Biblia communis

Capitulum 16

Numérotation du verset Apc. 16,1 
vocem magnam
de templo
dicentem septem angelis : Ite effundite1
septem phialas ire Dei
in terram.
1 effundite] praem. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,2 
Et abiit primus angelus2
et effudit phialam suam
in terram.
Et factum est vulnus sevum
ac pessimum
in homines3
qui habent characterem
bestie
et eos qui adoraverunt
imaginem eius.
2 angelus] om. Weber
3 homines CorS3 Weber ] omnes Θ* CorS3*
Numérotation du verset Apc. 16,3 
Et secundus
effudit phialam suam
in mare.
Et factus est sanguis
tamquam mortui
et omnis anima vivens
mortua est in mari.
Numérotation du verset Apc. 16,4 
Et tertius angelus4 effudit {t. 4 : Erfurt, f. 1204vb ; facsim., p. 568b} phialam suam super flumina
et super fontes aquarum. Et factus est sanguis.
4 angelus] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,5 
Et audivi
angelum
aquarum
dicentem :
Iustus es
Domine5
qui es,
et qui eras
sanctus,
quia hoc6 iudicasti,
5 Domine] om. Weber
6 hoc] hec Weber
Numérotation du verset Apc. 16,6 
quia sanguinem sanctorum apostolorum7
et prophetarum
fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere,
digni enim8 sunt.
7 apostolorum] om. Weber
8 enim] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,7 
Et audivi alterum angelum
dicentem9 :
Etiam
Domine Deus omnipotens,
vera et iusta
iudicia tua.
9 alterum...dicentem] altare dicens Weber
Numérotation du verset Apc. 16,8 
Et quartus angelus10 effudit phialam suam in solem,
et datum est
illi
estu
affligere11 homines
et igne12,
10 angelus] om. Weber
11 affligere] adficere Weber
12 igne] igni Weber
Numérotation du verset Apc. 16,9 
et estuaverunt
homines
estu magno et blasphemaverunt
nomen Dei habentis potestatem
super has plagas, neque egerunt penitentiam
ut darent illi gloriam.
Numérotation du verset Apc. 16,10 
Et quintus angelus13
effudit phialam suam super sedem
bestie.
Et factum est regnum eius
tenebrosum
et commanducaverunt linguas suas
pre dolore.
13 angelus] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,11 
Et blasphemaverunt
Deum celi
pre doloribus et vulneribus14,
et non egerunt penitentiam ex operibus suis.
14 vulneribus] + suis Weber
Numérotation du verset Apc. 16,12 
Et sextus angelus15 effudit phialam suam
in flumen illud magnum
Euphraten,
et siccavit aquam eius
ut prepararetur via regibus ab ortu solis.
15 angelus] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,13 
Et vidi
de ore draconis,
et de ore bestie,
et de ore
pseudo prophete exisse16 {t. 4 : Erfurt, f. 1205ra ; facsim., p. 569a} spiritus tres17
immundos
in modum ranarum.
16 exisse] om. Cor1 LP ( et de ore pseudo prophete tres spiritus immundos ) Weber
17 spiritus tres Rusch Weber] inv. Cor1LP
Numérotation du verset Apc. 16,14 
Sunt enim spiritus demoniorum
facientes signa
et procedunt
ad reges totius terre
congregare illos
in prelium
ad diem magnum omnipotentis Dei18
18 omnipotentis Dei] inv. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,15 
Ecce venio
sicut fur.
Beatus qui vigilat
et custodit vestimenta sua,
ne nudus
ambulet
et videant
turpitudinem eius.
Numérotation du verset Apc. 16,16 
Et congregabit19 illos
in locum
qui vocatur hebraice Hermagedon.
19 congregabit] congregavit Weber
Numérotation du verset Apc. 16,17 
Et septimus angelus20 effudit phialam suam in aerem,
et exivit
vox magna
de templo
a throno
dicens : Factum est.
20 angelus] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,18 
Et facta sunt
fulgura,
et voces,
et tonitrua,
et terremotus factus est magnus,
qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt
super terram,
talis terremotus sic magnus.
Numérotation du verset Apc. 16,19 
Et fracta21 est civitas magna
in tres partes,
et civitates
gentium
ceciderunt. Et Babylon magna
venit in memoriam ante Deum,
dare ei calicem vini
indignationis ire eius.
21 fracta] facta Weber
Numérotation du verset Apc. 16,20 
Et omnis
insula
fugit,
Numérotation du verset Apc. 16,21 
Et grando magna
sicut talentum
descendit
de celo
in homines.
Et blasphemaverunt
homines Deum
propter plagam grandinis quoniam magna
facta est vehementer.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_16)

Notes :