<83.11854> Tractatus de duodecim lapidibus

Numérotation du verset Apc. Prol.11854,0 
prol.| +{GL11854.0} Cives celestis patrie1,
Regi regum concinite,
Qui supernus est2 artifex
Civitatis uranice,
In cuius edificio
Talis exstat fundatio.
1 Patrie] Patris Tr227
2 sup. est] inv. Tr227
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,1 
prol.| +{GL11854.1S1}Iaspis coloris viridis,
Profert3 virorem fidei,
Que in perfectis omnibus,
Nusquam marcescit penitus,
Cuius forti presidio,
Resistitur diabolo.
3 Profert] prefert Tr227²
marg.| +{GL11854.1S2} <Anselmus A> Fundamentum vero muri et civitatis id est prophete omni lapide preciose ornatum est, id est omni virtutum genere. Nam fundamentum est iaspis. In iaspide qui est viride coloris notatur fides que fructum bonorum operum promittit. A
marg.| +{GL11854.1S3} <Anselmus B> Iaspis viridis virorem fidei immarcescibilem significat.B
marg.| + Iaspis, qui primus in ordine ponitur, viridis est coloris, et significat Christum, qui est resurrectio vel refectio sanctarum animarum; sive electos, quorum fides numquam marcescit. C
C ¶Codd. : PL 40, 1229
marg.|+{GL11854.1S4} Primus lapis est iaspis viridis. Virorem fidei immarrescentem significat vel iaspis est sanctorum fides non marcescens sed semper in operis virore perseverans.D .
2
prol.| +{GL11854.2S1} Saphirus habet speciem,
[1581A] Celesti throno similem,
Designat cor simplicium,
Spem certam postulantium4:
Quorum vita et moribus,
Delectatur Altissimus. E
E ¶Codd. : (hymnus Cives celestis) PL 162 (1580D-1581A) Tr227 (in calce Glosse ordinarie in Apc.) ; om. Tr1552
4 postulantium] prestolantium Tr227²
marg.| +{GL11854.2S2} <Anselmus A> Secundus gradus virtutis notatur in saphiro qui habet speciem sereni celi et exprimit eos qui bene operando quasi celestes facti sunt. F
F ¶Codd. : Clm2605 ( 137)
marg.| +{GL11854.2S3} <Anselmus B>. Saphirus similis 5 * sereno celo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem, significat altitudinem spei sanctorum, quorum conversatio est in celis 6 , qui et a puro 7 sole innovati ardentius [1579C] eterna querunt et alios querere docent.G
G ¶Codd. : PL 162, 1579C ; Bg99 Lee3 Tr1552
5 Bg99 PL Tr1552* ] + est Tr1552² (interl. sec. m.)
6 est – in celis] inv. Lee3 Tr1552
7 qui et a puro] qui et a vero Bg99 Lee3, a vero Tr1552
marg.| +{GL11854.2S4} Secundus. Saphirus similis sereno celo qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem significat altitudinem spei sanctorum quorum conversatio in celis est qui, a vero sole innovati, ardentius eterna querunt et alios querere docent, dicentesa « Nostra conversatio in celis est ». H
a Phil. 3, 20.
H ¶Codd. : Som170 (147r7 sqq.) {MM2022}
marg.| +{GL11854.2S5} Saphirus, qui secundus in ordine ponitur, aerei coloris, sanctos significat, qui adhuc in terra positi celestia mente petunt, et cuncta terrena despiciunt, quasi non sint in terra. Isti vero possunt dicere cum Apostolo, Nostra conversatio in coelis est” b. I
b Phil. 3, 20.
