Capitulum 5

Numérotation du verset Apc. 5,1 

Et vidi in dextera
sedentis supra1 thronum, librum scriptum
1 supra] super Weber
intus et foris signatum
sigillis
septem.
Numérotation du verset Apc. 5,2 

Et vidi
angelum fortem
predicantem
voce magna : Quis est dignus aperire
librum et solvere signacula eius ?
Numérotation du verset Apc. 5,3 

Et nemo poterat in celo,
neque in terra,
neque subtus terram
aperire
librum, neque respicere illum.
Numérotation du verset Apc. 5,4 

Et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est
aperire librum
nec videre eum.
Numérotation du verset Apc. 5,5 

Et unus de senioribus dixit2 mihi : Ne fleveris.
2 dixit] dicit Weber
Ecce vicit leo
de tribu Iuda, radix David,
aperire
librum et solvere3 septem signacula eius.
3 solvere] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 5,6 

Et
vidi
et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum
stantem
tamquam occisum,
habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem4 spiritus Dei missi in omnem terram.
4 septem] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 5,7 

Et venit
et accepit
de dextera
sedentis in5
5 in] de Weber
throno librum.
Numérotation du verset Apc. 5,8 

Et cum
aperuisset librum6, quatuor animalia
6 librum] om. Weber
et viginti quatuor seniores
ceciderunt coram agno,
habentes singuli citharas
et phialas aureas
plenas odoramentorum
que sunt orationes sanctorum. Et cantabant7 novum canticum dicentes :
7 cantabant] cantant Weber
Dignus es
aperire8
8 aperire] accipere Weber
librum et solvere9 signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione.
9 solvere] aperire Weber
Numérotation du verset Apc. 5,10 

Et fecisti nos10 Deo nostro regnum
10 nos] eos Weber
et sacerdotes
et regnabimus11. super terram.
11 regnabimus] regnabunt Weber
Numérotation du verset Apc. 5,11 

Et vidi et audivi
vocem angelorum
multorum
in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum millia millium
Numérotation du verset Apc. 5,12 

voce magna dicentium12 :
12 voce magna - dicentium] inv. Weber
Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem
et divinitatem et sapientiam
et fortitudinem
et honorem
et gloriam
et benedictionem.
Numérotation du verset Apc. 5,13 

Et
omnem creaturam
que in celo est et que13 super terram
13 que] om. Weber
et subtus14 terram
14 subtus] sub Weber
et mare15
15 et mare] et que sunt in mari Weber
et
que in eo16 omnes audivi dicentes : Sedenti
16 eo] ea Weber
in throno
et agno benedictio,
et honor,
et gloria,
et potestas
in secula seculorum.
Numérotation du verset Apc. 5,14 

