Biblia communis

Capitulum 18

Numérotation du verset Apc. 18,1 
Et post hec vidi alium angelum
descendentem
de celo
habentem potestatem magnam, et terra
illuminata est
a gloria eius.
Numérotation du verset Apc. 18,2 
Et exclamavit
in fortitudine1
dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna,
et facta est habitatio demoniorum,
et custodia omnis spiritus immundi,
et custodia omnis volucris immunde et odibilis2,
1 fortitudine] forti voce Weber
2 odibilis] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,3 
quia de vino ire3 fornicationis eius
biberunt omnes gentes, et reges {t. 4 : Erfurt, f. 1206ra ; facsim., p. 571a} terre
cum illa fornicati sunt, et mercatores terre
de virtute deliciarum eius divites facti sunt.
3 de vino ire] ira Cor1 LP Weber
Numérotation du verset Apc. 18,4 
Et audivi aliam vocem
de celo dicentem : Exite de illa, populus meus,
et4 ne participes sitis delictorum eius
et de plagis eius non accipiatis.
4 et] ut Weber
Numérotation du verset Apc. 18,5 
Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad celum
et recordatus est Deus iniquitatum eius.
Numérotation du verset Apc. 18,6 
Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis5
et duplicate duplicia
secundum opera eius,
in poculo quo miscuit vobis6 miscite illi duplum.
5 vobis] om. Weber
6 vobis] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,7 
Quantum glorificavit se et in deliciis fuit,
tantum date illi tormentum
et luctum,
quia in corde suo dicit : Sedeo
ut7 regina
et vidua non sum
et luctum non videbo.
7 ut] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,8 
Ideo in una die
venient plage eius, mors
et luctus,
et fames,
et igne8 comburetur, quia fortis est Deus qui iudicavit illam.
8 igne] igni Weber
Numérotation du verset Apc. 18,9 
Et flebunt
et plangent se
super illam
reges terre
qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius,
Numérotation du verset Apc. 18,10 
longe stantes
propter timorem tormentorum eius
dicentes :
Ve, ve civitas illa magna Babylon,
civitas illa fortis, quoniam in9 una hora venit iudicium tuum.
9 in] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,11 
Et negotiatores terre flebunt
et lugebunt super illam,
quoniam merces eorum nemo emet amplius :
Numérotation du verset Apc. 18,12 
mercem auri et {t. 4 : Erfurt, f. 1206rb ; facsim., p. 571b} argenti et lapidis pretiosi et margarite10 et byssi et purpure et serici et cocci et omne lignum thyinum,
vel cedrinum11
et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et eramento et ferro et vitro12 et marmore
10 margarite] margaritis Weber
11 vel cedrinum] om. Weber
12 vitro] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,13 
et
cinnamomum
et amomum et odoramentorum et unguentorum13 et thuris et vini
et olei
et simile et tritici
et iumentorum et ovium et equorum et rhedarum et mancipiorum et animarum hominum.
13 unguentorum] unguenti Weber
Numérotation du verset Apc. 18,14 
Et poma14 desiderii anime tue15 discesserunt16 a te,
et omnia pinguia
et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient.
14 poma Rusch Clementina] omnia praem. Cor1LP, + tua Weber
15 tue Cor1LP Rusch Clementina] om. Weber
16 discesserunt] discesserit Weber
Numérotation du verset Apc. 18,15 
Mercatores horum
qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes et17 lugentes
17 et] ac Weber
Numérotation du verset Apc. 18,16 
ac18 dicentes : Ve, ve civitas illa magna que amicta erat bysso19 et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso, et margaritis,
18 ac] et Weber
19 bysso] byssino Weber
Numérotation du verset Apc. 18,17 
quoniam una hora destitute sunt tante divitie, et omnis gubernator,
et omnes20 qui in lacum navigant21, et naute, et qui in mari22 operantur longe steterunt,
20 omnes] omnis Weber
21 lacum navigant] locum navigat Weber
22 in mari] maria Weber
Numérotation du verset Apc. 18,18 
et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes : Que similis civitati huic magne ?
Numérotation du verset Apc. 18,19 
Et miserunt pulverem
super capita sua
et clamaverunt flentes et lugentes dicentes : Ve, ve civitas illa23 magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius,
23 illa] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,20 
Exultate24 super eam celi25, et sancti26 apostoli,
et prophete,
quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa.
24 exultate] exulta Weber
25 celi] celum Weber
26 sancti] + Weber
Numérotation du verset Apc. 18,21 
Et sustulit unus angelus
fortis lapidem
quasi molarem magnum
et misit
in mare
dicens : Hoc impetu
mittetur Babylon civitas illa magna27
et ultra iam non invenietur.
27 civitas illa magna] magna illa civitas Weber
Numérotation du verset Apc. 18,22 
Et vox citharedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex
omnis ars28
non invenietur in te amplius,
et vox mole non audietur in te amplius,
28 ars] artis Weber
Numérotation du verset Apc. 18,23 
et lux lucerne
non lucebit in te29 amplius, et vox sponsi et sponse
non audietur
adhuc in te amplius30,
quia mercatores tui
erant principes terre,
quia in veneficiis tuis
erraverunt omnes gentes.
29 in te] tibi Weber
30 amplius] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 18,24 
Et in ea
sanguis prophetarum et sanctorum inventus est
et omnium qui interfecti sunt in terra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_18)

Notes :