Capitulum 14
Numérotation du verset
Apc. 14,1
Et vidi
et ecce agnus
stabat
supra montem Sion,
et cum illo centum quadraginta quatuor millia
habentes
nomen eius
et nomen Patris eius
scriptum
in frontibus suis.
Numérotation du verset
Apc. 14,2
Et audivi vocem
de celo
tamquam vocem aquarum multarum,
et tamquam vocem tonitrui magni
et vocem quam audivi
sicut citharedorum
citharizantium in citharis suis.
Et cantabant
quasi canticum novum ante sedem
et ante quatuor animalia
et seniores,
et nemo poterat discere canticum,
nisi illa
centum quadraginta quatuor millia qui empti sunt de terra.
Numérotation du verset
Apc. 14,4
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati,
virgines enim sunt. Hii qui sequuntur agnum
quocumque ierit1
Hii empti sunt ex omnibus2 primitie Deo
et agno,
1 ierit] abierit
Weber
2 omnibus Cor1LP CorS3] hominibus CorS3* Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,5
et in ore eorum3
non est
inventum
mendacium,
sine macula enim4 sunt
ante thronum Dei5
3 eorum Rusch Clementina ] ipsorum Weber
4 enim Cava Weber (S) Rusch Clementina ] om. Cor1LP Weber
5 ante... Dei
Tr83 Rusch
]
om. Cor1
LP( Ecclesia dicitur
ante thronum Dei
et Glossa exponit sed antiqui non habent)
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,6
Et vidi
alterum
angelum
volantem per medium celi6,
habentem
evangelium eternum,
ut
{t. 4 : Erfurt, f. 1203vb ; facsim., p. 566b}
evangelizaret sedentibus super terram,
et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum
6 celi] celum
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,7
dicens magna voce :
Timete
Dominum7
omnes sancti eius
et date illi honorem,
quia venit hora iudicii eius,
et adorate eum
qui fecit celum, et terram, et mare, et fontes aquarum.
7 Dominum] Deum
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,8
Et alius angelus secutus est eum8
dicens : cecidit, cecidit
Babylon illa
magna
que a vino ire fornicationis sue
potavit9 omnes gentes.
8 eum]
om. Weber
9 potavit] potionavit
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,9
Et10 angelus tertius
secutus est illos dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam
et imaginem eius
et acceperit characterem
in fronte suo11
aut in manu sua.
10 et] + alius
Weber
11 suo] sua
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,10
Hic12 bibet
de vino ire Dei
quod13 mixtum14 est mero
in calice
ire ipsius,
et cruciabitur igne et sulphure
in conspectu angelorum sanctorum,
et ante conspectum agni,
12 hic] et
praem. Weber
13 quod] qui
Weber
14 mixtum] mixtus
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,11
et fumus
tormentorum eorum
ascendet15
in secula seculorum16,
nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius,
et si quis acceperit
characterem nominis eius.
15 ascendet] ascendit
Weber
16 in...seculorum]
ante
ascendet
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,12
Hic patientia
sanctorum est
qui custodiunt
mandata Dei
et fidem Iesu.
Numérotation du verset
Apc. 14,13
Et audivi vocem de celo dicentem mihi17 :
Scribe :
beati mortui
qui in Domino
Amodo iam dicit
Spiritus,
ut requiescant
a laboribus suis
opera enim illorum sequuntur illos.
17 mihi]
om. Cor1
LP
(
in ecclesia additur sed antiqui non habent
) Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,14
Et vidi
et ecce nubem candidam
et supra
nubem sedentem
a similem18 hominis
habentem in capite suo
coronam auream,
et in manu sua
falcem acutam.
18 similem] + Filio
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,15
Et alius19 angelus
exivit de templo,
clamans voce magna ad sedentem super nubem :
Mitte falcem tuam
et mete,
quia hora est20
ut metatur quoniam maturuit21
messis terre.
19 alius] alter
Weber
20 est] venit
Weber
21 maturuit] aruit
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,16
Et misit qui sedebat super22 nubem, falcem suam in terram, et messuit eam23
22 super] supra
Weber
23 messuit eam] messa est terra
Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,17
Et alius angelus
exivit de templo
quod est in celo
habens et ipse falcem acutam.
Numérotation du verset
Apc. 14,18
Et alius angelus exivit24 de altari
qui habet potestatem
supra ignem,
et aquam25
et exclamavit26 voce magna
ad eum27
qui habebat falcem acutam
dicens : Mitte
falcem tuam acutam et vindemia botros vinee terre,
quoniam mature sunt uve eius.
24 exivit]
om. Weber
25 et aquam]
om. Weber
26 exclamavit] clamavit
Weber
27 ad eum]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,19
Et
misit angelus falcem suam acutam28
in terram
et vindemiavit vineam terre, et misit in lacum ire
{t. 4 : Erfurt, f. 1204rb ; facsim., p. 567b}
Dei magnum,
28 acutam]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 14,20
et calcatus est lacus
extra
civitatem,
et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum
per stadia
mille
sexcenta.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_14)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_14)
Notes :