I ¶Codd. : PL 40, 1229
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,3 
prol.| +{GL11854.3S1} Calcedonius pallidam,
Ignis habet effigiem,
Subtilat in publico,
Fulgorem dat in nubilo,
Virtutem fert fidelium,
Occulte famulantium.J
J ¶Codd. : PL 162, 1581A.
marg.| +{GL11854.3S2} <Anselmus A>. Tertius gradus est in calcedonio qui habet speciem ignis et non lucet in domo sed sub aere et trahis paleas ad se et quanto plus trahit tanto preclarior est, significans sanctos igneam caritatem habentes qui lucent cum aliis bene faciunt et trahunt minores ad se bono exemplo. K
marg.| +{GL11854.3S3} <Anselmus B>. Calcedonius 8 , quasi pallens ignis lucerne nitet, et fulget sub divo, non in domo, significat flammam caritatis interne, que in abscondito bona agit, sed cum aliis prodesse iubetur, mox apparet quid fulgoris habeat9 intus. Sculpentibus resistit ictu solis10 vel digitorum attritu11 excandens, ad se paleas trahit, id est12 a nullo queunt vinci, immo13* fragiliores ad se14 trahunt. L
L ¶Codd. : PL 162, 1579C ; Lee3 Tr1552
8 Calcedonius] Calcedoneus Bg99
9 quid... habeat intus] quid fulgoris intus habet Bg99, qui fulgor habet intus Lee3 Tr1552
10 ictu solis Bg99 Lee3 PL ] sed praem. Tr1552
11 attritu Bg99 PL ] ictu Tr1552
12 est Bg99 Tr1552] + sancti PL
13 immo] et PL
14 fragiliores - ad se] inv. PL
marg.| +{GL11854.3S4} Tertius. Calcedonius colorem pallentis lucerne habet, fulget sub divo in domo obscurus omnium sculpentium argumentis resistit, radio solis vel digitorum attritu.M
M ¶Codd. : Som170 , f. 146v , om. Bg99 {MM2022} {MM2023}
marg.| +{GL11854.3S5} Calcedonius, qui tertius in ordine ponitur, adeo fortissime nature est, ut sculpentium argumentis resistat, speciemque habens pallentis lucerne, significat fortes inter adversa aliis exemplum fortitudinis praebentes, et sine ostentatione lumen scientiae portantes. N
N ¶Codd. : PL40, 1229 ; om. Bg99
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,4 
prol.| +{GL11854.4S1} Smaragdus virens nimium,
Dat lumen oleaginum:
Est fides integerrima,
Ad omne bonum patula,
[1581B] Que nusquam scit deficere
A pietatis opere.O
O ¶Codd. : PL 162, 1581A-B.
marg.| +{GL11854.4S2} <Anselmus A>. In quarto lapide smaragdo qui est viridior iaspide et in Scythia reperitur, frigidissima regione, notantur boni in adversis Deum laudantes. P
P ¶Codd. : Clm2605, f. 137v.
marg.| +{GL11854.4S3} <Anselmus B>. Smaragdus nimie viriditatis, super herbas et frondes in frigore15 * Scythie invenitur, id est fortis eiusdem fidei inter adversa quid frigore signatur16* confessio que, quia tanta17 per Evangelium mundo innotuit18, quarta dicitur propter19 quatuor Evangelia. Q
Q ¶Codd. : PL 162 (1579C) Bg99 Lee3 Tr1552
15 in frigore Tr1552 ] om. PL
16 quid ... signatur] que frigore significantur Bg44 Lee3 (signantur) PL
17 tanta] tantum Bg99
18 per Evangelium - mundo innotuit] inv. Lee3
19 propter Bg99 PL ] per Tr1552
marg.| +{GL11854.4S4} Quartus. Smaragdus nimie viriditatis super omnes herbas et frondes ut etiam circumfusum aerem reddat viridem. Huius multa sunt genera sed preciosius repperitur in Sicilia regione deserta quos custodiunt gryphes animalia, leoninum corpus et pedes et alas ut aquile habent quatuor pedes quibus ut leones super terram currunt per aera volant ut aves, qui servant predictos lapides non sibi sed hominibus auferunt contra quos monoculus Arimaspus20* pergent, pugnat et eis aufert. Gryphes diabolus qui Christum vel fidei gemmam a fidelibus conatur aufferre. Sed contra pugnat populus ille habens unum oculum id est Christum qui non incedunt duabus viis nec habent duplex cor, Christumque vel fidem raipunt quartus dicitur propter quatuor evangelia.R
R ¶Codd. : Som170 , f. 147r {MM2022}
20 Arimaspus] corr., Alunascus Som170
marg.| +{GL11854.4S5} Smaragdus adeo est viridis, ut aerem etiam circumfusum viridem reddat. Cujus multa sunt genera. Sed pretiosissimi in deserto Scythie reperiuntur, quos gryphes, ex parte leones et ex parte aquile, custodientes hominibus auferunt, cum quibus Arimaspi homines unum oculum habentes bella gerunt, ipsosque eis auferunt. Sic et Christus eternae pascua refectionis suis daturus, in cordibus a terrenis curis remotis habitat, quem gryphes, id est, maligni spiritus tollere nituntur fidelibus, sed electi oculum mentis possidentes, cum gryphibus pugnant, sibique hunc pretiosum lapidem [1230] vindicant. S
S ¶Codd. : PL 40, 1229-1230.
