorum asperitas imitatur. Et ista subtracta deflent reprobi sicut heretici mortem Arii. Similam et triticum amisisse se simulant, cum zizania et paleas amiserunt. Iumenta electos significant, qui cum psalmista dicunt : «Ut iumentum factus sum apud te»a. Oves : sanctos quibus diciturb : «Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum». Per equos et rhedas : predicatores accipe, iuxta Eliseum dicentemc : «Pater mi, currus Israel et auriga eius». Per mancipia electi qui servituti Dei subiiciuntur. Reprobi dolent se amisisse iumenta, equos et rhedas id est illos quos fortes deputant ad aliorum portanda onera, cum debiles ad omne opus bonum amiserunt, poma 'virtutes sanctorum' sunt. Et pars bestie omnia se habere simulant.
a Ps. 72, 23.
b Mt. 10, 16.
c 4Rg. (2Rg.) 13, 14.
vel cedrinum11
11 vel cedrinum]
om. Weber
interl.|
in plerisque vacat
et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et eramento et ferro et vitro12 et marmore
12 vitro]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,13
et
interl.|
et nemo emet
cinnamomum
marg.|
CINNAMOMUM. In cinnamomo odor virtutum quas simulant.
et amomum et odoramentorum et unguentorum13 et thuris et vini
13 unguentorum] unguenti
Weber
interl.|
novi Testamenti quod inebriat
et olei
interl.|
unctio Spiritus sancti
et simile et tritici
marg.|
SIMILE
ET
TRITICI. Carnis Christi qua fideles vere satiantur reprobi irritantur.
et iumentorum et ovium et equorum et rhedarum et mancipiorum et animarum hominum.
interl.|
et nemo emet merorem
interl.|
quia eadem sacramenta percipiunt
marg.|
MANCIPIORUM
ET
ANIMARUM. Distinguit, quia quidam fiunt servi tantum corpore {t. 4 : Erfurt, f. 1206va ; facsim., p. 572a} ut Ioseph, quidam etiam animo, ut si Egyptius venditus iudeo ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat.
Numérotation du verset
Apc. 18,14
Et poma14 desiderii anime tue15 discesserunt16 a te,
14 poma Rusch Clementina] omnia praem. Cor1LP, + tua Weber
15 tue Cor1LP Rusch Clementina] om. Weber
16 discesserunt] discesserit
Weber
interl.|
quia etiam pro minimis, si immoderate haberent, damnabuntur
et omnia pinguia
interl.|
in pinguibus anime sagina intelligitur
et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient.
Numérotation du verset
Apc. 18,15
Mercatores horum
interl.|
hominum
qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes et17 lugentes
17 et] ac
Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,16
ac18 dicentes : Ve, ve civitas illa magna que amicta erat bysso19 et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso, et margaritis,
18 ac] et
Weber
19 bysso] byssino
Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,17
quoniam una hora destitute sunt tante divitie, et omnis gubernator,
interl.|
id est aliquid certi desiderant habere ut episcopatum aliqui
et omnes20 qui in lacum navigant21, et naute, et qui in mari22 operantur longe steterunt,
20 omnes] omnis
Weber
21 lacum navigant] locum navigat
Weber
22 in mari] maria
Weber
Numérotation du verset
Apc. 18,18
et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes : Que similis civitati huic magne ?
Numérotation du verset
Apc. 18,19
Et miserunt pulverem
interl.|
id est concupiscentiam terrenorum
super capita sua
interl.|
super mentes vel per similitudinem penitentis
et clamaverunt flentes et lugentes dicentes : Ve, ve civitas illa23 magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius,
23 illa]
om. Weber
interl.|
vel ad litteram omnia ista visa de divitiis sunt
quoniam
{t. 4 : Erfurt, f. 1206va ; facsim., p. 572a}
una hora desolata est.
Numérotation du verset
Apc. 18,20
Exultate24 super eam celi25, et sancti26 apostoli,
24 exultate] exulta
Weber
25 celi] celum
Weber
26 sancti] +
Weber
interl.|
id est conscii secretorum Dei
marg.|
EXULTATE
SUPER. Postquam predixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exultare, ut concordent divino iudicio, vel quia his damnatis sequitur eorum remuneratio.
et prophete,
interl.|
per partes
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa.
interl.|
ut illa damnavit vos iniuste damnabitur iuste
Numérotation du verset
Apc. 18,21
Et sustulit unus angelus
interl.|
Christus
marg.|
ET
SUSTULIT. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant.
fortis lapidem
interl.|
quia ereas potestates devicit
quasi molarem magnum
interl.|
quia per mundana voluuntur
marg.|
LAPIDEM
QUASI
MOLAREM. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt.
et misit
interl.|
dura corda habentes
in mare
interl.|
id est in infernum
dicens : Hoc impetu
interl.|
id est in infernum iam
mittetur Babylon civitas illa magna27
27 civitas illa magna] magna illa civitas
Weber
marg.|
HOC
IMPETU etc. Postquam descripte sunt singule pene, ostenditur sibi modus damnationis quasi : quod vidi predictum, vidi etiam iam adimpletum.
marg.|
Id est sicut vides in hac figura ; vel quanto plus exaltati sunt tanto gravius cadent.
et ultra iam non invenietur.
interl.|
sicut quidam heretici putant
Numérotation du verset
Apc. 18,22
Et vox citharedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex
interl.|
quantum ad practicam
omnis ars28
28 ars] artis
Weber
interl.|
quantum ad theoricam
non invenietur in te amplius,
interl.|
hinc est argumentum quod damnati obliviscantur scientie acquisite
et vox mole non audietur in te amplius,
interl.|
ibi non exquirentur delicatissimi panes
interl.|
et per hoc removetur delectabile gustus
Numérotation du verset
Apc. 18,23
et lux lucerne
interl.|
quoad visum
non lucebit in te29 amplius, et vox sponsi et sponse
29 in te] tibi
Weber
interl.|
id est letitia nuptiarum
non audietur
interl.|
quoad auditum
adhuc in te amplius30,
30 amplius]
om. Weber
interl.|
et ideo
quia mercatores tui
interl.|
ad litteram vel in veneficis persuasionibus
marg.|
MERCATORES. Quia illi dantes animas pro terrenis nimiam potestatem exercuerunt quod iam pati non possunt.
erant principes terre,
interl.|
hoc quantum ad concupiscibilem
quia in veneficiis tuis
interl.|
hoc quantum ad rationalem
interl.|
id est maleficus, id est malis persuasionibus quibus alios errare fecisti
erraverunt omnes gentes.
interl.|
quidam de omnibus
interl.|
et ideo iterum quia
Numérotation du verset
Apc. 18,24
Et in ea
marg.|
IN
TE
d. IN
EA. Nunc ad ipsam Babylonem loquitur de suo casu, quasi condolens miserie eius, nunc ad auditores convertitur ut fideles exhortetur.
d Apc. 18, 23.
sanguis prophetarum et sanctorum inventus est
interl.|
vindicta sanguinis
et omnium qui interfecti sunt in terra.
interl.|
si malus malum occidit, occisorem non excusat nequitia occisi
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_18)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_18)
Notes :