Biblia communis

Capitulum 14

Numérotation du verset Apc. 14,1 
Et vidi
et ecce agnus
stabat
supra montem Sion,
et cum illo centum quadraginta quatuor millia
habentes
nomen eius
et nomen Patris eius
scriptum
in frontibus suis.
Numérotation du verset Apc. 14,2 
Et audivi vocem
de celo
tamquam vocem aquarum multarum,
et tamquam vocem tonitrui magni
et vocem quam audivi
sicut citharedorum
citharizantium in citharis suis.
Et cantabant
quasi canticum novum ante sedem
et ante quatuor animalia
et seniores,
et nemo poterat discere canticum,
nisi illa
centum quadraginta quatuor millia qui empti sunt de terra.
Numérotation du verset Apc. 14,4 
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati,
virgines enim sunt. Hii qui sequuntur agnum
quocumque ierit1
Hii empti sunt ex omnibus2 primitie Deo
et agno,
1 ierit] abierit Weber
2 omnibus Cor1LP CorS3] hominibus CorS3* Weber
Numérotation du verset Apc. 14,5 
et in ore eorum3
non est
inventum
mendacium,
sine macula enim4 sunt
ante thronum Dei5
3 eorum Rusch Clementina ] ipsorum Weber
4 enim Cava Weber (S) Rusch Clementina ] om. Cor1LP Weber
5 ante... Dei Tr83 Rusch ] om. Cor1 LP( Ecclesia dicitur ante thronum Dei et Glossa exponit sed antiqui non habent) Weber
Numérotation du verset Apc. 14,6 
Et vidi
alterum
angelum
volantem per medium celi6,
habentem
evangelium eternum,
ut {t. 4 : Erfurt, f. 1203vb ; facsim., p. 566b} evangelizaret sedentibus super terram,
et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum
6 celi] celum Weber
Numérotation du verset Apc. 14,7 
dicens magna voce :
Timete
Dominum7
omnes sancti eius
et date illi honorem,
quia venit hora iudicii eius,
et adorate eum
qui fecit celum, et terram, et mare, et fontes aquarum.
7 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Apc. 14,8 
Et alius angelus secutus est eum8
dicens : cecidit, cecidit
Babylon illa
magna
que a vino ire fornicationis sue
potavit9 omnes gentes.
8 eum] om. Weber
9 potavit] potionavit Weber
Numérotation du verset Apc. 14,9 
Et10 angelus tertius
secutus est illos dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam
et imaginem eius
et acceperit characterem
in fronte suo11
aut in manu sua.
10 et] + alius Weber
11 suo] sua Weber
Numérotation du verset Apc. 14,10 
Hic12 bibet
de vino ire Dei
quod13 mixtum14 est mero
in calice
ire ipsius,
et cruciabitur igne et sulphure
in conspectu angelorum sanctorum,
et ante conspectum agni,
12 hic] et praem. Weber
13 quod] qui Weber
14 mixtum] mixtus Weber
Numérotation du verset Apc. 14,11 
et fumus
tormentorum eorum
ascendet15
in secula seculorum16,
nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius,
et si quis acceperit
characterem nominis eius.
15 ascendet] ascendit Weber
16 in...seculorum] ante ascendet Weber
Numérotation du verset Apc. 14,12 
Hic patientia
sanctorum est
qui custodiunt
mandata Dei
et fidem Iesu.
Numérotation du verset Apc. 14,13 
Et audivi vocem de celo dicentem mihi17 :
Scribe :
beati mortui
qui in Domino
Amodo iam dicit
Spiritus,
ut requiescant
a laboribus suis
opera enim illorum sequuntur illos.
17 mihi] om. Cor1 LP ( in ecclesia additur sed antiqui non habent ) Weber
Numérotation du verset Apc. 14,14 
Et vidi
et ecce nubem candidam
et supra
nubem sedentem
a similem18 hominis
habentem in capite suo
coronam auream,
et in manu sua
falcem acutam.
18 similem] + Filio Weber
Numérotation du verset Apc. 14,15 
Et alius19 angelus
exivit de templo,
clamans voce magna ad sedentem super nubem :
Mitte falcem tuam
et mete,
quia hora est20
ut metatur quoniam maturuit21
messis terre.
19 alius] alter Weber
20 est] venit Weber
21 maturuit] aruit Weber
Numérotation du verset Apc. 14,16 
Et misit qui sedebat super22 nubem, falcem suam in terram, et messuit eam23
22 super] supra Weber
23 messuit eam] messa est terra Weber
Numérotation du verset Apc. 14,17 
Et alius angelus
exivit de templo
quod est in celo
habens et ipse falcem acutam.
Numérotation du verset Apc. 14,18 
Et alius angelus exivit24 de altari
qui habet potestatem
supra ignem,
et aquam25
et exclamavit26 voce magna
ad eum27
qui habebat falcem acutam
dicens : Mitte
falcem tuam acutam et vindemia botros vinee terre,
quoniam mature sunt uve eius.
24 exivit] om. Weber
25 et aquam] om. Weber
26 exclamavit] clamavit Weber
27 ad eum] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 14,19 
Et
misit angelus falcem suam acutam28
in terram
et vindemiavit vineam terre, et misit in lacum ire {t. 4 : Erfurt, f. 1204rb ; facsim., p. 567b} Dei magnum,
28 acutam] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 14,20 
et calcatus est lacus
extra
civitatem,
et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum
per stadia
mille
sexcenta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_14)

Notes :