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,5 
prol.| +{GL11854.5S1} Sardonyx constans tricolor,
Homo fertur interior,
Quem denigrat humilitas,
In quo albescit castitas,
Ad honestatis cumulum,
Rubet quoque martyrium.
marg.| +{GL11854.5S2} <Anselmus A> Quintus lapis qui est sardinis (!), niger superius, candidus in medio, ignei coloris inferius, designat eos qui nigrescunt in carne propter tribulationes, et tamen virtutum candorem non amittunt et fortes etiam per ignem sancti Spiritus quem in corde habent. T
T ¶Codd. : Clm2605, f. 137v.
marg.| +{GL11854.5S3} <Anselmus B>. Sardonyx inter virtutes humilitas, inferius [1579D] niger, in medio candidus, superius mineus21*, id est sancti22* passione rubei, interius candidi sed sibi per humilitatem despecti que quia ex 23 * infirmitate corporis descendit quod quinque sensibus agitur, quinta est. U
U ¶Codd. : PL 162 (1579C-D) Bg99 Lee3 Tr1552
21 mineus Tr1552 ] rubeus PL, niveus Bg44
22 sancti Bg99 Tr1552 ] + in PL
23 ex Bg99 Tr1552 cum Glossa ordinaria (Rusch)] om. PL
marg.| +{GL11854.5S4} Quintus. Sardonyx tricolor niger in imo, candidus in medio, rubeus in summo, id est sancti in passione rubei, in interius candidi sed per humilitatem sibi despecti que quia ex infirmitate corporis descendit quod quinque sensibus agitur quinta dicitur.V
V ¶Codd. : Som170 , f. 147r {MM2022}
marg.| +{GL11854.5S5} Sardonius ex sardio et onyce componitur, primum colorem habens nigrum, medium candidum, supernum rubeum, ostendit eos, qui licet despecti videantur, splendore tamen fidei irradiantur, et caritatis igne semper rubescunt.W
W ¶Codd. : PL 40, 1230.
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,6 
prol.| +{GL11854.6S1} Sardius est puniceus,
Cujus color sanguineus
Ostendit et martyrium,
Rite agonizantium,
Sextus est in catalogo,
Crucis haeret mysterio. X
X ¶Codd. : PL 162, 1581B
marg.| +{GL11854.26S2} <Anselmus A> Sardius qui sextus ponitur et est rubeus significat eos qui fundunt sanguinem pro Christo, feria sexta passi. Y
marg.| +{GL11854.6S3} <Anselmus B>. Sardius 24 , sanguinei coloris, martyrii gloriam significat, sextus quia Christus25* sexta feria26* crucifixus. Z
Z ¶Codd. : PL 162, 1579D; Bg99 Lee3 Tr1552
24 Sardius] Sardonius Bg99 Lee3
25 Christus] Christum Tr1552
26 feria] corr., forma PL
marg.| +{GL11854.6S4} Sextus. Sardius sanguineus, unicolor martyrii significat gloriam, sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel sardius rubee terre habens speciem significat sanctos qui licet meritis sublimis int<e>ll<e>c<ti> sint, tamen fragilitatis sue recordantur, attendentes se filios Ade qui rubra terra dicitur qui sexta die factus est. Unde et sardius sextus inducitur. AA
AA ¶Codd. : Som170 , f. 147r {MM2022}
marg.| +{GL11854.6S5} Sardius terre rubre speciem habens, significat sanctos, qui quamvis sublimes sint meritis, tamen humanam fragilitatem considerantes, se esse filios Ade recognoscunt, qui rubra terra dicitur. Bene autem sexto loco ponitur, sicut ille sexto die factus est. AB
AB ¶Codd. : PL40, 1230
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,7 
prol.| +{GL11854.7S1} Auricolor chrysolithus,
[1581C] Scintillat velut clibanus,
Pretendit mores hominum,
Perfecte sapientium,
Qui septiformis gratiae,
Sacro splendescunt iubare. AC
AC ¶Codd. : PL 162, 1581B-C.
