Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Apc. 1,1 
Apocalypsis
Iesu
Christi1
quam dedit illi
Deus
palam
facere
servis suis2
que oportet fieri
cito
et significavit,
mittens per angelum suum
servo suo Ioanni,
1 I. Christi ΩL ΩN] inv. As366
2 suis ΩN ΩL ΩS ] + ea As366
Numérotation du verset Apc. 1,2 
qui testimonium perhibuit
Verbo Dei
et testimonium Iesu Christi3
in his4
quecumque vidit.
3 Christi Wi1137 ΩN ΩL ΩS Rusch Weber ] Christo Do369
4 in his As366 Do369 ΩN ΩS Rusch ] om. Wi1137 ΩL Weber
Numérotation du verset Apc. 1,3 
Beatus5
qui legit
et qui audiunt6*
verba prophetie huius7
et
servat8 ea que in ea scripta sunt.
Tempus enim prope est.
5 Beatus Nal1132 Cor1 ΩN ΩL ] + vir ΩS
6 audiunt Nal1132 Do26 Cor1 ΩL ΩS Weber] audit Wi1137 ΩN Rusch
7 huius Wi1137 ΩN ΩL ΩS ] + verbi Wi1137*, libri Wi1137² , om. Weber
8 servat Wi1137 ΩN ΩS Rusch ] servant ΩL Weber
Numérotation du verset Apc. 1,4 
Ioannes septem Ecclesiis
que sunt in Asia
gratia
vobis
et pax
ab eo
qui est
et qui erat
qui in conspectu throni eius sunt
Numérotation du verset Apc. 1,5 
et a9 Iesu Christo
qui est testis fidelis,
primogenitus
mortuorum
et princeps regum terre.
Qui dilexit nos
et lavit nos
a peccatis nostris
in sanguine suo,
9 a ΩN ΩL ΩS ] ab Wi1137 Weber
Numérotation du verset Apc. 1,6 
et fecit nos10 regnum
et11 sacerdotes
Deo et Patri suo.
Ipsi gloria
et imperium
in secula seculorum. Amen.
10 nos Wi1137² ΩN ΩL ΩS Rusch] nostrum Wi1137* (cancel.) Weber
11 et ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Wi1137 Weber
Numérotation du verset Apc. 1,7 
Ecce venit cum nubibus
et videbit eum omnis oculus
et qui eum pupugerunt
et tunc12 plangent se super eum omnes tribus terre,
etiam amen.
12 tunc ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Cor1LP Wi1137 Weber
Numérotation du verset Apc. 1,8 
Ego sum alpha et omega13, principium et finis dicit Dominus Deus,
qui est et qui erat et qui venturus est14 omnipotens.
13 omega] [ω] ΩN ΩL ΩS
14 est] + dicit Dominus omnipotens Wi1137 (exp. ; non hab. Wordsworth )
Numérotation du verset Apc. 1,9 
Ego Ioannes
frater vester
et particeps15*
in tribulatione et regno et patientia {t. 4 : Erfurt, f. 1195vb ; facsim., p. 550b} in Christo16 Iesu
fui
in17 insula que appellatur18 Pathmos,
propter verbum Dei et testimonium Iesu Christi19
15 et particeps Wi1137 Tr83 ΩN ΩL ΩS Weber , + et socius ΩN, et socius Wordsworth (Π, Oxford, Laud. lat. 43, c. 1200) Rusch
16 Christo Iesu Wi1137 ΩN ΩS Rusch Clementina] Iesu Cor1LP ΩL Weber
17 in Cor1LP ΩL ΩS Rusch Weber ] om. ΩN
18 appellatur Cor1LP ] vocatur ΩN (cum commentariis Apringii, Beati, etc., cf. Wordsworth)
19 Christi Wi1137² (interl.) Tr83 ΩN ΩS Rusch] om. Wi1137* Cor1LP ΩL Weber
Numérotation du verset Apc. 1,10 
fui in spiritu20
in dominica21*
die.
Et audivi
post me22 vocem magnam
tamquam tube
20 in spiritu Wi1137² (interl.) ΩL ΩN Rusch Weber] om. Wi1137*
21 in ΩL ΩN Wi1137 Weber] om. Rusch Wordsworth (O* Apring.)
22 post me] Wi1137² (glos. interl.)
