Biblia communis

Capitulum 11

Numérotation du verset Apc. 11,1 
Et datus est mihi calamus
similis virge
et dictum est mihi1 : Surge,
et metire
templum Dei et altare
et adorantes in eo.
1 et...mihi] dicens Weber
Numérotation du verset Apc. 11,2 
Atrium
autem quod est foris templum,
eice foras
et ne metieris illud2,
quoniam datum est gentibus
et civitatem sanctam
calcabunt mensibus {t. 4 : Erfurt, f. 1202ra ; facsim., p. 563a} quadraginta duobus,
2 illud] eum Weber
Numérotation du verset Apc. 11,3 
et dabo duobus testibus meis
et prophetabunt diebus mille
ducentis sexaginta
amicti saccis3
3 saccis] saccos Weber
Numérotation du verset Apc. 11,4 
Hii sunt due4 olive
et duo candelabra in conspectu Dei5
terre stantes.
4 due] duo Weber
5 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Apc. 11,5 
Et si quis voluerit nocere eos6,
ignis
exiet de ore illorum et devorabit
inimicos eorum, et si quis voluerit eos ledere
sic oportet eum occidi.
6 eos] ante voluerit Weber
Numérotation du verset Apc. 11,6 
Hi7 habent potestatem claudendi celum,
ne pluat diebus prophetie ipsorum
et potestatem habent super aquas
convertendi eas
in sanguinem,
et percutere terram
omni plaga quotienscumque voluerint.
7 Hi] Hii Weber
Numérotation du verset Apc. 11,7 
Et cum finierint testimonium suum,
bestia
que ascendit
de abysso,
faciet adversus illos bellum
et vincet illos et occidet illos8.
8 illos] eos Weber
Numérotation du verset Apc. 11,8 
Et corpora eorum iacebunt9 in plateis
civitatis
magne
que vocatur spiritualiter
Sodoma et Egyptus,
ubi et Dominus
illorum10
crucifixus est.
9 iacebunt] om. Weber
10 illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Apc. 11,9 
Et videbunt
de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent11 poni in monumentis.
11 sinent] sinunt Weber
Numérotation du verset Apc. 11,10 
Et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iocundabuntur,
et munera
mittent invicem, quoniam hi duo prophete cruciaverunt eos
qui inhabitant12
super terram.
12 habitant] inhabitant Weber
Numérotation du verset Apc. 11,11 
Et post tres dies13 et dimidium
spiritus vite
a Deo intravit
in eos. Et steterunt super pedes suos,
et timor magnus
cecidit
super eos
qui viderunt eos.
13 tres dies] inv. Weber
Numérotation du verset Apc. 11,12 
Et audierunt
vocem magnam
dicentem
illis : Ascendite huc.
Et ascenderunt in celum in nube et viderunt illos inimici eorum.
Numérotation du verset Apc. 11,13 
Et in illa hora factus est terremotus magnus,
et decima pars civitatis
cecidit
et occisi sunt in terremotu nomina
hominum
septem millia,
et reliqui
in timore sunt missi,
et dederunt gloriam Deo celi.
Numérotation du verset Apc. 11,14 
Ve secundum abiit. Et14 ecce ve tertium veniet cito.
14 Et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 11,15 
Et septimus angelus
tuba cecinit, et facte sunt voces magne in celo dicentes : Factum est regnum huius mundi,
Domini nostri et Christi eius,
et regnabit
in secula seculorum. Amen15.
15 Amen] om. Cor1LP Weber
Numérotation du verset Apc. 11,16 
Et viginti quatuor seniores
qui in conspectu Dei
sedent
in sedibus suis,
ceciderunt
in facies suas
et adoraverunt Deum
Numérotation du verset Apc. 11,17 
dicentes : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens,
qui es
et qui eras,
et qui venturus es16,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
16 et...es] om. Cor1LP Weber
Numérotation du verset Apc. 11,18 
Et
irate sunt gentes et advenit
ira tua et tempus mortuorum iudicare17,
et reddere
mercedem servis tuis
prophetis et sanctis,
et timentibus nomen tuum
pusillis et magnis,
et
exterminandi eos qui corruperunt terram.
17 iudicare] iudicari Weber
Numérotation du verset Apc. 11,19 
Et apertum est templum
Dei in celo,
et visa est arca testamenti
eius in templo eius,
et facta sunt
fulgura
et voces
et terremotus et grando magna.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_11)

Notes :