marg.| +{GL11854.7S2} <Anselmus A> Septimus in ordine chrysolithus ut aurum fulgens et igneas scintillas emittens significat predicatores divinam sapientiam administrantes. AD
AD ¶Codd. : Clm2605, f. 137v.
marg.| +{GL11854.7S3} <Anselmus B>. Chrysolithus ut aurum fulget scintillasque emittit ardentes, id est spiritualis inter miracula predicatio; auro enim27* superna sapientia, scintillis exhortatio, vel etiam miracula signantur28* quod quia per Spiritum sanctum29 fit, septimo loco ponitur.AE
AE ¶Codd. : PL 162, 1579D ; Lee3 Tr1552
27 enim] om. PL
28 signantur] significantur PL
29 sanctum] om. Tr1552
marg.| +{GL11854.7S4} Septimus. Chrysolithus aureum fulgorem habet et videtur scintillas ardentes emittere id est spirituales inter miracula predictio aur<ea> superna sapientia scintillas quas emittit exhortationes vel miracula quibus ad amorem Dei et proximi accendunt significantur quod quia per Spiritum sanctum fit septimo loco ponitur. Inde chrysolitus dicitur quia fulget ut aurum. AF
AF ¶Codd. : Som170 , f. 147r
interl.| <chrysolitus> a crisis qui est aurum et luceo, <lu>ces. AG
AG ¶Codd. : Som170 , f. 147r
marg.| +{GL11854.7S5} Chrysolithus quasi aurum refulgens et quasi scintillas ex se mittens, significat eos, qui luce supernae sapientiae resplendent, suasque virtutes cum verbo praedicationis velut scintillas in proximos effundunt. AH
AH ¶Codd. : PL40, 1230.
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,8 
prol.| prol.| marg.| +{GL11854.8S1} Beryllus est lymphaticus,
Ut sol in aqua limpidus,
Figurat vota hominum,
Ingenio sagacium,
Quibus plus libet sumere
Pulchre quietis otium. AI
AI ¶Codd. : PL 162, 1581C
marg.| +{GL11854.8S2} <Anselmus A> Octavus beryllus qui est lymphaticus et in sex angulos secandus indicat predicatores parum habere splendoris nisi sex opera misericordie que aliis predicant ipsi opere impleant. AJ
marg.| +{GL11854.8S3} <Anselmus B>. Beryllus est predicantium perfecta operatio. Ut enim aqua sole percussa refulget, qui30 non aliter31 nisi septangula politur forma32 quia ex angulorum repercussione33* splendor acuitur. Aqua sensum hominis [1580A] significat; splendor solis34, divinam sapientiam qua amplius fulget; sed35 non perfecte humana vel divina loquitur36* sapientia, nisi operibus37 consummetur. Perfectio operum per septem38 intelligitur, cum hoc numero opus mundi factum sit39. Urit manum tenentis, quia qui sancto iungitur 40 , eius conversatione accenditur. AK
AK ¶Codd. : PL 162, 1579D-1580A Lee3 Tr1552
30 qui] quidem Lee3 (!) Tr1552 (?)
