Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Apc. 1,1 

Apocalypsis
Iesu
Christi1
1 I. Christi ΩL ΩN] inv. As366
quam dedit illi
Deus
palam
facere
servis suis2
2 suis ΩN ΩL ΩS ] + ea As366
que oportet fieri
cito
et significavit,
mittens per angelum suum
servo suo Ioanni,
Numérotation du verset Apc. 1,2 

qui testimonium perhibuit
Verbo Dei
et testimonium Iesu Christi3
3 Christi Wi1137 ΩN ΩL ΩS Rusch Weber ] Christo Do369
in his4
4 in his As366 Do369 ΩN ΩS Rusch ] om. Wi1137 ΩL Weber
quecumque vidit.
Numérotation du verset Apc. 1,3 

Beatus5
5 Beatus Nal1132 Cor1 ΩN ΩL ] + vir ΩS
qui legit
et qui audiunt6*
6 audiunt Nal1132 Do26 Cor1 ΩL ΩS Weber] audit Wi1137 ΩN Rusch
verba prophetie huius7
7 huius Wi1137 ΩN ΩL ΩS ] + verbi Wi1137*, libri Wi1137² , om. Weber
et
servat8 ea que in ea scripta sunt.
8 servat Wi1137 ΩN ΩS Rusch ] servant ΩL Weber
Tempus enim prope est.
Numérotation du verset Apc. 1,4 

Ioannes septem Ecclesiis
que sunt in Asia
gratia
vobis
et pax
ab eo
qui est
et qui erat
et a septem spiritibus
qui in conspectu throni eius sunt
Numérotation du verset Apc. 1,5 

et a9 Iesu Christo
9 a ΩN ΩL ΩS ] ab Wi1137 Weber
qui est testis fidelis,
primogenitus
mortuorum
et princeps regum terre.
Qui dilexit nos
et lavit nos
a peccatis nostris
in sanguine suo,
Numérotation du verset Apc. 1,6 

et fecit nos10 regnum
10 nos Wi1137² ΩN ΩL ΩS Rusch] nostrum Wi1137* (cancel.) Weber
et11 sacerdotes
11 et ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Wi1137 Weber
Deo et Patri suo.
Ipsi gloria
et imperium
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Apc. 1,7 

Ecce venit cum nubibus
et videbit eum omnis oculus
et qui eum pupugerunt
et tunc12 plangent se super eum omnes tribus terre,
12 tunc ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Cor1LP Wi1137 Weber
etiam amen.
Numérotation du verset Apc. 1,8 

Ego sum alpha et omega13, principium et finis dicit Dominus Deus,
13 omega] [ω] ΩN ΩL ΩS
qui est et qui erat et qui venturus est14 omnipotens.
14 est] + dicit Dominus omnipotens Wi1137 (exp. ; non hab. Wordsworth )
Numérotation du verset Apc. 1,9 

Ego Ioannes
frater vester
et particeps15*
15 et particeps Wi1137 Tr83 ΩN ΩL ΩS Weber , + et socius ΩN, et socius Wordsworth (Π, Oxford, Laud. lat. 43, c. 1200) Rusch
in tribulatione et regno et patientia in Christo16 Iesu
16 Christo Iesu Wi1137 ΩN ΩS Rusch Clementina] Iesu Cor1LP ΩL Weber
fui
in17 insula que appellatur18 Pathmos,
17 in Cor1LP ΩL ΩS Rusch Weber ] om. ΩN |
18 appellatur Cor1LP ] vocatur ΩN (cum commentariis Apringii, Beati, etc., cf. Wordsworth) |
propter verbum Dei et testimonium Iesu Christi19
19 Christi Wi1137² (interl.) Tr83 ΩN ΩS Rusch] om. Wi1137* Cor1LP ΩL Weber
Numérotation du verset Apc. 1,10 

fui in spiritu20
20 in spiritu Wi1137² (interl.) ΩL ΩN Rusch Weber] om. Wi1137*
in dominica21*
21 in ΩL ΩN Wi1137 Weber] om. Rusch Wordsworth (O* Apring.)
die.
Et audivi
post me22 vocem magnam
22 post me] Wi1137² (glos. interl.)
tamquam tube
Numérotation du verset Apc. 1,11 

dicentis
mihi23 : Quod vides24,
23 mihi ΩN Rusch] om. Wi1137 ΩL ΩS Weber |
24 Quod vides] Quodes cacogr. ΩN |
scribe in libro
et mitte
septem Ecclesiis que sunt in Asia25*
25 que sunt in Asia Tr83 (glossa interl.) Wi1137 Wordsworth (U Sarum) ΩN (est ante corr.) ΩS Clementina] om. Cor1LP ΩL Wordsworth Weber, Asie Rusch
Ephesum
et Smyrnam
et Pergamum
et Thyatiram
et Sardis
et Philadelphiam
et Laodiciam. 26
26 Ephesum... Laodiciam Wi1137 Tr83 Rusch Weber ] Epheso et Smirne et Pergamo et Tyatire et Sardis et Philadelphie et Laodicie Cor1 LP ΩN ΩL ΩS Wordsworth ( ΠC Σ² )
Numérotation du verset Apc. 1,12 

Et
conversus sum27
27 sum] om. Wordsworth (Π*) Wi1137*
ut viderem
vocem
que loquebatur mecum. 28
28 Et conversus… mecum] om. hom. ΩN
Et conversus vidi septem candelabra
aurea,
Numérotation du verset Apc. 1,13 

et in medio
septem candelabrorum aureorum29 similem filio hominis
29 aureorum G Φ ΩN ΩL ΩS Wi1137 Rusch Clementina ] om. Weber
vestitum podere
et precinctum ad mamillas zona aurea30.
30 zona aurea ΩN ΩL ΩS Rusch ] zonam auream Wi1137 Weber
Numérotation du verset Apc. 1,14 

Caput
autem eius et capilli erant candidi
tamquam lana alba
et31 tamquam nix.
31 et Wi1137 ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Weber
Et oculi eius
velut32 flamma ignis,
32 velut ΩN ΩL Rusch ] tamquam Tr83 ΩS
Numérotation du verset Apc. 1,15 

et pedes eius similes
auricalco sicut in camino
ardenti.
Et vox illius
tamquam vox33 aquarum multarum
33 vox] vos ! ΩN
Numérotation du verset Apc. 1,16 

et habebat in dextera sua
stellas septem34
34 stellas septem Wi1137 ΩN ΩS Rusch Weber ] inv. ΩL
et de ore eius
gladius
ex35 utraque parte acutus exiebat.
35 ex Wi1137 ΩL ΩS Rusch] om. ΩN Weber
Et facies eius
sicut sol lucet36 in virtute sua.
36 lucet ΩL ΩS ] lucens ΩN Tr83 Wordsworth (Sarum Liber comicus Priscianus), om. Wi1137* (compl. interl.)
Numérotation du verset Apc. 1,17 

