Biblia communis

<83.8881b> Prologus ‘Sicut in saecularibus’

Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,6 
prol.|A a Sicut in secularibus libris tria queruntur : intentio scilicet, utilitas et cui parti philosophie supponatur, sic quoque in hoc divino libro1* tria queruntur : materia2, intentio, utilitas et cui parti humanitatis id est3 vite subiaceat. Vita enim alia philargica, alia practica4, alia theorica id est contemplativa, cui5 liber iste subiacet6.
a ¶Fons  : Anon., in Apc. ( RB-10653  : Paris, BnF, lat. 16300, f. 1r . Non contuli : Roma, Corsiniana, cod. 41 E 21) ; cf. RB-8594 (Barcelona, Bibl. Central, ms. 558, f. 1, RB-9061 . - Cf. Alexander Nequam, Commentarium in Martiani Capellae «De nuptiis Mercurii et Philologiae» I-II, Sismel, 2006, p. 47 : « Philosophi namque tripertitam hominum uitam esse uoluerunt, primam theoricam, secundam practicam, tertiam philargicam dicentes, quas Latine contemplatiuam, actiuam, uoluntariam nuncupamus ».
¶Nota : Le prologue qui précède le commentaire de l’Apocalypse du ms. P16300 a servi à la formation des sentences préliminaires 6 et 7 qui figurent parmi les prothemata de la Glose parisienne des 12e et 13e siècle. Le ms. P16300 est datable avec un haut degré de certitude du quart nort-ouest de la France ou du sud des Flandres au dernier quart au 11e siècle (cf. Maria Gurrado, CNRS-IRHT, Atlas paléographique (en préparation)  et communication orale du 10.8.2023: hastes fourchues, empatement des r etc.).
1 divino libro Do2212 P16300 Tr83 ] inv. Bg81 Rusch
2 materia] om. P16300
3 humanitatis – id est] inv. P16300
4 practica] pragtica P16300
5 cui] + scilicet P16300
6 cui liber iste subiacet] om. RB-8594
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,7 
prol.| Intentio est auctoris huius libri7 ponere signa per que commendet nobis patientiam, id est faciat8* nos patientes pro nomine Christi9 ut de patientia eundo ad contemplationem celestis glorie, pervenire possimus ad utilitatem, ad remunerationem scilicet patientie nostre, id est ad duplicem stolam, anime scilicet ac10 corporis beatitudinem. Et notandum quomodo patientiam commendet, ostendendo scilicet11 per varias similitudines ut12 per equos13 et similia, persecutiones presentis et14 future Ecclesie in tempore Antichristi, id est diversas15 tribulationes diversorum statuum Ecclesie premunit nos referendo16 ut fortiores simus ad sustinendum17, nam levius ledit quicquid previdimus ante18. Illud quoque sciendum quod19 potius commendat20 patientiam. Ideo videlicet quoniam21 fundamentum est omnium virtutum, Prudentio teste22 qui aitb : «Vidua id est23* debilis est virtus quam non patientia firmat24».B
b Prudentius , Psychomachia, ed. R. Burton, 1989, p. 12.177.
7 libri Do2212
8 faciat Do2212 P404 P16300 Tr83 ] faciet Rusch
9 patientes – pro nomine Christi] inv. Tr83
10 anime scilicet ac Tr83 etc. ] scilicet anime et P16300
11 scilicet] videlicet P16300
12 ut] et Tr83, id est P16300
13 equos] albos P16300
14 et] ac P16300
15 diversas] om. P16300 Tr83
16 premunit nos - referendo] inv. P16300 Tr83
17 sustinendum] patiendum P16300
18 nam levius ledit quicquid previdimus ante P404 Tr83 Rusch etc. ] Minus enim feriunt iacula q<uam> p<atientia> P16300
19 quod] est quare P16300
20 commendat] commendet P16300
21 scilicet quoniam] videlicet quia P16300
22 teste] testante P16300
23 id est P404 P16300 Tr83 ] vel Rusch
24 patientia firmat] firmit p<atientia> P16300
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,8 
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,9 
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,10 
prol.| Nunc25 que sit materia illius videamus. Materia illius sunt septem signa26, id est genera tribulationum.
25 Hunc] Hinc Tr1552 (hi c. videtur .)
26 signa] signacula Tr1552
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,11 
prol.| Intentio vero est27 nos invitare ad patientiam ut per patientiam veniamus ad contemplationem, per contemplationem28 ad revelationem, inde ad beatitudinem in qua habemus finalem causam huius operis. Et quia non queritur in divinitate29 de philosophia sed de vita videamus cui vite supponatur30. Vita, alia theorica id est contemplativa, alia practica id est activa31. Sed practicam32 ad theoricam constat referri.
27 vero est] om. Tr1552
28 per contemplationem] om. Tr1552
29 non queritur - in divinitate] inv. Tr1552
30 supponatur] supponitur Tr1552
31 id estactiva] om. Tr1552
32 practicam] om. Tr1552
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,12 
prol.| Et notandum est quare nos33 magis ad patientiam quam ad alias virtutes invitet34. Ad quod dicendum est quod35 sicut fides est fundamentum omnium virtutum36, sic patientia quodammodo est sustentamentum37, unde Prudentiusc : «Vidua est virtus38 quam non patientia firmat».
c Prudentius , Psychomachia, ed. R. Burton, 1989, p. 12.177.