31 aliter] + autem Lee3 Tr1552
32 septangula politur forma] sexangula ponatur forma Tr1552, sexangulam spoliatur formam Lee3
33 repercussione] percussione Tr1552
34 solis] .s.<cilicet> Tr1552
35 sed Lee3 ] si Tr1552
36 humana ... loquitur] divina vel humana PL | loquitur] licet Lee3
37 operibus] om. Tr1552
38 septem] .VI. Lee3 (in ras.)à
39 factum sit] inv. Lee3
40 iungitur PL cum Glossa ordinaria (Rusch) ] coniungitur Tr1552 cum Som170
marg.| +{GL11854.8S4} Octavus beryllus est predicantium perfecta operatio. Lucet ut aqua sole percussa, urit etiam manum tenentis quia qui sancto coniungitur eius conversatione accenditur dicunt et alii quia bicolor est viridis et pallens. Significat sanctos in contemplatione positos, virides sed cura terrene administrationis ad pallorem active vite redeuntes. AL
AL ¶Codd. : Som170 , f. 147r
marg.| +{GL11854.8S5} Beryllus viridis et pallidus designat sanctos, contemplatione Dei virides, sed fraterne administrationis actione quasi pallentes. AM
AM ¶Codd. : PL 40, 1230.
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,9 
prol.| +{GL11854.9S1} Topazius quo rarior,
Eo est pretiosior,
Nitore rubet chryseo,
Et aspectu ethereoAN
AN ¶Codd. : PL 162, 1581C
marg.| +{GL11854.9S2} <Anselmus A> Nonus topazius qui est etheri coloris et quo nihil preciosius invenitur in thesauris regum et qui preclarior est sed in propria forma relinquitur et sculpi et poliri non vult significat sanctos in contemplativa degentes vita qui, si aliquando ad activam vitam vocantur, sordescunt quia curis huius seculi teneri nolunt. AO
AO ¶Codd. : Clm2605 , f. 137v.
marg.| +{GL11854.9S3} <Anselmus B>. Topazius, quanto rarior tanto41* pretiosior, bicolor ex auro et etherea claritate maxime lucens, cum splendore solis 42 * tangitur; superans omnium gemmarum claritates; in aspectum suum singulariter provocans aspicientes; quem si polis, obscuras; si nature relinquis, clarior est; et nihil carius 43 regibus inter divitias contemplativam vitam significat quam sancti reges omnibus operum 44 divitiis [1580B] et gemmis virtutum preferunt, et in eam maxime mentes dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina gratia illustrantur: ex interna claritate 45 aureus color, ex dulcedine contemplationis ethereus, que attritu scilicet46 sepe vilescit. Vix enim potest 47 * aliquis simul doloribus angi 48 , et tranquilla mente gaudia celi intueri. Et sicut in octo activa 49 vita, sic in novem contemplativa, que est angelorum, quorum sunt novem ordines; vel quia uno gradu abest a denario50, mortis scilicet.51 AP
AP ¶Codd. : PL 162, 1580A-B Lee3 Tr1552
41 quanto... tanto] + est Lee3 Tr1552, quantum ... tantum PL
42 splendore solis Lee3 Tr1552 cum Glossa ordinaria (Rusch) ] inv. PL
43 carius] eo rarius Lee3, eo carius Tr1szq_552
44 omnibus - operum] inv. Lee3
45 claritate] Lee3 (caritate) Tr1552 (karitate)
46 scilicet] seculi Lee3 Tr1552
47 potest Lee3 Tr1552 cum Glossa ordinaria (Rusch) ] poterit PL
48 angi] agi Lee3 Tr1552
49 octo activa] octava Lee3
50 uno gradu.... denario] a denario uno abest gradu Lee3 Tr1552
51 mortis scilicet] lac. Tr1552
marg.| +{GL11854.9S4} Nonus. Topazius quo rarior eo preciosior et habet duos colores ex auro et etherea claritate maxime lucens cum splendore solis tangitur superans omnium gemmarum claritates in aspectum suum singulariter provocans aspicientes quem si polis obscuras si nature relinquis clarior est ; nihil est eo carius inter divitias contemplativam vitam significat quam sancti reges omnibus operum divitiis gemmis virtutum preferunt et in eam maxime mentis oper<atione>m dirigunt et tanto amplius quanto frequentius divina illustrantur gratia ex interna caritate color aureus ex dulcedine contemplarionis ethereus que ex contritu {intuitu al. m. interl.} seculi semper obscurescit. Vix enim potest quis simul doloribus angi et tranquilla mente celi gaudia intueri. Vel si pol<e>s quasi dignitatibus seculi honoras, eos et ornas obscuras quia contemplationi minus vacant. Vel minoris menti sunt et sicut in octavo activa vita sic in nono contemplativa que est angelorum quorum novem sunt ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet. Unde et natura habet quia pan id est omne et invenitur in insula Egypti que dicitur topazon et significat sanctos omnibus virtututum coloribus fulgidos. AQ
AQ ¶Codd. : Som170 , f. 147r {MM2022}
marg.| +{GL11854.9S5} Topazius omnium lapidum colorem habens significat sanctos omnibus refertos virtutibus. AR
AR ¶Codd. : PL40, 1230.