Et cum
vidissem37 eum
37 vidissem] + et audissem Wordsworth (Π sine auctoritate graeca)
cecidi ad pedes eius
tamquam mortuus
et posuit dexteram suam super me
dicens :
Noli timere. Ego sum primus et novissimus,
Numérotation du verset Apc. 1,18 

et vivus38
38 et vivus] om. Wi1137* (glos. compl. interl.) , + sum Tr83 ΩS
et fui
mortuus
et ecce sum vivens
in secula seculorum.
Et habeo
claves
mortis
et inferni.
Numérotation du verset Apc. 1,19 

Scribe ergo que vidisti
et que sunt
et que oportet fieri post hec.
Numérotation du verset Apc. 1,20 

Sacramentum39
39 Sacramentum Tr83 ΩL Rusch Weber ] Mysterium ΩN ΩS Worsworth (Z) cum graec. τὸ μυστήριον
septem stellarum quas vidisti in dextera mea et
septem candelabra aurea40 septem stelle angeli sunt.
40 candelabra aurea Wi1137 ΩL ΩS Rusch Weber ] candedra ! ΩN
Septem Ecclesiarum et candelabra septem41 septem Ecclesie sunt42.
41 candelabra septem Wi1137 ΩN Rusch Weber ] inv. ΩL ΩS |
42 septem Ecclesie sunt Wi1137 ΩL ΩS Rusch Weber ] sunt Ecclesie septem ΩN |