Et
quatuor animalia
dicebant : Amen.
Et viginti quatuor17 seniores ceciderunt in facies suas18
17 viginti quatuor] om. Weber |
18 in...suas] om. Weber |
et adoraverunt
viventem in secula seculorum19.
19 viventem...seculorum Tr83 ΩS Rusch Clementina] om. Cor1LP ΩL Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Apc. 5,1 
Et vidi in dextera
marg.| IN  DEXTERA. In Filio per quem omnia fecit, ad quem totius libri intentio.
sedentis supra1 thronum, librum scriptum
1 supra] super Weber
interl.| divinam dispositionem
marg.| LIBRUM. Id est duo testamenta que idem sunt, foris scilicet vetus significans, vel quia forinseca promittat. Intus scilicet novum significatum, vel quia interdum promittit beatitudinem vel intus, id est in occultioribus, scilicet perfectiores, foris in simplicioribus verbis, scilicet minus perfectos.
marg.| Vel liber dispositio divina de reperatione hominum qui est scriptus, id est manifestatus intus, id est obscure, in Veteri Testamento ut Moyses : “Ad vesperum immolabitis agnum”a, ibi manifestans in ultima etate futuram nostram reperationem per Christi immolationem, et foris evidenter, id est in novo Testamento.
a Cf. Ex. 12, 5-6 : « Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : iuxta quem ritum tolletis et hedum. Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam ».
intus et foris signatum
interl.| id et munitum
marg.| SIGNATUM. Facte sunt Scripture, prophetarum clause et obscure, sed per eum post aperte.
sigillis
marg.| SIGILLIS. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur.
septem.
interl.| id est universitatibus
marg.| Septem dicit quia in sequentibus determinabit illa septem sigilla, scilicet album equum, et ruffum, et nigrum etc., que aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesie, que fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam ruffus equus impugnavit.
Numérotation du verset Apc. 5,2 
Et vidi
interl.| audivi
angelum fortem
interl.| quemlibet priorum patrum
marg.| ANGELUM. Sancti patres intellexerunt aliquando a Deo dispositam reparationem hominum et quando fieret videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit antequam fieret quibusdam.
predicantem
marg.| PREDICANTEM. Inquirentem et aliis annuntiantem et pre nimio desiderio tam diu differri conquerentem.
voce magna : Quis est dignus aperire
interl.| implere vel accipere
librum et solvere signacula eius ?
interl.| verba Ioannis
marg.| APERIRE  ET  SOLVERE  SIGNACULA. Divinam dispositionem vel universas obscuritates {t. 4 : Erfurt, f. 1198va ; facsim., p. 556a} Scripturarum tollere.
Numérotation du verset Apc. 5,3 
interl.| ut angelus
neque in terra,
interl.| ut homo
neque subtus terram
interl.| anime exute a corpore
aperire
interl.| implere
librum, neque respicere illum.
interl.| perfecte intelligere ; undeb : «Generationem eius quis enarrabit ?»
b Is. 53, 8.
Numérotation du verset Apc. 5,4 
Et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est
interl.| quia omnes inquinati
marg.| FLEBAM  QUONIAM  NEMO. Hoc in persona priorum patrum quod non intelligebant, vel dilatam reperationem dolebant. Undec : «Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis» etc.
c Mt. 13, 17 ; Lc. 10, 24.
aperire librum
interl.| per incarnationem
nec videre eum.
interl.| perfecte intelligere
Numérotation du verset Apc. 5,5 
Et unus de senioribus dixit2 mihi : Ne fleveris.
2 dixit] dicit Weber
marg.| ET  UNUS  DE  SENIORIBUS. Quilibet propheta qui Christi aduentum annuntiando consolatur alios.
Ecce vicit leo
interl.| diabolum
marg.| VICIT  LEO. Leo dum fugatur per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur. Ita Christus fugit per montes, id est divinitas Iudeos latuit assumpta carne divinitatem texit ne posset agnosci ; leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente.
de tribu Iuda, radix David,
interl.| procedens a David vel firmamentum David
aperire
interl.| ad hoc ut aperiat
librum et solvere3 septem signacula eius.
3 solvere] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 5,6 
Et
interl.| sicut ille predixerat
vidi
interl.| exequitur quomodo vicit leo et ubi
et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum
interl.| Christum qui fuit victima
marg.| ET  ECCE  IN  MEDIO  THRONI etc. Ecclesia que a Christo tamquam thronus possidetur, tamquam animalia pascitur, tamquam seniores in iudicio potestatis honoratur, ipsa super Christum edificata, in septem cornibus fortitudinis regno exaltatur in septem oculis signis et virtutibus illuminatur.
stantem
interl.| certantes adiuvantem
tamquam occisum,
marg.| tamquam occisum quia, etsi mortuus, «ex virtute Dei vivit»d. Vel inter suos   tamquam occisus est in quibus quotidie mortificatur.
d 2Cor. 13, 4.
habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem4 spiritus Dei missi in omnem terram.
4 septem] om. Weber
marg.| CORNUA  SEPTEM  ET  OCULOS  SEPTEM. Quia dat regnum quod in cornibus notatur.   Oculos , quia illuminat. Vel   cornua eminentiores sancti in capite Christo fundati carnem excedentes.
Numérotation du verset Apc. 5,7 
Et venit
interl.| scilicet agnus
