Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset Apc. 3,1 
Et angelo Ecclesie Sardis
scribe : hec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas, scio
opera tua,
quia nomen habes quod vivas et mortuus es.
Numérotation du verset Apc. 3,2 
Esto vigilans
et confirma reliqua1
que moritura
erant.
Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
1 reliqua] cetera Weber
Numérotation du verset Apc. 3,3 
In mente ergo habe qualiter acceperis
et audieris et serva
et penitentiam age.
Si ergo non vigilaveris, veniam ad te2
tamquam fur
et nescies qua hora veniam ad te.
2 ad te] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 3,4 
Sed habes pauca nomina in Sardis
que3 non inquinaverunt vestimenta sua
et
ambulabunt
3 que] qui Weber
Numérotation du verset Apc. 3,5 
Qui vicerit sic
vestietur vestimentis albis,
et non delebo
nomen eius de libro vite
et confitebor nomen eius coram Patre meo
et coram angelis eius.
Numérotation du verset Apc. 3,6 
Qui habet aures audiendi4 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
4 aures audendi] aurem Weber
Numérotation du verset Apc. 3,7 
Et angelo Philadelphie
Ecclesie scribe : hec dicit sanctus et verus qui habet clavem David,
qui aperit et nemo claudit,
claudit5
et nemo aperit.
5 claudit] cludit Weber
Numérotation du verset Apc. 3,8 
Scio
opera tua.
Ecce dedi coram te ostium apertum,
quod nemo potest claudere6 quia modicam habes virtutem
et servasti verbum meum
et non negasti nomen meum.
6 claudere] cludere Weber
Numérotation du verset Apc. 3,9 
Ecce dabo tibi7 de synagoga Satane qui dicunt se Iudeos esse et non sunt
sed mentiuntur.
Ecce
faciam illos ut
veniant et adorent ante pedes tuos
et scient quia ego dilexi te.
7 tibi] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 3,10 
Quoniam servasti verbum patientie mee
et ego te servabo
ab hora temptationis que ventura est in orbem universum
temptare habitantes in terra.
Numérotation du verset Apc. 3,11 
Ecce8 venio cito.
Tene quod habes,
ut nemo accipiat coronam tuam.
8 ecce] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 3,12 
Qui vicerit faciam illum columnam
in templo Dei mei et foras non egredietur
amplius.
Et scribam super illum9
nomen Dei mei
et nomen civitatis nove10
que descendit de celo
a Deo meo
et nomen meum novum.
9 illum] eum Weber
10 nove] ante Hierusalem Weber
Numérotation du verset Apc. 3,13 
Qui aures audendi11 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
11 aures audendi] aurem Weber
Numérotation du verset Apc. 3,14 
Et angelo Laodicie Ecclesie
scribe : hec dicit Amen, testis fidelis
et verus,
qui est principium creature Dei.
Numérotation du verset Apc. 3,15 
Scio opera tua,
quia neque frigidus es neque callidus.
Utinam frigidus esses
aut callidus,
Numérotation du verset Apc. 3,16 
sed quia tepidus
es et nec frigidus nec callidus, incipiam te evomere
ex ore meo,
Numérotation du verset Apc. 3,17 
quia dicis : quod dives sum
et locupletatus
et nullius egeo,
et nescis quia tu es miser et miserabilis
et pauper
et cecus
et nudus.
Numérotation du verset Apc. 3,18 
Suadeo tibi
licet sis talis tamen12
emere a me aurum
ignitum
probatum,
ut locuples fias,
et vestimentis albis
induaris et non appareat confusio nuditatis tue
et collyrio inungue oculos tuos ut videas.
12 licet sis talis tamen] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 3,19 
Ego quos amo arguo
et castigo.
Emulare ergo
et penitentiam age.
Numérotation du verset Apc. 3,20 
Ecce ego13 sto ad ostium
et pulso.
vocem meam et aperuerit mihi14
ianuam,
introibo
ad illum
et cenabo cum illo
et
ipse mecum.
13 ego] om. Weber
14 mihi] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 3,21 
Qui vicerit dabo ei sedere mecum
in throno meo,
sicut et ego vici
et sedi cum Patre meo in throno eius.
Numérotation du verset Apc. 3,22 
Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_3)

Notes :