Capitulum 1

Numérotation du verset Apc. 1,1 
interl.| Prologum premittit, salutationem in utroque captat.
interl.| +In primis ponit quasi prologum ad commendationem operis in quo attentum auditorem et benivolentem reddat et docilem quoquomodo ; deinde, facta salutatione, narrationem ingreditur. A
A ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
Apocalypsis
interl.| hec est1 revelatioB
B ¶Codd. : As366 Do26 Do369 Rusch Tr1552 Wi1137 (102ra); om. P1938
1 hec est] om. As366 Do26* Do369 Tr1552 , id est Wi1137
interl.| + Apocalypsis id est revelatio presentis et futuri status Ecclesie. Est Iesu Christi. C
interl.| +Accessus ad litteram: Apocalypsis Iesu Christi ac si dicat diligenter : attendite hanc revelationem quia a Deo data est Christo, a Christo angelo, ab angelo Ioanni, a Ioanne Ecclesiis2.D
D ¶Codd. : Do369 P1938 (79r) ; om. Rusch
2 Christo... Ecclesiis P1938 ] om. Do369
marg.| +Hec est revelatio ipsius Christi quam accepit a Deo ut sua revelatione manifestata suis servis faciat ea que oportet fieri cito scilicet ut finiantur labores et dentur premia, quasi dicat : Diligenter attendite hanc revelationem quia a Deo est data Christo et a Christo angelo et ab angelo Ioanni et a Ioanni est data EcclesiisE
E ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| APOCALYPSIS  IESU  CHRISTI.3 Preparat auditores4 benevolos et attentos sicut et ibi :   Ioannes septem Ecclesiis que sunt in Asia 5.F
F ¶Codd. : Rusch ; sine lemma : Do26 Tr1552; om. P1938
3 Apoc. ... Christi] om. Tr1552
4 preparat auditores] preparavit adiutores Tr1552
5 que sunt in Asia] om. Tr1552
Iesu
interl.| + salvatorisG
G ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
Christi6
6 I. Christi ΩL ΩN] inv. As366
interl.| + regisH
H ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
quam dedit illi
interl.| Christo
interl.| + id est filioI
I ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
Deus
interl.| Deus Pater ut7 nihil debensJ
J ¶Codd. : Do26 Tr1552 Rusch; om. P1938
7 Deus Pater ut] om. Do26, Deus pater Tr1552
interl.| + id est Pater ut palam faciatK
K ¶Codd. : As366 , om . Rusch P1938
marg.| QUAM  DEDIT etc. Secundum hominem accepit eam a Patre et Verbo sibi counito et Spiritu sancto.L
L ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938 | Secundum hominem – a.] inv. Do26
palam
interl.| verbo et exemploM
M ¶Codd. : Do26 Tr1552 Rusch ; om. P1938
facere
interl.| + ad palam faciendumN
N ¶Codd. : Do26, om. Rusch P1938
servis suis8
8 suis ΩN ΩL ΩS ] + ea As366
interl.| + humilibus, non Iudeis sunt, vel# philosophisO
O ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
interl.| non Iudeis, non philosophisP
P ¶Codd. : Do26 Do369 P1938 (f. 79r) Rusch
interl.| + ut patiantur tribulationesQ
Q ¶Codd. : Do26 ; om. Rusch P1938
que oportet fieri
interl.| de hisR
R ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938
marg.| QUE  OPORTET. Quasi : et inevitabile est quin fiant et utile ut fiant.S
S ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938 | est] om. Do26 | et] vel Do26
marg.| + Per hoc denotat ut ea que finienda sunt cito accipiant terminum Christi inchoanda sunt scilicet premia sumant initium, cito omne tempus presens comparatum eternitati quasi unius ore parvissimum est momentum. T
T <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
cito
interl.| vel in brevi
interl.| brevis labor, festinata gloria.U
U ¶Codd. : Do369 Rusch ; om. P1938
interl.| Oportet ut patiantur tribulationes   cito .
marg.| cito dicit ut se parent ne sit grave pati,   cito finiendi sunt labores et premia danda.
marg.| + que oportet fieri cito scilicet tribulationes venturas et   cito transituras etiam premia subsecuturaV
V ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
marg.| + Bene dicit cito quia omne tempus huius vite comparatum eternitati, momentaneum est. Unde idem Ioannes in epistola sua dicita : «Filioli novissima hora est». W
a 1Io. 2, 18.
W ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
interl.| + cito dicit ut se preparent nec sit grave pati cum   cito sint finiendi labores et premia danda.X
X ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
et significavit,
interl.| id est per signum ostenditY
Y ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938| signum] signa Do26
marg.| + sigillavit in fidelibus.Z
Z <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
interl.| + per figuras et quasi sigilla ut lateant malosAA
AA ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
marg.| ET  SIGNIFICAVIT. Deus Pater Filio et Filius Ioanni sub sigillo, id est sub scripto, ne locus sit furibus pervertendi, et ut gratius sit fidelibus si cum exercitio consequantur.AB
AB ¶Codd. : Do26 Rusch; om. P1938 | Et significavit... scripto] significavit sub sigillo Do26 | et ut] ut Do26 | consequantur] + sicut per signa ostendit filius Ioanni Do26* ( del. per va-cat )
mittens per angelum suum
interl.| personam Christi habentemAC
AC ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938
marg.| + Iste angelus in figura Christi apparuit beato Ioanni et ipse Ioannes figuram tenet Ecclesie.AD
AD <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
interl.| + aliquando loquentem in persona sua, ut cum se prohibet adorari, aliquando in persona ChristiAE
AE ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
servo suo Ioanni,
interl.| non superbo sed humiliAF
AF ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938
interl.| + EcclesieAG
AG ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
interl.| + Ioannes interpretatur gratia Dei quia quicquid erat non sibi sed Dei gratia ascribebat.AH
AH ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
Numérotation du verset Apc. 1,2 
qui testimonium perhibuit
marg.| QUI  TESTIMONIUM  PERHIBUIT. Qui testatur verba ipsius Christi habita, tam de Verbo, id est divinitate, quam de humanitate   Iesu Christi .AI
AI ¶Codd. : Do26 Rusch | Iesu Christi] om. Do26
interl.| + Licet Ioannes nudum fecisset evangelium, tamen multa testimonia perhibuerat Filio Dei predicandoAJ
AJ ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
Verbo Dei
interl.| + id est divinitatiAK
AK ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
interl.| + id est divinitate, cum dixitb : «In principio erat Verbum».AL
b Io. 1, 1.
AL ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
interl.| + Filius Dei Verbum dicitur quia sicut per verba patet intellectus, ita ex operibus factis personam Deus pater innotuit.AM
AM ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938| personam] coniec., per suam Do369
marg.| + Dicens : In principio erat verbum, et iterum erat lux vera etc. et iterum et verbum caro factum est. Filius Dei ideo vocatur Verbum quia per eum manifestatum est Pater in mundo, vel corporaliter sicut vidit Christum passum, vel sola mente eum fuisse cum Patre ante omnia sed quod Ioannes fecit hec# etiam cotidie facit Ecclesia perhibens testimonium humanitatis et divinitatis Christi AN
AN ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| VERBO  DEI. Filius vocatur 'Verbum Dei' quia per eum manifestatus est in mundo Pater.
et testimonium Iesu Christi9
9 Christi Wi1137 ΩN ΩL ΩS Rusch Weber ] Christo Do369
interl.| + scilicet carnem AO
AO ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
interl.| + secundum humanam naturamAP
AP ¶Codd. : As366, om. Rusch P1938
in his10