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,10 
prol.| +{GL11854.10S1} Chrysoprasus purpureus,
Auricolor ac flammeus,
Cuius splendor in tenebris,
Flammas evibrat oculis,
Hec est perfecta caritas,
Quam nulla sternit feritas. AS
AS ¶Codd. : PL 162, 1581D
marg.| +{GL11854.10S2} <Anselmus A> Decimus chrysoprassus viridis et intuentibus se aureas videtur emittere guttas et significat supradictos scilicet omnes aurearum guttarum similitudinem habentes qui de divina sapientia quam habent interrogantibus se ratione reddunt. AT
AT ¶Codd. : Clm2605, f. 138r.
marg.| +{GL11854.10S3} <Anselmus B> Chrysoprasus viridis aureeque 52 mixture, quidam etiam purpureus cum guttis aureis, et nascitur in India, significat eos qui virorum 53 eterne patrie caritate merentur, 54 et aliis purpuram martyrii ostendunt; et quia exemplum Domini sequuntur in 55 India, id est [1580C] prope ortum solis sunt et, quia cum Christo regnare exspectant, in denario numero sunt, et decalogus implebitur per dilectionem Dei que nona fuit. Igitur in chrysopraso 56 opus martyrii indicatur57 et premium. AU
AU ¶Codd. : PL 162, 1580B-C Lee3 Tr1552
52 Chrysopasus... aureeque] lac. sed crisopassus uidis aureaque Tr1552
53 virorum] virorem Lee3
54 quidam etiam ... merentur] om. Tr1552
55 sequuntur in Lee3 ] secutura Tr1552
56 Igitur- in chrysopr.] inv. Lee3 Tr1552
57 indicatur] iudicatur praem. Tr1552
marg.| +{GL11854.10S4} Decimus. Chrysopassus in India nascitur, viridis aureeque mixture, quidam in purpureus cum guttis aureis et significat eos qui virorem patrie eterne caritate merentur. Et aliam purpuram martyrii ostendunt et quia exemplum Domini sequuntur in India id est prope ortum solis sunt et cum Christo regnare expectant. In denario numero sunt et decalogus implebitur per dilectionem que non finit58 . Igitur in chrysopasso 59 opus martyrii significatur et premium crison aurum. AV
AV ¶Codd. : La102, f. 43r eterne caritate... aurum), Som170 , f. 147r {MM2022}
58 non finit] nova fuit Tr1552
59 igitur chrysopasso] crisopraso igitur Tr1552 , igitur griso passo La102
marg.| +{GL11854.10S5} Chrysoprasus aureus et viridis designat sapientes resplendentes fide. AW
AW ¶Codd. : PL40, 1230
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,11 
prol.| +{GL11854.11S1} Hyacinthus purpureus,
Virore me dioximus,
Cuius decora facies
Mutatur ut temperies,
Vitam signat angelicam,
Discretione preditam. AX
AX ¶Codd. : PL 162, 1581D
marg.| +{GL11854.11S2} <Anselmus A> Undecimus hyacinthus qui est cereus et mutatur secundum omnes varietates aeris exprimit predicatores qui vel activa vita vel contemplativa ad officium predicationis assumuntur quia secundum vitam et personas subditorum mutare debent verba predicationum suarum. Discretus enim predicator aliter regi quam populo, aliter clerico quam monacho, aliter militi quam rustico predicare debet.AY
