Capitulum 19
Numérotation du verset
Apc. 19,1
Post hec audivi quasi vocem magnam
turbarum multarum1
1 Post hec… multarum
Cor1
LP
in celo
dicentium Alleluia.
Laus2 et gloria,
2 Laus] salus
Weber
et virtus Deo nostro est,
Numérotation du verset
Apc. 19,2
quia vera et iusta iudicia sunt eius,
qui3 iudicavit
3 qui] quia
Weber
de meretrice magna
que corrupit terram in prostitutione sua,
et vindicavit sanguinem servorum suorum
de manibus eius.
Numérotation du verset
Apc. 19,3
Et iterum dixerunt Alleluia.
Et fumus eius ascendit in secula seculorum.
Numérotation du verset
Apc. 19,4
Et ceciderunt viginti quatuor seniores4,
4 viginti... seniores]
inv. Weber
et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes : Amen Alleluia.
Numérotation du verset
Apc. 19,5
Et vox
de throno
exivit
dicens : Laudes5 dicite Deo nostro omnes sancti6 eius
5 laudes] laudem
Weber
|
6 sancti] servi
Weber
|
et qui timetis Deum7 pusilli
7 Deum] eum
Weber
et magni.
Numérotation du verset
Apc. 19,6
Et audivi quasi vocem tube8 magne
8 tube] turbe
Weber
et sicut vocem aquarum multarum,
et sicut vocem tonitruum magnorum
dicentium Alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
Numérotation du verset
Apc. 19,7
Gaudeamus
et exultemus,
et demus gloriam ei
quia venerunt nuptie agni
et uxor eius preparavit se.
Numérotation du verset
Apc. 19,8
Et datum est illi
ut cooperiat se byssino9 splendenti
9 byssino] bissino
Rusch,
byssinum
Weber
et candido10.
10 splendenti et candido] splendens candidum
Weber
Byssinum enim iustificationes sanctorum sunt11.
11 sanctorum sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Apc. 19,9
Et dicit mihi : Scribe. Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt.
Et dicit mihi : Hec verba vera Dei sunt.
Numérotation du verset
Apc. 19,10
Et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum.
Et dixit12 mihi : Vide ne feceris.
12 dixit] dicit
Weber
Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora.
Testimonium enim Iesu est spiritus prophetie.
Numérotation du verset
Apc. 19,11
Et vidi celum
apertum.
Et ecce equus albus
et qui sedebat super eum
vocabatur Fidelis
et Verax13
13 verax] + vocatur
Weber
et cum14 iustitia
14 cum]
om. Weber
iudicat et pugnat.
Numérotation du verset
Apc. 19,12
Oculi autem eius sicut flamma
ignis
et in capite eius diademata multa
habens
nomen scriptum quod nemo
novit nisi ipse.
Numérotation du verset
Apc. 19,13
Et vestitus erat veste aspersa15 sanguine
15 veste aspersa] vestem aspersam
Weber
et vocatur nomen eius Verbum Dei.
Numérotation du verset
Apc. 19,14
Et exercitus
qui sunt in celo
sequebantur
eum in equis albis vestiti bysso albo16
16 bisso albo] byssinum album
Weber
et mundo17
17 et mundo] mundum
Weber
Numérotation du verset
Apc. 19,15
Et de ore ipsius18
18 ipius] eius
Cor1
LP
procedit gladius ex utraque parte19 acutus
19 ex...parte] om. Cor1LP Weber
ut in ipso percutiat gentes.
Et ipse reget eas20 in virga ferrea
20 eas] eos
Weber
et ipse calcat torcular vini furoris
ire Dei omnipotentis.
Numérotation du verset
Apc. 19,16
Et habet in vestimento
et in femore suo
scriptum :
Rex regum
et Dominus dominantium.
Numérotation du verset
Apc. 19,17
Et vidi unum angelum
stantem in sole
et clamavit voce magna
dicens : Omnibus avibus
que volabant
per medium celi.
Venite
et21 congregamini
21 et] om. Weber
ad cenam magnam Dei,
Numérotation du verset
Apc. 19,18
ut manducetis carnes regum,
et carnes tribunorum,
et carnes fortium,
et carnes equorum,
et sedentium
in ipsis, et carnes omnium liberorum
ac servorum,
et pusillorum ac magnorum.
Numérotation du verset
Apc. 19,19
Et vidi bestiam
et reges terre
et exercitus eorum
congregatos ad faciendum prelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius.
Numérotation du verset
Apc. 19,20
Et apprehensa est bestia
et cum illo pseudo propheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestie
et qui adoraverunt22
22 et qui adoraverunt] qui et adorant
Weber
imaginem eius.
Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris23
23 et sulphuris] sulphure
Weber
Numérotation du verset
Apc. 19,21
Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius.