10 in his As366 Do369 ΩN ΩS Rusch ] om. Wi1137 ΩL Weber
interl.| + scilicet de hisAQ
AQ ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
quecumque vidit.
interl.| + vel carnaliter vel spiritualiterAR
AR ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
marg.| IN  HIS  QUECUMQUE  VIDIT. In his que11 corporaliter vidit ut passum, vel sola mente ut fuisse cum Patre ante omnia.AS
AS ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938
11 In his... que] Quecumque vidit vel Do26
Numérotation du verset Apc. 1,3 
Beatus12
12 Beatus Nal1132 Cor1 ΩN ΩL ] + vir ΩS
marg.| + est.AT
AT <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
qui legit
interl.| ut litteratiAU
AU ¶Codd. : Do26 Rusch ; om. P1938
marg.| + exponit aliis.AV
AV <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| BEATUS  QUI  LEGIT. Christus dedit mihi, beatus autem qui a me acceperit.
et qui audiunt13*
13 audiunt Nal1132 Do26 Cor1 ΩL ΩS Weber] audit Wi1137 ΩN Rusch
marg.| + retinet.AW
AW <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
interl.| ut laici et addiscentesAX
AX ¶Codd. : Do26 Do369 Rusch ; om. P1938 | et addiscentes] + qui pl'es Do26, om. Do369
verba prophetie huius14
14 huius Wi1137 ΩN ΩL ΩS ] + verbi Wi1137*, libri Wi1137² , om. Weber
interl.| libri
marg.| BEATUS  QUI  LEGIT  ET  AUDIT etc. Quia hec Apocalypsis est Iesu Christi etc.
marg.| QUI LEGIT. Id est qui narrat aliis que audivit, quia plures ab uno legente possunt audire. Vel audient, et in hoc notat auditores, quia plures.
marg.| Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant, et mente recondunt ut opere compleant, et opere implent ut vitam eternam possideant.
et
interl.| lector et auditor
servat15 ea que in ea scripta sunt.
15 servat Wi1137 ΩN ΩS Rusch ] servant ΩL Weber
interl.| autem
marg.| + operandoAY
AY <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| SERVAT  EA. Ita dico si servat : 'Non enim auditores legis sed factores iusti sunt'c.
c Cf. Rm. 2, 13 : « Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ».
marg.| SERVAT  EA. Qui fidem Christi et Ecclesie non violat, et timet minata et querit promissa, vere beatus, quia nec longa mora laboris et premia vicina.
Tempus enim prope est.
marg.| + scilicet iudiciiAZ
AZ ¶Codd. : Do369 Wi1137 ; om. Rusch P1938
Numérotation du verset Apc. 1,4 
Ioannes septem Ecclesiis
marg.| + scribit.BA
BA <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| SEPTEM  ECCLESIIS. Principaliter illis quibus magister erat constitutus, et per simile aliis.
marg.| Deus dedit Christo, Christus Ioanni, Ioannes autem Ecclesiis, vel per septem 'universe Ecclesie', quia septem 'universitatem' significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur.
interl.| + Septem Ecclesiis et universis quia in septem diebus universa facta sunt et per septem dies voluit universitas vite nostre. Vel, ad litteram, quia septem civitates erant in Asia quarum Ecclesiis ipse preerat.BB
BB ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
que sunt in Asia
marg.| IN  ASIA. Asia est elatio. Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum.
interl.| + Asia interpretatur elatio et hec designat quia Ecclesie in elatione virtutum sunt.BC
BC ¶Codd. : Do369 ; om. Rusch P1938
marg.| + Asia interpretatur elatio que significat Ecclesiam exaltatam virtutibus et elevatam super divitias quas spernit.BD
BD ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| Asia est ista non magna, illa scilicet que dicitur 'tertia pars mundi', sed quedam provincia ubi erant septem civitates, et septem Ecclesie cum septem episcopis.
marg.| Asia minor est pars maioris Asie, continens septem civitates quarum Ephesus est metropolis. In hac minori evangelizavit Paulus, sed postea in divisione apostolorum Ioannes eam obtinuit.BE
BE ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| Ephesus metropolitana sedes totius Asie in qua Ioannes prefuit.
gratia
marg.| 16 remissio peccatorumBF
BF <83.5> ¶Codd. : Wi1137 (102ra marg.), om. Rusch etc.
16 remissio] id est praem. Wi1137
interl.| + sitBG
BG <83.5>¶Codd. : om. Rusch etc.
vobis
et pax
interl.| quies a vitiisBH
BH ¶Codd. : Wi1137 (102ra) Rusch , om. P1938
marg.| GRATIA  ET  PAX. Preparat auditores in salutatione benevolos et attentos, sicut et in prologo.BI
BI ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
ab eo
interl.| id est a ChristoBJ
BJ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
qui est
interl.| + nunc in electisBK
BK <83.5>¶Codd. : om. Rusch etc.
et qui erat
interl.| + *** apud Patrem BL
BL <83.5>¶Codd. : om. Rusch etc.
et qui venturus est
interl.| + ad iudicium BM
BM <83.5>¶Codd. : om. Rusch etc.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1195rb ; facsim., p. 549b} ET A  SEPTEM  SPIRITIBUS. Spiritus idem sonat quod caritas, unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona que sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari.BN
BN ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
interl.| {t. 4 : Erfurt, f. 1195va ; facsim., p. 550a} a septiformi Spiritu qui quidem unus natura gratiarum distributione multiplexBO
BO ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| QUI  EST  QUI  ERAT etc. Eternaliter quamvis natus ex tempore, iam immutabilis per humanitatem, et olim corruptibilis, talis venturus est, etsi modo non apparet talis.BP
BP ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| Personam Patris tacet, quia de Deo creatore nemo male intellexerat, ponit {t. 4 : Erfurt, f. 1195va ; facsim., p. 550a} personam Filii et Spiritus sancti, de quibus omnes nascuntur in Ecclesiis hereses.BQ
BQ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
qui in conspectu throni eius sunt
interl.| ut illuminet eos in quibus sedet DeusBR
BR ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + Throni Dei sunt angeli et sancti homines in mentibus quorum spiritus per fidem requiecit. Unded :"Anima iusti sedes est sapientie". BS
d Sententia Augustino, Cassiodoro et sequacibus frequenter laudata, aliquando iisdem et aliis Scripturae tributa. Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, I, Ps. 34 § 2, CCSL 38, p. 301.46 ; Ps. 46 § 10, CCSL 38, p. 535.19 : « Anima iusti sedes sapientie » ; Ps. 79 § 2, p. 1112.21 : « Audi quid dicat Scriptura ? Anima iusti sedes est sapientie » et passim.   Eucherius Lugdunensis , Formularum spiritalis intelligentiae ad uranium liber unus, cap. 1, PL 50, 734D : « In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est : Anima eius sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris Christus est [1Cor. 1, 24], qui in animis sanctorum dicitur sedere ».   Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 29, cap. 28.14-15, CCSL 143B, p. 1473 : « Caelum mihi sedes est [Is. 66, 1]. De qua sede alias scriptum est : Anima iusti sedes sapientie ».   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, hom. 38 § 2, CCSL 141, p. 360.24. Cf. ad sensum Prv. 12, 23 ; Sap. 7, 28. <Parall   . > Glossa ordinaria (Is. 66, 1 marg.) etc.
BS ¶Codd. : Wi1137 (112rb) ; om. Rusch etc.
marg.| THRONI. Sunt angeli eius et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et iudicat, ne in futuro iudicet.BT
BT ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Numérotation du verset Apc. 1,5 
et a17 Iesu Christo
17 a ΩN ΩL ΩS ] ab Wi1137 Weber
marg.| + Ideo repetit de Christo18 quia de eo plura dictum est, vel ut ille cognoscatur Deus in celo qui vocatus est homo et Christus in terra.BU
