Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset Apc. 13,1 
Et vidi de mari1
bestiam
ascendentem
habentem capita
septem,
et cornua decem,
et super cornua eius decem diademata
et super capita eius
nomina blasphemie.
1 mari] mare Weber
Numérotation du verset Apc. 13,2 
Et bestia2 quam vidi similis erat pardo et pedes eius
sicut pedes3 ursi
et os eius sicut os leonis.
Et dedit illi draco
virtutem suam
et potestatem magnam.
2 bestia] bestiam Weber
3 pedes] om. Cor1LP Weber
Numérotation du verset Apc. 13,3 
Et vidi4 unum
de capitibus suis quasi occisum in mortem
et plaga mortis eius
curata est.
Et admirata est universa terra post bestiam.
4 vidi] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 13,4 
Et adoraverunt draconem,
quia dedit potestatem bestie
et adoraverunt bestiam
dicentes : Quis
similis bestie ? Et quis poterit pugnare cum ea ?
Numérotation du verset Apc. 13,5 
Et datum est ei
os loquens magna
et blasphemias5
et data est illi potestas facere menses quadraginta duo.
5 blasphemias] blasphemie Weber
Numérotation du verset Apc. 13,6 
Et aperuit os suum
in blasphemias
ad Deum,
blasphemare nomen eius et tabernaculum eius
et eos qui in celo habitant.
Et datum
est illi bellum facere cum sanctis et vincere
illos.
Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Numérotation du verset Apc. 13,8 
et adoraverunt eam6 omnes qui inhabitant terram,
quorum non sunt scripta nomina
in libro vite agni
{t. 4 : Erfurt, f. 1203rb ; facsim., p. 565b} qui occisus est ab origine mundi.
6 adoraverunt eam] adorabunt eum Weber
Numérotation du verset Apc. 13,9 
Si quis
habet aurem
audiendi7 audiat.
7 audiendi] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 13,10 
Qui in captivitatem duxerit8
in captivitatem vadet9
qui in gladio occiderit oportet
eum gladio occidi. Hic est patientia
et fides sanctorum.
8 duxerit] om. Weber
9 vadet] vadit Weber
Numérotation du verset Apc. 13,11 
Et vidi
aliam bestiam
ascendentem
de terra,
et habebat cornua duo similia agni
et loquebatur sicut draco.
Numérotation du verset Apc. 13,12 
Et potestatem prioris bestie omnem
faciebat in conspectu eius,
et fecit10 terram
et inhabitantes in ea11, adorare bestiam primam
cuius curata est plaga mortis.
10 fecit] facit Weber
11 ea] eam Weber
Numérotation du verset Apc. 13,13 
Et fecit signa magna
ut etiam ignem
faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum.
Numérotation du verset Apc. 13,14 
Et seduxit12 habitantes in terra13 propter signa que data sunt illi facere
in conspectu bestie
dicens
habitantibus in terra ut facerent14 imaginem
bestie que habet plagam gladii
et vixit.
12 seduxit] seducit Weber
13 in terra] terram Weber
14 facerent] faciant Weber
Numérotation du verset Apc. 13,15 
Et datum est illi
ut daret spiritum imagini bestie
et ut15 loquatur
imago bestie,
et faciat
ut16 quicumque non adoraverit17 imaginem bestie
occidatur18.
15 et ut] inv. Weber
16 ut] om. Weber
17 adoraverit] adoraverint Weber
18 occidatur] occidantur Weber
Numérotation du verset Apc. 13,16 
Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos
habere characterem19 in dextera manu aut in frontibus suis,
19 characterem] character Weber
Numérotation du verset Apc. 13,17 
et ne quis possit emere, aut vendere,
nisi qui habeat characterem aut20 nomen bestie,
aut numerum
nominis eius.
20 habeat...aut] habet caracter Weber
Numérotation du verset Apc. 13,18 
Hic sapientia est.
Qui habet intellectum
bestie. Numerus enim hominis est
et numerus eius21 sexcenti sexaginta sex.
21 eius] + est Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_13)

Notes :