Et omnes aves saturate sunt carnibus eorum.
Capitulum 19
Numérotation du verset
Apc. 19,1
Post hec audivi quasi vocem magnam
marg.|
POST
HEC. Id est damnationem malorum videt completam, sicut a Christo audierat complendam, modo subiungit quod de ista damnationne sancti exultant sicut moniti erant ad exultandum in versu illoa : «Exultate super eam celi», per quod multo gravior intelligitur pena malorum.
a Apc. 18, 20.
turbarum multarum1
1 Post hec… multarum
Cor1
LP
interl.|
predicatorum
in celo
interl.|
Ecclesia sanctorum
dicentium Alleluia.
interl.|
laus humanis verbis inexplicabilis
marg.|
ALLELUIA. Ideo dicimus
Alleluia
quia laus est Deo nostro et quia talia nobis fecit ; unde antonomastice eum laudare debemus.
Laus2 et gloria,
2 Laus] salus
Weber
interl.|
immortalitas et impassibilitas
et virtus Deo nostro est,
interl.|
quia devicit diabolum
interl.|
et ideo laus est ei
Numérotation du verset
Apc. 19,2
quia vera et iusta iudicia sunt eius,
interl.|
dando quod promisit
interl.|
unicuique secundum merita reddendo
qui3 iudicavit
3 qui] quia
Weber
interl.|
iudicio condemnationis
de meretrice magna
interl.|
de malorum congregatione
que corrupit terram in prostitutione
{t. 4 : Erfurt, f. 1206vb ; facsim., p. 572b}
sua,
interl.|
id est ipsi se ipsos vel alius alium
et vindicavit sanguinem servorum suorum
interl.|
quem effudit impia multitudo
de manibus eius.
interl.|
requirent eum
Numérotation du verset
Apc. 19,3
Et iterum dixerunt Alleluia.
interl.|
per hanc iterationem debemus intelligere laudem eternam
Et fumus eius ascendit in secula seculorum.
interl.|
iudicavit et eternaliter puniti sunt
Numérotation du verset
Apc. 19,4
Et ceciderunt viginti quatuor seniores4,
4 viginti... seniores]
inv. Weber
interl.|
omnes sancti iudices duodecim patriarche duodecim apostoli
marg.|
ET
VIGINTI
QUATUOR. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi maiores qui in Ecclesia fuerunt iudices et doctores aliorum.
et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes : Amen Alleluia.
interl.|
verum est quod Deus ita gloriosus est
marg.|
AMEN. Et vere laudandus est de hoc quod inimicos nostros ita punit.
Numérotation du verset
Apc. 19,5
Et vox
interl.|
admonitio
de throno
interl.|
id est de illis in quibus Deus sedet
marg.|
ET
VOX
DE
THRONO etc. Dicta damnatione malorum et exultatione {t. 4 : Erfurt, f. 1206vb ; facsim., p. 572b} sanctorum, supponit admonitionem ad presentes, quasi dicat : vidistis damnationem, vidistis exultationem modo vos providete vobis ad vestram salutem.
exivit
interl.|
ad audientiam omnium
dicens : Laudes5 dicite Deo nostro omnes sancti6 eius
5 laudes] laudem
Weber
6 sancti] servi
Weber
interl.|
vel servi
et qui timetis Deum7 pusilli
7 Deum] eum
Weber
marg.|
PUSILLI. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium : 'Vende omnia et sequere me'b.
b Cf. Mt. 19, 21 : « Ait illi Iesus : Si vis perfectus esse, vade, vende que habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo : et veni, sequere me ».
et magni.
interl.|
casto amore et timore filiali
Numérotation du verset
Apc. 19,6
Et audivi quasi vocem tube8 magne
8 tube] turbe
Weber
interl.|
qui fuerunt tube in mundo, nunc exultant in celo
marg.|
ET
AUDIVI
QUASI
VOCEM. Ostensa letitia quam habebunt sancti de perditione malorum, supponit Ecclesia aliam letitiam ipsorum quam de salvatione sua quam dicturus est habebunt.
et sicut vocem aquarum multarum,
interl.|
quia de multis populis collecti sunt
et sicut vocem tonitruum magnorum
interl.|
quia terrebit impios sanctorum exultatio
dicentium Alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
interl.|
quasi : antea regnaverunt impii
Numérotation du verset
Apc. 19,7
Gaudeamus
interl.|
beatitudinem anime habentes
et exultemus,
interl.|
in corpore glorificati
et demus gloriam ei
interl.|
id est nos omnia habere a Deo reputemus
quia venerunt nuptie agni
interl.|
id est iuncta est Ecclesia Christo
et uxor eius preparavit se.
interl.|
Ecclesia sanctorum in re que prius fuit sponsa in spe
marg.|
ET
UXOR
EIUS
PREPARAVIT. Et conveniens erat ut iungerentur, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur.