BU ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
18 de Christo] coniec.
interl.| plura dicturus repetit de Christo secundum humanitatemBV
BV ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
qui est testis fidelis,
marg.| + id est verax quem patri perhibuit testimonium dicense : “Pater in me manens ipse facit opera” BW
e Io. 14, 10.
BW ¶Codd. : Wi1137 (112rb) ; om. Rusch etc.
interl.| qui se esse Deum nec pro imminente morte negavitBX
BX ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
primogenitus
interl.| vel testis fidelis
marg.| PRIMOGENITUS etc. Dicit propter desperantes de morte Christi, ut illi qui dixerunt : 'Nos putabamus quod ipse esset redempturus Israel'f.BY
f Lc. 24, 21 : « Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia, tertia dies est hodie quod hec facta sunt ».
BY ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
mortuorum
interl.| operum nostrorum in die iudicii quando dicetg :"Vidistis me esurientem et sitientem" eth «Venite benedicti Patris mei» etc.BZ
g Mt. 25, 34.
h Cf. Mt. 25, 34-40 : « Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me : nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ? aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ? Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».
BZ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| MORTUORUM. Qui vos non terreat quia surrexit et est impassibilis, vel prius mortificantium se quia peccatum non fecit.CA
CA ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + Ideo quia sic surrexit a mortuis ut ultra non morereturi et ut alii scilicet sui sequentur eum in hoc. CB
i Cf. Rm. 6, 9  : « Scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur ».
CB ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
et princeps regum terre.
marg.| + id est sanctorum qui se in bonis moribus reges in terra. Reges terre omnes electi appellantur qui non sinunt vitia consurgere in se sed eis iusti dominantur.CC
CC ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
interl.| regentium terrenitatemCD
CD ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| PRINCEPS  REGUM  TERRE. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum, permittens impios servire.CE
CE ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Qui dilexit nos
interl.| specialiter predicatoresCF
CF ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + patiendo pro nobis dum eramus vili CG
CG ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| QUI  DILEXIT  NOS. Commendat personam Filii qui hanc revelationem per angelum fecerat Ioanni, quasi dicat : credite huic revelationi, et patenti adhortationi quam Christus manifestavit qui pro nobis passus est et resurrexit.CH
CH ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et lavit nos
interl.| quia sola dilectione lavit nosCI
CI ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + faciendo nos iustos, dimittendo peccata CJ
CJ ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
a peccatis nostris
interl.| originalibus vel actualibusCK
CK ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| A PECCATIS  NOSTRIS. Originalibus vel actualibus, non suis sed nostris, quia non peccavit.
in sanguine suo,
interl.| non vituli, non arietis sicut in veteri legeCL
CL ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + quia cum essemus maculati peccatis, lavit nos in sua passione prout exhibet sibi Ecclesiam non habentem maculam . CM
CM ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| + qui omnia potest cum Patre CN
CN ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
Numérotation du verset Apc. 1,6 
et fecit nos19 regnum
19 nos Wi1137² ΩN ΩL ΩS Rusch] nostrum Wi1137* (cancel.) Weber
marg.| REGNUM. Potentes vitiis resistere, et pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.CO
CO ¶Codd. : Wi1137 ( 102rb ) , Rusch ; om. P1938 | Potentes vitiis resistere, et pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes] id est potentes resistere vitiis et pro nobis et fratribus offerentes nosmetipsos Deo Wi1137
et20 sacerdotes
20 et ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Wi1137 Weber
interl.| secundum quod homoCP
CP ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Deo et Patri suo.
interl.| secundum quod DeusCQ
CQ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Ipsi gloria
interl.| ideo ut laudeturCR
CR ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et imperium
interl.| ut ei obediatisCS
CS ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
in secula seculorum. Amen.
interl.| + Amen est adverbium affirmative apud hebreos quasi dicat : verum est quod ipsi debetur gloria in celis ab angelis et in terra a sanctis. CT
CT <83.5>¶Codd. : om. Rusch etc.
Numérotation du verset Apc. 1,7 
Ecce venit cum nubibus
interl.| + celiCU
CU ¶Codd. : Wi1137 (102r), om. Rusch etc.
marg.| + id est sanctis mente in celo habitantibus qui fuerunt nubes compluendo aliis et miracula faciendo. Vel ad litteram nam sic ascendit CV
CV ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
marg.| ECCE  VENIT. Et vere debetis glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum.   Cum nubibus , id est cum sanctis qui nubes fuerunt, compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo. Vel sicut in nube ascendit, in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus quod bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excecatio quod et significatum est per nubem, qua educti sunt filii Israel de Egypto.CW
CW ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et videbit eum omnis oculus
interl.| + bonus et malusCX
interl.| tam bonus quam malusCY
CY ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| ET  VIDEBIT  EUM  OMNIS  OCULUS. Alia translatio habet ‘  videbit omnis terra talem ’, quasi dicat : talem videbunt qualem impii venturum non credebant.
marg.| OMNIS  OCULUS. Boni ut letentur, mali ut confundantur videbunt.
et qui eum pupugerunt
interl.| ut magis crucientur
marg.| + scilicet Iudei qui eum crucifixerunt eum lingua et voluntate. CZ
CZ ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
et tunc21 plangent se super eum omnes tribus terre,
21 tunc ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Cor1LP Wi1137 Weber
marg.| + id est terrena appetentes eo quod impotentes cum eo resistere imperio vel placent, id est dolebunt videre ... fundati super eum... .DA
DA ¶Codd. : Wi1137 (102rb usu eras.), om. Rusch etc.
interl.| omnes terreni et vitiis deditiDB
DB ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| PLANGENT. Seu collident super eum impotentes cum eius imperio resistere ad similitudinem lapidis et fictilium, vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento quam quod repellentur a tali consortio.DC
DC ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
etiam amen.
interl.| et amen DD
DD ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
interl.| quod omni lingua firmandumDE
DE ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| ETIAM  AMEN. Per hec duo adverbia, quorum unum est grecum, scilicet   'etiam' , significantur gentes ; per   amen, quod est hebreum : Iudei, qui omnes Deum videbunt in iudicio.DF
DF ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Numérotation du verset Apc. 1,8 
Ego sum alpha et omega22, principium et finis dicit Dominus Deus,
