Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset Apc. 10,1 
Et vidi alium angelum fortem
descendentem
de celo
amictum nube
et iris in capite eius.
Et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis.
Numérotation du verset Apc. 10,2 
Et habebat in manu sua libellum apertum
et posuit pedem suum dextrum
supra mare ;
sinistrum autem
super terram.
Numérotation du verset Apc. 10,3 
Et clamavit voce magna
quemadmodum
cum leo rugit.
Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Numérotation du verset Apc. 10,4 
Et cum
locuta fuissent septem tonitrua,
voces suas1
et ego2 Scripturus eram.
Et audivi
vocem de celo dicentem : Signa que locuta sunt
septem tonitrua
et noli ea scribere.
1 voces suas] om. Weber
2 et ego] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 10,5 
Et angelus3 quem vidi stantem supra mare et supra terram,
levavit
manum suam
ad celum.
3 angelus] angelum Weber
Numérotation du verset Apc. 10,6 
Et iuravit
per viventem in secula seculorum qui creavit celum et ea que in illo sunt, et terram et ea que in ea sunt
et mare et que in eo sunt,
quia tempus amplius non erit.
Numérotation du verset Apc. 10,7 
Sed in diebus vocis septimi angeli, cum ceperit tuba canere,
{t. 4 : Erfurt, f. 1201vb ; facsim., p. 562b} tunc4 consummabitur mysterium Dei
sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
4 tunc] et Weber
Numérotation du verset Apc. 10,8 
Et audivi vocem5
de celo iterum loquentem mecum
et dicentem :
Vade
et6 accipe
librum apertum
de manu angeli stantis
super7 mare et super8 terram.
5 et...vocem] Et vox quam audivi Weber
6 et] om. Weber
7 super] supra Weber
8 super] supra Weber
Numérotation du verset Apc. 10,9 
Et abii
ad angelum
dicens ei
ut daret mihi librum. Et dixit9 mihi : Accipe librum10
et devora illum et faciet amaricari11 ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
9 dixit] dicit Weber
10 librum] om. Weber
11 amaricari] amaricare Weber
Numérotation du verset Apc. 10,10 
Et accepi librum de manu angeli
et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce,
et cum devorassem eum amaricatus est venter meus.
Numérotation du verset Apc. 10,11 
Et dixit12 mihi : Oportet
te iterum prophetare populis, et gentibus, et linguis et regibus multis.
12 dixit] dicunt Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_10)

Notes :