Numérotation du verset
Apc. 19,8
Et datum est illi
marg.|
ET
DATUM
EST
ILLI. In hac vita ut se posset preparare.
marg.|
Alia littera : datum est illi byssinum splendens, candidum dente candido.
ut cooperiat se byssino9 splendenti
9 byssino] bissino
Rusch,
byssinum
Weber
marg.|
iustificationibus
et candido10.
10 splendenti et candido] splendens candidum
Weber
interl.|
quia nullis maculis fuscatur scientia sanctorum
Byssinum enim iustificationes sanctorum sunt11.
11 sanctorum sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Apc. 19,9
Et dicit mihi : Scribe. Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt.
interl.|
locutus de nuptus futuris invitat presentes ad eas
Et dicit mihi : Hec verba vera Dei sunt.
interl.|
non mea et ideo vera
Numérotation du verset
Apc. 19,10
Et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum.
marg.|
ET
CECIDI
ANTE. etc. Quia maiorem me intellexi et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi.
Et dixit12 mihi : Vide ne feceris.
12 dixit] dicit
Weber
marg.|
VIDE
NE
FECERIS. In veteri lege non prohibuit se adorari, sed post ascensionem videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit ad orari.
Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora.
interl.|
ego et tu et omnes fratres tui unum Deum habemus et unum Dominum
Testimonium enim Iesu est spiritus prophetie.
marg.|
TESTIMONIUM
ENIM etc. Quicquid prophete dixerunt, perhibet Christo testimonium.
Numérotation du verset
Apc. 19,11
Et vidi celum
interl.|
mysteria revelata quod homo possit ascendere celum et cognoscere Deum
apertum.
interl.|
et quis aperuit iste
marg.|
VIDI
CELUM
APERTUM. Dicta damnatione Babylonis, et exultatione quam inde habebunt sancti supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum eius, quod est ibi : Et apprehensa est bestia. Et isti quare damnabuntur ? Quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, quia tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit :
Et vidi unum angelum
.
marg.|
Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam qui possunt venire, nam bonum adiutorem et bonos habent admonitores.
{t. 4 : Erfurt, f. 1207ra ; facsim., p. 573a}
Et ecce equus albus
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1207ra ; facsim., p. 573a}
EQUUS
ALBUS. Id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.
et qui sedebat super eum
interl.|
id est divinitas
vocabatur Fidelis
interl.|
quia promissa implet
et Verax13
13 verax] + vocatur
Weber
marg.|
quia ipse veritas est et veraces facit
et cum14 iustitia
14 cum]
om. Weber
interl.|
quia unicuique iuxta opera sua reddit
iudicat et pugnat.
interl.|
in suis contra diabolum
Numérotation du verset
Apc. 19,12
Oculi autem eius sicut flamma
interl.|
id est dona Spiritus sancti vel caritas
marg.|
SICUT
FLAMMA etc. Quia comburit vitia, et accendit et illuminat.
marg.|
Hec omnia sine respectu alicuius, ut tantum notemus qualis sit et quantas possit.
ignis
interl.|
in divinitate
et in capite eius diademata multa
interl.|
quia per eam ipse et sui coronantur
habens
interl.|
Deus homo vel Iesus
nomen scriptum quod nemo
interl.|
infidelis
novit nisi ipse.
interl.|
et sui per eum
Numérotation du verset
Apc. 19,13
Et vestitus erat veste aspersa15 sanguine
15 veste aspersa] vestem aspersam
Weber
interl.|
id est carne passa vel Ecclesia qua in suis martyribus occiditur
et vocatur nomen eius Verbum Dei.
marg.|
VERBUM
DEI. Id est «ipse dixit et facta sunt»c, per quem omnia Pater fecit, et per quem Pater mundo se annuntiavit.
c Ps. 148, 5.
Numérotation du verset
Apc. 19,14
Et exercitus
interl.|
id est fideles contra diabolum dimicantes
qui sunt in celo
interl.|
in Ecclesia
sequebantur
interl.|
imitabantur
eum in equis albis vestiti bysso albo16
16 bisso albo] byssinum album
Weber
interl.|
id est iustitia
et mundo17
17 et mundo] mundum
Weber
interl.|
profectu virtutum
interl.|
VESTITI BYSSO ALBO ET MUNDO, id est in corporibus mundis qui ab illicitis refrenantur, et stimulo caritatis ad bona incitantur, id est ad iustitiam.