22 omega] [ω] ΩN ΩL ΩS
interl.| Dominus dicoDG
DG ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + in principio apud Deumj. DH
j Cf. Io. 1, 1.
DH ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
marg.| EGO  SUM. Vere veniet, et quia ipse promittit se venturum, vel premissa salutatione reddit attentos, quasi dicat : ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis.DI
DI ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| ALPHA  PRINCIPIUM. Ante quem nullus vel a quo omnia ceperunt.DJ
DJ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| OMEGA  FINIS. Post quem nullus vel in quo omnia terminabuntur.DK
DK ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
qui est et qui erat et qui venturus est23 omnipotens.
23 est] + dicit Dominus omnipotens Wi1137 (exp. ; non hab. Wordsworth )
interl.| + ad iudicium DL
DL ¶Codd. : Wi1137 (102r) ; om. Rusch
interl.| more prophetarum hoc dicitDM
DM ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Numérotation du verset Apc. 1,9 
Ego Ioannes
interl.| a personaDN
DN ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| EGO  IOANNES. Finita salutatione progreditur ad narrationem imponendo quatuor : personam, locum, causam ipsius loci, tempus, que valent ad commendationem ipsius revelationis.DO
DO ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| EGO  IOANNES. Quasi dicat : scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis ut sitis participes regni ipsius.DP
DP ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
frater vester
interl.| humilitas magistriDQ
DQ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et particeps24*
24 et particeps Wi1137 Tr83 ΩN ΩL ΩS Weber , + et socius ΩN, et socius Wordsworth (Π, Oxford, Laud. lat. 43, c. 1200) Rusch
interl.| vel : socius 25   * DR
DR ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
25 particeps vel socius] scrips., inv. Rusch
in tribulatione et regno et patientia {t. 4 : Erfurt, f. 1195vb ; facsim., p. 550b} in Christo26 Iesu
26 Christo Iesu Wi1137 ΩN ΩS Rusch Clementina] Iesu Cor1LP ΩL Weber
interl.| in exemplo ChristiDS
DS ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| FRATER  SOCIUS etc. In Christo. In fidei unitate et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum.DT
DT ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
fui
interl.| + relegatus DU
DU ¶Codd. : Wi1137 (102r) ; om. Rusch
in27 insula que appellatur28 Pathmos,
27 in Cor1LP ΩL ΩS Rusch Weber ] om. ΩN
28 appellatur Cor1LP ] vocatur ΩN (cum commentariis Apringii, Beati, etc., cf. Wordsworth)
interl.| locusDV
DV ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1195vb ; facsim., p. 550b} PATHMOS, id est fretum, scilicet tribulatio in qua magis celestia a fidelibus aperiuntur.DW
DW ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| Ecclesia comparatur insule, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum affligitur.DX
DX ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
propter verbum Dei et testimonium Iesu Christi29
29 Christi Wi1137² (interl.) Tr83 ΩN ΩS Rusch] om. Wi1137* Cor1LP ΩL Weber
interl.| causa
marg.| PROPTER  VERBUM  ET  TESTIMONIUM etc. Id est propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.
Numérotation du verset Apc. 1,10 
fui in spiritu30
30 in spiritu Wi1137² (interl.) ΩL ΩN Rusch Weber] om. Wi1137*
interl.| “in excessu mentis”k DY
k Cf. Ps. 30, 23 ; Act. 11, 5.
DY ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
in dominica31*
31 in ΩL ΩN Wi1137 Weber] om. Rusch Wordsworth (O* Apring.)
interl.| in spe resurrectionis future per resurrectionem ChristiDZ
DZ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
die.
interl.| tempusEA
EA ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
interl.| + in fide Domini EB
EB ¶Codd. : Wi1137 (102r) ; om. Rusch
marg.| IN  DOMINICA  DIE. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei angelum in meridie vidit, Loth in perditionem Sodome vespere, Adam post meridiem, Salomon non reservaturus sapientiam nocte suscepit.EC
EC ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Et audivi
interl.| cognoviED
ED ¶Codd. : Wi1137 (102r: id est praem. ) Rusch ; om. P1938
post me32 vocem magnam
32 post me] Wi1137² (glos. interl.)
interl.| quia de futuris vel de magnis manifestationemEE
EE ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| AUDIVI  POST  ME  VOCEM. Post se audit quia, dum de presentibus eductus in anteriora vere contemplationis se extenderet et alios respicere admonitus est. Vel post se audit quia a lege et prophetis predictum est hoc, idem intelligit.EF
EF ¶Codd. : Wi1137 (102rb init. eras.) ; Rusch ; om. P1938
tamquam tube
interl.| qua incitatur ad bellumEG
EG ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + quia sunt per ora predicatorum qui sunt tube EH
EH ¶Codd. : Wi1137 (102rb) ; om. Rusch
Numérotation du verset Apc. 1,11 
dicentis
interl.| vel dicentem EI
EI ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
mihi33 : Quod vides34,
33 mihi ΩN Rusch] om. Wi1137 ΩL ΩS Weber
34 Quod vides] Quodes cacogr. ΩN
interl.| quod visurus es vel iam videsEJ
EJ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
scribe in libro
interl.| in mente reconde vel ad litteram35 EK
EK ¶Codd. : Wi1137 Rusch ; om. P1938
35 in mente... litteram] idest reconde in mente Wi1137
marg.| QUOD  VIDES  SCRIBE etc. Communis admonitio fit Ioanni que monuit communiter mittere Ecclesiis Asie, et per eas intelligende sunt omnes alie Ecclesie, hec communis admonitio fit usque ibi, et angelo Ephesi etc. Sive similis et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Ioannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit.EL
EL ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et mitte
interl.| + hic tunc EM
EM ¶Codd. : Wi1137 (102r) ; om. Rusch
septem Ecclesiis que sunt in Asia36*
36 que sunt in Asia Tr83 (glossa interl.) Wi1137 Wordsworth (U Sarum) ΩN (est ante corr.) ΩS Clementina] om. Cor1LP ΩL Wordsworth Weber, Asie Rusch
marg.| + id est omnibus quia ut predictum est universitas fidelium exprimit EN
EN ¶Codd. : Wi1137 (102rb) ; om. Rusch
interl.| scilicet adEO
EO ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Ephesum
marg.| + id est voluntas mea vel consilium meum quo nomine generaliter omnis Ecclesia Ephese dicitur in qua est Dei voluntas per fidem et spiritum et caritatem etc. EP
EP ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
interl.| vel Epheso et Smyrne etc.
marg.| EPHESUS. 'Voluntas mea' interpretatur vel 'lapsus profundus' vel 'consilium'.EQ
EQ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et Smyrnam
marg.| + id est canticum eorum electorum ER
ER ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
interl.| 'canticum'ES
ES ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et Pergamum
marg.| + id est divisio cornuorum ; cornua sunt corporis37 Christi et diaboli. Corpus Christi sunt sancti ; corpus diaboli sunt membra eius inter que Ecclesie facit divisiones ET
ET ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
37 corporis] coniec . Wi1137
interl.| 'divisio cornuum'EU
EU ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et Thyatiram
interl.| illuminataEV
EV ¶Codd. : Wi1137 (102rb) Tr83 Rusch ; om. P1938 | illuminata] id est illuminatam Wi1137
et Sardis
interl.| 'principium pulchritudinis'EW
EW ¶Codd. : Tr83 Rusch ; om. P1938
et Philadelphiam