interl.| homo Christus
et accepit
interl.| ad cognitionem hominum per carnem
de dextera
interl.| a verbo sibi unito
sedentis in5
5 in] de Weber
interl.| vel 'de'
throno librum.
Numérotation du verset Apc. 5,8 
Et cum
interl.| et quia
aperuisset librum6, quatuor animalia
6 librum] om. Weber
interl.| id est predicatores omnes
et viginti quatuor seniores
interl.| omnes iudices
ceciderunt coram agno,
marg.| CECIDERUNT  CORAM  AGNO etc. Humilia de se senserunt, et ipsum imitantur, unde sequitur :   habentes singuli etc.
habentes singuli citharas
marg.| CITHARAS. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum.
interl.| In cithara lignum et corda, per lignum crux Christi, per cordas caro sanctorum que tenditur in ligno dum diversis tormentis eundem sonum reddentes crucem Christi imitantur.
et phialas aureas
interl.| leta corda etiam ad dilectionem inimicorum
plenas odoramentorum
interl.| suaviter redolentium
que sunt orationes sanctorum. Et cantabant7 novum canticum dicentes :
7 cantabant] cantant Weber
interl.| sine peccato
marg.| CANTABANT  CANTICUM  NOVUM etc. Cum exultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte eius baptizat.
Dignus es
interl.| quia immunis a peccato
aperire8
8 aperire] accipere Weber
interl.| vel accipere9
9 vel accipere] ve. -ccipere Rusch
librum et solvere10 signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et {t. 4 : Erfurt, f. 1198va ; facsim., p. 556a} natione.
10 solvere] aperire Weber
marg.| TRIBUS 11. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus septuaginta duo lingue, in singulis quorum multi populi, in populo nationes.
11 sic Rusch
marg.| Tres ordines salvandorum : Noe, Daniel, Iob. Vel tres ordines gentium : Greci, Hebrei, Christiani.
Numérotation du verset Apc. 5,10 
Et fecisti nos12 Deo nostro regnum
12 nos] eos Weber
interl.| spiritualiter regnantes
et sacerdotes
interl.| nos ipsos offerentes et pro aliis orantes
et regnabimus13. super terram.
13 regnabimus] regnabunt Weber
interl.| super terrenitatem vel super terram viventium
Numérotation du verset Apc. 5,11 
Et vidi et audivi
interl.| VIDI ET AUDIVI. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi.
vocem angelorum
interl.| ANGELORUM. Id est supernorum spirituum, qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo et in nativitate quando apparuerunt pastoribus, et in passione et in resurrectione et ascensione testati sunt iudicem venturum. Vel angeli minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes qui circumdant et honorant suos predicatores et suos iudices testimonio eorum consentientes et se conformantes.
multorum
interl.| existentium
interl.| MULTORUM. Quanto plures, tanto maior attestatio et maius gaudium.
in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum millia millium
interl.| id est multa millia
marg.| MILLIA  MILLIUM. Quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.
Numérotation du verset Apc. 5,12 
voce magna dicentium14 :
14 voce magna - dicentium] inv. Weber
interl.| quasi : non erubescimus predicare de te quia
Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem
interl.| immunitatem a peccato
et divinitatem et sapientiam
interl.| quia Deus fuit et si visus mortuus
marg.| SAPIENTIAM. Cognitionem omnium rerum sicut Verbum sibi unitum.
et fortitudinem
interl.| quia vicit diabolum constans in passione
et honorem
interl.| in resurrectione
et gloriam
interl.| impassibilitatem et immortalitatem
et benedictionem.
interl.| in exaltatione
Numérotation du verset Apc. 5,13 
Et
interl.| et accipere
omnem creaturam
interl.| «Ut in nomine Iesu omne omne genu flectatur celestium» etc.e
e Phil. 2, 10.
que in celo est et que15 super terram
15 que] om. Weber
interl.| terrestrium
et subtus16 terram
16 subtus] sub Weber
interl.| infernorum
et mare17
17 et mare] et que sunt in mari Weber
interl.| ad litteram vel mundum
et
interl.| et omnia
que in eo18 omnes audivi dicentes : Sedenti
18 eo] ea Weber
interl.| Trinitati
in throno
interl.| secundum humanitatem
et agno benedictio,
interl.| exaltatio
marg.| BENEDICTIO. Id est augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur, et gloria de virtutibus quas in baptismo accipimus, et potestas qua concupiscentiis resistimus, non nobis, sed tibi attribuatur.
et honor,
interl.| impassibilitas
et gloria,
interl.| in resurrectione
et potestas
interl.| quia omnipotens
in secula seculorum.
Numérotation du verset Apc. 5,14 
Et
interl.| ad predicatores ex officio convenit alios confirmare
quatuor animalia
marg.| ET  QUATUOR  ANIMALIA. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum prebent, omnes insimul.
dicebant : Amen.
interl.| nota confirmationis
Et viginti quatuor19 seniores ceciderunt in facies suas20
19 viginti quatuor] om. Weber
20 in...suas] om. Weber
interl.| in corda sua
marg.| CECIDERUNT  IN  FACIES etc. Non superbiunt quod alios iudicant, sed humiliant se.
et adoraverunt
interl.| mente, ore et opere
viventem in secula seculorum21.
21 viventem...seculorum Tr83 ΩS Rusch Clementina] om. Cor1LP ΩL Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_5)

Notes :