Numérotation du verset
Apc. 19,15
Et de ore ipsius18
18 ipius] eius
Cor1
LP
interl.|
id est de predicatione
procedit gladius ex utraque parte19 acutus
19 ex...parte] om. Cor1LP Weber
marg.|
GLADIUS
EX
UTRAQUE, id est divina sententia incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis, vel vetus et Novum Testamentum.
ut in ipso percutiat gentes.
interl.|
quosdam ad mortem quosdam ad vitam
Et ipse reget eas20 in virga ferrea
20 eas] eos
Weber
interl.|
id est inflexibili iustitia
interl.|
REGET EAS vel e 21. Sanctos «de virtute in virtutem»d, malos de vitio in vitium.
d Ps. 83, 8.
21 sic
Rusch
et ipse calcat torcular vini furoris
marg.|
CALCAT
TORCULAR. Id est mortem que ab irato Deo primo homini peccanti illata est resurgens destruxit. Vel torcular 'tribulatio' quam, scilicet in qua, positos sanctos calcat dum ampliat, quam Deus iratus Ade peccanti intulit, furiosus in propagine eius extendit, sed fiunt vinum in cellario Dei ponendum, in quo positi non erunt vinum furoris.
ire Dei omnipotentis.
interl.|
furor continuatione
ire
Numérotation du verset
Apc. 19,16
Et habet in vestimento
interl.|
id est in humanitate
marg.|
ET
IN
VESTIMENTO. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum filii
scriptum est rex regum
.
et in femore suo
interl.|
ut denotet se de vera progenie priorum patrum fuisse
scriptum :
interl.|
indelebiliter
Rex regum
interl.|
id est sanctorum qui se et alios regunt
et Dominus dominantium.
interl.|
qui dominium exercet super subditos
Numérotation du verset
Apc. 19,17
Et vidi unum angelum
interl.|
predicatores stantes in aperto
marg.|
ET
VIDI
UNUM
ANGELUM. Ostensa dignitate Christi per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de presenti quasi dicat : ipsi tali adherere debetis.
stantem in sole
interl.|
in lumine intelligentie Scripturarum et fervore
et clamavit voce magna
interl.|
id est intentione
dicens : Omnibus avibus
interl.|
quorum"conversatio in celis est"e
e Cf. Phil. 3, 20 : « Nostra autem conversatio in celis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum ».
marg.|
OMNIBUS
AVIBUS. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum.
que volabant
interl.|
id est celestia contemplabantur
per medium celi.
interl.|
per catholicam fidem qua communis est
Venite
marg.|
VENITE. Bene operando in eadem fide, non diversas hereses sequentes sicut mali, vel de partibus mundi diversis.
et22 congregamini
22 et] om. Weber
interl.|
id est bene operamini
ad cenam magnam Dei,
interl.|
id est ad ipsum Deum qui vobis refectio erit
marg.|
ET
CONGREGAMINI
AD
CENAM etc. Quasi dicat : multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cenam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis diabolo succumbetis, quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.
Numérotation du verset
Apc. 19,18
ut manducetis carnes regum,
interl.|
ut delectemini in cruciatu impiorum tam maiorum quam minorum
et carnes tribunorum,
interl.|
iudicum aliorum
et carnes fortium,
interl.|
in corpore
et carnes equorum,
interl.|
subditorum aliis
et sedentium
interl.|
prelatorum
in ipsis, et carnes omnium liberorum
interl.|
iustitia
ac servorum,
interl.|
peccati
et pusillorum ac magnorum.
Numérotation du verset
Apc. 19,19
Et vidi
{t. 4 : Erfurt, f. 1207rb ; facsim., p. 573b}
bestiam
interl.|
id est Antichristum
et reges terre
interl.|
id est apostolos eius
et exercitus eorum
interl.|
id est omnes ei servientes
congregatos ad faciendum prelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius.
interl.|
id est contra Christum et suos blasphemus et tribulatione et miraculis
Numérotation du verset
Apc. 19,20
Et apprehensa est bestia
interl.|
id est eternaliter punita
et cum illo pseudo propheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestie
interl.|
id est qui in eum crediderunt
et qui adoraverunt23
23 et qui adoraverunt] qui et adorant
Weber
interl.|
ut Iudei qui eum cum gaudio suscipient
imaginem eius.
interl.|
conformitatem
Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris24
24 et sulphuris] sulphure
Weber
interl.|
propter tenebras
marg.|
VIVI
MISSI
SUNT. Antichristus et sui apostoli maiores penas patientur {t. 4 : Erfurt, f. 1207rb ; facsim., p. 573b} quam alii ad similitudinem illius qui vivus comburitur.
Numérotation du verset
Apc. 19,21
Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius.
marg.|
ET
CETERI. Id est sequaces eorum minore pena punientur, vel illi qui erunt
ceteri
, id est ad Deum conversi, occisi mundo vivent Deo.
Et omnes aves saturate sunt carnibus eorum.
marg.|
OMNES AVES SATURATE. I
d est omnes sancti delectati sunt de pena illorum, et de profectu fratrum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_19)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_19)
Notes :