interl.| + scilicet salvans hereditatem Domini EX
EX ¶Codd. : Wi1137 (102rb) ; om. Rusch
interl.| 'servans' vel 'salvans'EY
EY ¶Codd. : Tr83 Rusch ; om. P1938
et Laodiciam. 38
38 Ephesum... Laodiciam Wi1137 Tr83 Rusch Weber ] Epheso et Smirne et Pergamo et Tyatire et Sardis et Philadelphie et Laodicie Cor1 LP ΩN ΩL ΩS Wordsworth ( ΠC Σ² )
interl.| tribus amabilisEZ
Numérotation du verset Apc. 1,12 
Et
interl.| ideoFA
FA ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
conversus sum39
39 sum] om. Wordsworth (Π*) Wi1137*
marg.| + id est habui memoriam de subditis vel scilicet ad bonum eiusFB
FB ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
interl.| id est memoriam habui de subditisFC
FC ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
interl.| CONVERSUS SUM. Et ideo quia audivi vocem C onversus sum etc.FD
FD ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
ut viderem
interl.| ut intelligeremFE
vocem
interl.| + spiritualemFF
FF ¶Codd. : Wi1137 (102r) ; om. Rusch
que loquebatur mecum. 40
40 Et conversus… mecum] om. hom. ΩN
interl.| quia conversus sumFG
FG ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Et conversus vidi septem candelabra
marg.| + Id est septem Ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Sicut aurum per ignem probatur, percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia purgata tribulationibus extensa actibus temptationum consumatur in longanimitatem. Ecclesia auro figuratur quia refulget divina sapientia ; habet lucernam quia lucet et verbo et est41 Christo. FH
FH ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
41 et est] coniec. Wi1137
marg.| SEPTEM  CANDELABRA. Id est septem Ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi.FI
FI ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
aurea,
marg.| AUREA. Sicut aurum per ignem probatum percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata temptationum ictibus in longanimitatem extensa consummetur.FJ
FJ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| Si habeat vocem in ore et non in opere candelabrum quidem est sed non aureum.
Numérotation du verset Apc. 1,13 
et in medio
interl.| id est in communi quia omnibus se offert Deus, id est presto est subvenireFK
FK ¶Codd. : Wi1137 (102rb) Rusch ; om. P1938 | se offert Deus] Deus offert se Wi1137
septem candelabrorum aureorum42 similem filio hominis
42 aureorum G Φ ΩN ΩL ΩS Wi1137 Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| caput in se ostendit quod a suis exigitFL
FL ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| SIMILEM FILIO HOMINIS. Id est angelum in persona Christi qui iam non filius hominis sed similis quia «iam non moritur».FM
FM ¶Codd. : Wi1137 (102rb) Rusch ; om. P1938 | angelum] angeli Wi1137 | qui] + Christus Wi1137
marg.| Vel filio hominis similis quia non cum peccato, sed in similitudinem carnis peccati apparuit.FN
FN ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| Christus in quo omnia necessaria ad regimen Ecclesie.FO
FO ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
vestitum podere
marg.| + id est veste sacerdotali ; per poderes intellige Ecclesiam qua Deus vestitur que est talaris id est vadens usque ad talos, scilicet usque ad pedes. Hoc est usque ad finem mundi FP
marg.| Podere , id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert representans se Deo Patri. Vel poderis est Ecclesia qua vestitur Deus ut tunica que est talaris, quia usque ad finem mundi duratura.FQ
FQ ¶Codd. : Rusch ; differt Wi1137 ; om. P1938
et precinctum ad mamillas zona aurea43.
43 zona aurea ΩN ΩL ΩS Rusch ] zonam auream Wi1137 Weber
marg.| + id est circumdatum in corde suo cingulo caritatisFR
FR ¶Codd. : Wi1137 (102rb) ; om. Rusch
interl.| cingulo caritatis quia dilectionem servatFS
FS ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| PRECINCTUM  AD  MAMILLAS. Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur, hic mamillas quia in Novo Testamento etiam cogitationes iudicantur.FT
FT ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Numérotation du verset Apc. 1,14 
Caput
interl.| + DeusFU
FU ¶Codd. : Wi1137 (102r) ; om. Rusch
autem eius et capilli erant candidi
interl.| + ChristianiFV
FV ¶Codd. : Wi1137 (102r) ; om. Rusch
marg.| CAPILLI  ERANT. Id est sancti extenuati, et adherentes ipsi capiti, vel cogitationes eius.FW
FW ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + id est candor innocentie filii Dei vel caput divinitatis et caput intelligamus ipsum Christum de quo Paulusl : “Caput viri Christus” ; capillos candidos virtutibus perfectiones qui capiti suo Christo artius adherent quia sequuntur simplicitatem et innocentiam Christi capitis sui.FX
l 1Co. 11, 3  : « Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est. Caput autem mulieris, vir. Caput vero Christi, Deus ».
FX ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
tamquam lana alba
interl.| + caritas mundaFY
FY ¶Codd. : Wi1137 (102rb) ; om. Rusch
interl.| id est vestimentum contra frigus et vitiaFZ
FZ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| TAMQUAM  LANA. Vel sicut   lana alba apta est ad quoscumque colores suscipiendos, sic sancti ad tribulationes.GA
GA ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et44 tamquam nix.
44 et Wi1137 ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Weber
marg.| + Per nivem designatur novitas resurrectionis. Unde Dominus ostendit claritatem resurrectionis in monte nives commendareGB
GB ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc. | commendare] obsc., coniec.
interl.| immortalitas cum gloria gloriosior est omni creatura
marg.| NIX. Nix 'candor immortalitatis', quia candidior omni creatura.GC
GC ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Et oculi eius
marg.| + id est apostoli GD
GD ¶Codd. : Wi1137 (102ra), om. Rusch etc.
interl.| id est fideles in Ecclesia qui ex utraque parte videre debentGE
GE ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
45 velut ΩN ΩL Rusch ] tamquam Tr83 ΩS
marg.| + Oculi Domini significant septem dona sancti Spiritus de quibus per Zachariam diciturm : «Super lapidem unum oculi septem» et bene flammei dicuntur quia accendunt nos ad amorem Dei et illuminantur cogitatione divina. Et occuli sunt ipsi spirituales in Ecclesia GF
m Za. 3, 9 : « Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu super lapidem unum septem oculi sunt ».
GF ¶Codd. : Wi1137 (102rb), om. Rusch etc.
marg.| OCULI. Id est dona Spiritus sancti qui sunt Christi habentis et dantis. Sunt Ecclesie accipientis, que illuminant et faciunt ardere. Vel   oculi sunt ipsi spirituales {t. 4 : Erfurt, f. 1196ra ; facsim., p. 551a} in Ecclesia vel divina precepta.GG
GG ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Numérotation du verset Apc. 1,15 
et pedes eius similes
interl.| non cuilibet sedGH
GH ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
auricalco sicut in camino
marg.| ET  PEDES. Id est ultimi fideles qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut auricalcum quod sepe incenditur et meliorem accipit colorem.GI
GI ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| + id est predicatores qui tribulatione ut auricalcum mundantur quia, sicut auricalcum multis mundi camino ex ere producitur ad colorem auri, ita et sancti exuruntur tribulatione malorum ut probentur velut mundissimum aurum ... populorum multorum predicantium verbum Dei. GJ