marg.| +{GL11854.11S3} <Anselmus B> Hyacinthus similis aquae radio solis perfusae, designat sanctos sapientia repletos, perfusos radio veri solis. AZ
AZ ¶Codd. : PL 162, 1580C ; om. Lee3 Tr1552
marg.| +{GL11854.11S3b} <Anselmus B²> Hyacinthus cum aere mutatur, in sereno perspicuus, iubilo marescit, indicat doctores ad alta levatos sed propter infirmos condescendentes.BA
BA ¶Codd. : Lee3 Tr1552 ; om. PL 162, 1580C
marg.| +{GL11854.11S4} Undecimus.60 Hyacinthus cum aere mutatur, in sereno perspicuus, in nubilo obscurus significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus moribus etatibus, intellectibus se contemperantes ut Paulus qui dicebatc: “Sapientiam loquimur inter perfectos”. Itemd “Non potui vobis loqui” etc. Iteme : “Quis infirmatur” etc. Itemf : “Omnibus omnia factus sum ut omnes lucrifacerem61”. BB g
c 1Cor. 2, 6.
d 1Cor. 3, 1.
e 2Cor. 11, 29.
f 1Cor. 9, 22.
g = Glossa ordinaria in loc. cit. (Rusch)
60 Undecimus] om. Tr1552
61 ut omnes lucrifacerem] etc. Som170
marg.| +{GL11854.11S5} Hyacinthus cum aere mutatur, in sereno perspicuus, nubilo marcessit, indicat doctores ad alta levatos, sed propter infirmos condescendentes. BC
BC ¶Codd. : PL 40, 1230.
Numérotation du verset Apc. Prol.11854,12 
prol.| +{GL11854.12S1} Amethystus praecipuus
Colore violaceus,
Et notulis purpureus,
Praetendit cor humilium
Christo commorientiumBD
BD ¶Codd. : PL 162, 1581D
marg.| +{GL11854.12S2} <Anselmus A> Amethystus in ordine duodecimus et habens similitudinem aque a sole percusse designat omnes qui supra dictas virtutes habent sibi nihil debere ascribere de supradictis bonis sed tantum Deo soli de cuius gratie donis quas quibusdam radiis illuminantur. Hos duodecim lapides id est supradictas virtutes qui dicuntur lapides quia homines faciunt fortes contra vicia habedant fundamenta Ecclesie et porte et hoc de mensura angeli hos est cecundum hoc quod Deus unicuique divisit. Et non solum fundamenta habebant hac virtutes sed etiam porte id est apostoli vel alii predicatores dicti porte quia alios introducunt ad cognitionem Dei habebant has virtutes et hoc est quod vult dicere in libro. Nam duodecim apostoli et predicatores qui dicuntur porte quia aliis aperiunt secreta Dei, et duodecim quia fidei sancte Trinitatis et unitatis et quatuor evangelia in quatuor mundi partibus predicant duodecim ma<r>garite sunt id est habent verum esse per supradictas virtutes duodecim que dicuntur ma<r>garite quia splendere eos faciunt in bonis operibus. Que virtutes sunt in omnibus et tamen per singulos id est unusquisque amplius has virtutes habent in se et si non habent omnes istas virtutes singule tamen porte unusquisque amplius posset dici ex singulis margaritis id est ex singulis virtutibus. Qui non habent nisi unam supra dictarum virtutum id est fidem, spem, caritatem vel ceteras posset porta dici propter unam supradictam virtutem per quam se ipsum et alios ad vitam introducit. [...] BE
BE ¶Codd. : Clm2605 , f. 138r.