Numérotation du verset Apc. 1,11 
dicentis
mihi23 : Quod vides24,
scribe in libro
et mitte
septem Ecclesiis que sunt in Asia25*
Ephesum
et Smyrnam
et Pergamum
et Thyatiram
et Sardis
et Philadelphiam
et Laodiciam. 26
23 mihi ΩN Rusch] om. Wi1137 ΩL ΩS Weber
24 Quod vides] Quodes cacogr. ΩN
25 que sunt in Asia Tr83 (glossa interl.) Wi1137 Wordsworth (U Sarum) ΩN (est ante corr.) ΩS Clementina] om. Cor1LP ΩL Wordsworth Weber, Asie Rusch
26 Ephesum... Laodiciam Wi1137 Tr83 Rusch Weber ] Epheso et Smirne et Pergamo et Tyatire et Sardis et Philadelphie et Laodicie Cor1 LP ΩN ΩL ΩS Wordsworth ( ΠC Σ² )
Numérotation du verset Apc. 1,12 
Et
conversus sum27
ut viderem
vocem
que loquebatur mecum. 28
Et conversus vidi septem candelabra
aurea,
27 sum] om. Wordsworth (Π*) Wi1137*
28 Et conversus… mecum] om. hom. ΩN
Numérotation du verset Apc. 1,13 
et in medio
septem candelabrorum aureorum29 similem filio hominis
vestitum podere
et precinctum ad mamillas zona aurea30.
29 aureorum G Φ ΩN ΩL ΩS Wi1137 Rusch Clementina ] om. Weber
30 zona aurea ΩN ΩL ΩS Rusch ] zonam auream Wi1137 Weber
Numérotation du verset Apc. 1,14 
Caput
autem eius et capilli erant candidi
tamquam lana alba
et31 tamquam nix.
Et oculi eius
31 et Wi1137 ΩN ΩL ΩS Rusch] om. Weber
32 velut ΩN ΩL Rusch ] tamquam Tr83 ΩS
Numérotation du verset Apc. 1,15 
et pedes eius similes
auricalco sicut in camino
ardenti.
Et vox illius
tamquam vox33 aquarum multarum
33 vox] vos ! ΩN
Numérotation du verset Apc. 1,16 
et habebat in dextera sua
stellas septem34
et de ore eius
gladius
ex35 utraque parte acutus exiebat.
Et facies eius
sicut sol lucet36 in virtute sua.
34 stellas septem Wi1137 ΩN ΩS Rusch Weber ] inv. ΩL
35 ex Wi1137 ΩL ΩS Rusch] om. ΩN Weber
36 lucet ΩL ΩS ] lucens ΩN Tr83 Wordsworth (Sarum Liber comicus Priscianus), om. Wi1137* (compl. interl.)
Numérotation du verset Apc. 1,17 
Et cum
vidissem37 eum
cecidi ad pedes eius
tamquam mortuus
et posuit dexteram suam super me
dicens :
Noli timere. Ego sum primus et novissimus,
37 vidissem] + et audissem Wordsworth (Π sine auctoritate graeca)
Numérotation du verset Apc. 1,18 
et vivus38
et fui
mortuus
et ecce sum vivens
in secula seculorum.
Et habeo
claves
mortis
et inferni.
38 et vivus] om. Wi1137* (glos. compl. interl.) , + sum Tr83 ΩS
Numérotation du verset Apc. 1,19 
Scribe ergo que vidisti
et que sunt
et que oportet fieri post hec.
Numérotation du verset Apc. 1,20 
Sacramentum39
septem stellarum quas vidisti in dextera mea et
septem candelabra aurea40 septem stelle angeli sunt.
Septem Ecclesiarum et candelabra septem41 septem Ecclesie sunt42.
39 Sacramentum Tr83 ΩL Rusch Weber ] Mysterium ΩN ΩS Worsworth (Z) cum graec. τὸ μυστήριον
40 candelabra aurea Wi1137 ΩL ΩS Rusch Weber ] candedra ! ΩN
41 candelabra septem Wi1137 ΩN Rusch Weber ] inv. ΩL ΩS
42 septem Ecclesie sunt Wi1137 ΩL ΩS Rusch Weber ] sunt Ecclesie septem ΩN



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_1)

Notes :