GJ ¶Codd. : Wi1137 (102ra-b in calce), om. Rusch etc.
ardenti.
marg.| IN  CAMINO  ARDENTI. In alia translatione habetur : 'auricalco Libani', per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura.GK
GK ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Et vox illius
marg.| ET  VOX. Id est predicatio eius obtinet vim aque, quia mundat vel quam vocem receperunt iam multi populi, qui comparantur aque propter fluxum, tanto magis constare debetis. Vel   vox datrix   multarum aquarum , id est gratiarum ; unde   vox sequitur.GL
GL ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
tamquam vox46 aquarum multarum
46 vox] vos ! ΩN
Numérotation du verset Apc. 1,16 
et habebat in dextera sua
interl.| + id est in vita eternaGM
GM ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
stellas septem47
47 stellas septem Wi1137 ΩN ΩS Rusch Weber ] inv. ΩL
interl.| + id est episcopos septem ecclesiarum omnes predicatores predicantes ? … <e>ternitatem ? in quatuor partes mundiGN
GN ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
marg.| STELLAS. Stelle : episcopi qui debent aliis lucere verbo et exemplo vite, qui, etsi peccaverunt, stelle vocantur, secundum quod instituti sunt, quos habet in dextera, id est in potioribus donis, que per dexteram significantur.GO
GO ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
et de ore eius
interl.| + id est de predicatoribusGP
GP ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
marg.| DE  ORE. Id est de insinuatione exivit predicatio, que utrumque secat : in Veteri Testamento carnalia opera, in Novo concupiscentias.GQ
GQ ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| Unde : «Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis»n.GR
n Mt. 10, 20.
GR ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
gladius
interl.| + id est verbum DeiGS
GS ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
ex48 utraque parte acutus exiebat.
48 ex Wi1137 ΩL ΩS Rusch] om. ΩN Weber
interl.| per predicatores vel ScripturasGT
GT ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
interl.| + quia dividit bonos a malisGU
GU ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
Et facies eius
interl.| iusti similes ipsi lucebunt id est fient similes illiGV
GV ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
interl.| + eratGW
GW ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
sicut sol lucet49 in virtute sua.
49 lucet ΩL ΩS ] lucens ΩN Tr83 Wordsworth (Sarum Liber comicus Priscianus), om. Wi1137* (compl. interl.)
interl.| iusti similes ipsi lucebunt id est fient similes illiGX
GX ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
marg.| SICUT  SOL  LUCET  IN  VIRTUTE, id est in meridie sine nubibus. Vel sicut ipse Christus in resurrectione. Vel quando fixus erit in eternum.GY
GY ¶Codd. : Rusch ; om. P1938
Numérotation du verset Apc. 1,17 
Et cum
interl.| quia
vidissem50 eum
50 vidissem] + et audissem Wordsworth (Π sine auctoritate graeca)
marg.| ET  CUM  VIDISSEM. Ecce Ioannes qui stare videbatur, viso Domino, cecidit tamquam mortuus, quia unusquisque vir sanctus quanto se ad contemplandum divinitatem altius erexerit, tanto apud se introrsum inferius cadit, quia in comparatione Dei eius magnitudo quam persuasit facile despicitur. Hinc est quod Abraham, viso Domino, se pulverem et cinerem cognovito. Item Iobp : «Auditu auris audivi te» etc.
o Cf. Gn. 18, 27 : « Respondensque Abraham, ait : Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis ».
p Iob. 42, 5.
interl.| + id est intellexissem eius magnitudinemGZ
cecidi ad pedes eius
marg.| CECIDI. Qui proieci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium.
interl.| + id est ad comparationem humanitatis illius pro nihilo me reputavi HA
tamquam mortuus
marg.| TAMQUAM  MORTUUS.   Mortuus mundo, vivus Deo, vel nihil terrenitatis cupiens.
interl.| + licet mortuus mundo tamen vivens DeoHB
et posuit dexteram suam super me
interl.| id est super vires humanitatis mee
marg.| DEXTERAM  SUAM. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum.
interl.| + id est auxilium suum licet spiritum confortantemHC
dicens :
interl.| + commonens me per ScripturasHD
Noli timere. Ego sum primus et novissimus,
interl.| + initium et finisHE
Numérotation du verset Apc. 1,18 
et vivus51
51 et vivus] om. Wi1137* (glos. compl. interl.) , + sum Tr83 ΩS
interl.| + vera vita secundum divinitatemHF
interl.| eternaliter
marg.| NOLI  TIMERE. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.
et fui
interl.| secundum carnem
mortuus
interl.| propter vos
interl.| + secundum corpus pro vobisHG
et ecce sum vivens
interl.| + post resurrectionemHH
HH ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
in secula seculorum.
marg.| SUM  VIVENS. Sed non ideo terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar.
Et habeo
marg.| ET  HABEO. Et ideo non patiar vos temptari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra eius.
claves
interl.| + potestatemHI
HI ¶Codd. : Nal1132 Wi1137; om. Rusch
mortis
interl.| + id est diaboliHJ
HJ ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
interl.| + ex diaboloHK
HK ¶Codd. : Nal1132 ; om. Rusch
et inferni.
interl.| + ex ministerio eiusHL
marg.| Qui clavem alicuius domus habet quem vult intromittit, et quem vult ab ingressu domus repellit. Claves igitur   mortis et inferni possidet, quia quos vult a damnatione perpetue mortis liberat, quos vult autem eodem damnationis periculo iuste remanere sinit.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1196rb ; facsim., p. 551b} MORTIS  ET  INFERNI. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis ministri eius infernus in quibus habet locum.
Numérotation du verset Apc. 1,19 
Scribe ergo que vidisti
interl.| sicut passionem et resurrectionem
interl.| + id est tribulationes preteritasHM
HM ¶Codd. : Nal1132; om. Rusch
et que sunt
interl.| presentes tribulationes et presens auxilium
interl.| + presentesHN
HN ¶Codd. : Nal1132; om. Rusch
et que oportet fieri post hec.
marg.| QUE  OPORTET etc. In ultimis fidelibus per quorum exemplum isti multum debent animari.
interl.| + id est tribulationes quas patientur sanctiHO
HO ¶Codd. : Nal1132; om. Rusch
interl.| + hoc estHP
HP ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
Numérotation du verset Apc. 1,20 
Sacramentum52
52 Sacramentum Tr83 ΩL Rusch Weber ] Mysterium ΩN ΩS Worsworth (Z) cum graec. τὸ μυστήριον
interl.| vel : mysterium 53 HQ
HQ ¶Codd. : Tr83 Rusch
53 vel mysterium] mysterium alia littera Tr83
marg.| Sacramentum scilicet mysterium54 , ubi aliud videtur et aliud intelligitur.HR
HR ¶Codd. : Nal1132 Wi1137 Rusch
54 scilicet] est Nal1132
septem stellarum quas vidisti in dextera mea et
interl.| + hec suntHS
HS ¶Codd. : Wi1137; om. Rusch
septem candelabra aurea55 septem stelle angeli sunt.
55 candelabra aurea Wi1137 ΩL ΩS Rusch Weber ] candedra ! ΩN
interl.| + angelus quarumdam figurarum mysteria aperit ; non omnes aperit ne sit furibus aditus Sacrarum ScripturarumHT
HT ¶Codd. : Nal1132 ; om. Rusch
marg.| Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.
Septem Ecclesiarum et candelabra septem56 septem Ecclesie sunt57.
56 candelabra septem Wi1137 ΩN Rusch Weber ] inv. ΩL ΩS
57 septem Ecclesie sunt Wi1137 ΩL ΩS Rusch Weber ] sunt Ecclesie septem ΩN
interl.| Hec prima visio est de correptione Ecclesiarum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_1)

Notes :