marg.| +{GL11854.12S3} <Anselmus B> Amethystus est purpureus mixto colore viole et rose, leniter quasdam flammas62 fundens, purpureus decor63 celestis regni habitum 64 ; viola, sanctorum verecundiam; rosa, pretiosam significat65 mortem; qui inter adversa mente sunt in summo, qui non66 modo inter se, sed67 ad persecutores flammam caritatis fundunt68. Significat igitur amethystus celestis [1580D] semper regni 69 memoriam in animo humilium.70 BF
BF ¶Codd. : PL 162, 1580C-D, Lee3 Tr1552
62 quasdam flammas] inv. Tr1552
63 decor] decoro Tr1552
64 habitum] habitus Tr1552
65 significat] sign. Tr1552
66 non] exp. Tr1552
67 sed Tr1552 ] + et Lee3
68 flammam car. fundunt] flammas car. fundit Lee3 Tr1552
69 semper regni Lee3 ] inv. Tr1552
70 animo humilium] inv. Lee3 Tr1552
marg.| +{GL11854.12S4} Duodecimus. Amethystus purpureus mixto colore, viole et rose quasdam flammulas de sese effundens, purpureus color significat71 celestis regni habiturus et angelice societatis principatum ad quem venturi sunt sancti violam72 humilem sanctorum verecundiam cum odore bone operationis. Rosam73 pretiosam mortem martyrium74 qui non modo inter se sed etiam75 ad inimicos et persecutores flammas caritatis emittunt. Significat igitur amethystus celestis regni semper memoriam in cordibus humilium et illam egregiam virtutem76 ut etiam pro inimicis orent et de salute eorum current que est virtus77 virtutum colorum est varietas virtutum78 multiplicitas. BG
71 significat] signat Som170
72 violam] viola Som170
73 Rosam] Rosa Som170
74 mortem mart.] inv. Som170
75 etiam] om. Tr1552
76 egregiam virtutem] egregia virtute La102
77 virtus] om. La102
78 virtutum] + est Som170
marg.| +{GL11854.12S5}  Amethystus est duodecim amethystus tribus coloribus79 principaliter respargitur : purpureo, violatico et roseo. Et in hoc significantur sancti qui celestem habitum gerunt in terris et ad premium atque ad societatem angelorum venturi sunt in celis. Unde Dominus dicit : « Et erunt sicut angeli Dei in celo quod significatur per purpuream que principale indumentum est. In viola autem que est humilis herba et tamen optimum colorem habet, humilitas eorum exprimitur cum bone opinionis odore, in roseo autem colore caritas intelligitur que in tantum in illis viget80 (?) ut et usque ad pasto<r>em martyrii non solum pro amicis sed inimicis orando, orando proficiscantur et bene hic lapis extremus ponitur in civitate Dei, nulla res est enim maior quam orare pro inimicis. Nam paucos invenimus qui hoc faciunt sed tamne duos in veteri lege scilicet Moysen et Samuel et in nova duos : Christum et Stephanum, et hoc est quod dicit :   Ametistas precipuas id est valde preciosus,   violaceus decore id est habetis decorem mole, emittit ex se aureas flammas et rutilans ac purpureas et in hoc pretendit id est defigurat   cor humilium commorientium id est similiter morientium   pro Christo sicut et ipse pro eis mortuus est his duodecim lapidibus id est his duodecim virtutibus electorum per lapides acceptis structa est civitas Dei in celesti Hierusalem nec iam nullus alius lapis fuerit positus id est nullus homo intrabit nisi qui habuerit has virtute quam isti lapides signifcant. Et hoc est quod dicit : Si   preciosi lapides. C arnales signat homines. Celorum est varietas virtutum multiplicitas et quicumque his floruerit conscius esse poterit in illa civitate, alter vero nequaquam. BH
79 coloribus] om. P3371* (al. m. marg.)
80 viget] niger ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Tractatus de duodecim lapidibus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_Prol.11854)

Notes :