33 nos] om. Tr1552
34 virtutes invitet] nos mittit virtutes Tr1552
35 quod] quia Tr1552
36 est fundamentum omnium virtutum] omnium virtutum fundamentum est Tr1552
37 sustentamentum] sustentaculum Tr1552
38 vidua est virtus] Virtus nam vidua Tr1552
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,13 
prol.| Notandum vero est quamdam partem huius libri pro prohemio vel39* prologo accipi, scilicet40 usque ad illum versum : E go Ioannes fui etc.41 In qua parte nos invitat ad legendum et42* audiendum et ad servandum quia si hoc fecerimus beatitudinem consequemur, et sic in primis43* commendat opus suum44, legendus est iste liber45 quia est «Apocalypsis Iesu Christi», id est revelatio non cuiuslibet sed Iesu Christi. Vel legendus est liber hic46 quia “beatus est qui legit et qui audit verba47 prophetie 48 huius”d, id est Apocalypsis id est revelationis Iesu Christi etc.49*.C
d Cf. Apc. 1, 3.
39 vel] + pro PL
40 scilicet] om. Tr1552
41 fui etc.] fui Bg99 , om. Tr1552
42 et] + ad PL
43 in primis] om. PL
44 opus suum] inv. Tr1552
45 iste liber Bg99 PL ] om. Tr1552
46 hic] om. Tr1552
47 verba] om. Bg99
48 prophetie] + lectionis Tr1552
49 etc. Bg99 Tr1552 ] om. PL
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,14 
prol.| [ut supra 83.828]
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,15 
prol.| Alpha principium est elementorum grecorum50* ; omega51 finis, quod bene convenit illi de quo dicit Isaiase : «Ante me non est formatus Deus et post me non erit». D
e Is. 43, 10.
50 grecorum Do2212 P404 Tr83 ] + et Rusch
51 omega] ω hic et ubique Do2212
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,16.1 
prol.| Causa que beatum Ioannem scribere monebat52 quia interim dum ipse53 exul teneretur a Domitiano54. In Ecclesiis quibus ipse preerat nequitie multe inoleverunt, ad quorum55 correctionem ipse commonetur per angelum in visione, sive dormiens sive spiritualiter raptus. Per hoc56 quod Ioannes omni57 humano eloquio et auxilio destitutus58, divinitus est visitatus59, innuitur60 nobis quod quanto magis61 ab hoc tumultu recedimus, tanto magis divina visitatione digni62 iudicabimur. E
52 monebat] monuit P404 Tr83
53 ipse] om. ΩM
54 teneretur – a Domitiano] inv. P404 Tr83
55 quorum] quarum As366 P404 Tr83
56 hoc] + autem As366 ΩM
57 omni] omnino Tr83
58 omni... auxilio - destitutus] inv. As366
59 divinitus est visitatus] divinitus visitatur P404Tr83
60 est visitatus innuitur] visitatur innuitur et As366 ( etiam) P404 Tr83
61 magis] om. ΩM
62 magis... digni] potius {idonei} divina visitatione As366
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,16.2 
prol.| Et63 est materia in hoc libro64 Ecclesia, de qua omnes fiunt visiones. Quicquid autem inducitur de Antichristo et demonibus65 ad comprobationem Ecclesie fit. F
63 Et] Que Do2212
64 libro] VII visiones vel As366, loco ΩM
65 inducitur - de Antichristo et demonibus] inv. Do2212 P404 Tr83 | demonibus] eius As366
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,16.3 
prol.| Hoc autem modo tractat de hac materia, scilicet ostendendo conditionem ipsius Ecclesie secundum presentem et futurum statum, secundum presentem quod multas persecutiones oporteat66 hic pati67 Ecclesiam. Et item68 in presenti69 etiam multas dignitates, ut remissionem peccatorum70 illuminationem animarum et talia. In futuro autem obtinere vitam et interminabilem letitiam. G
66 oporteat] oportet ΩM
67 h. p.] inv. As366, pati ΩM
68 Et item] Ecce As366#, econtra P404 Tr83, Hic etiam ΩM
69 in presenti ΩM] om. P404 Tr83
70 peccatorum] + et ΩM
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,16.4 
prol.| Finalis causa est ut sibi subditos quibus principaliter scribit71, deinde ceteros admonet72 ad sustinendas tribulationes cum patientia, nisi73 diffidentes de remuneratione74*. H
71 scribit] + et As366 P404 Tr83 ΩM
72 admonet] animet As366 P404 Tr83 ΩM
73 nisi] non As366 P404 Tr83 ΩM
74 remuneratione As366 P404 P1938 Tr83 ΩM] + magna Rusch | tribulationes... remuneratione] patienter tribulationes de remuneratione diffidentes P1938
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,17 
prol.| Nomen auctoris etiam75* queritur quod ‘gratia Dei’ dicitur quod est Ioannes76. Quod bene convenit intentioni, omnes enim pro Christo patientes gratia Dei, id est auxilio Dei patiuntur, aliter enim deficerent, sicut dicit Apostolusf : «Gratia Dei sum id quod sum». I
f 1Cor. 15, 10.
75 auctoris - etiam Do2212 P16300 Tr83 ] inv. Lee3 Rusch etc.
76 gratia... est Ioannes] est Ioannis quos est gratia Dei P16300
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,18 
prol.| Locus quoque in quo composuit votatur77 Pathmos videlicet insula in qua positus in exilium78 fuerat a Domitiano Cesare propter verbum Dei quod predicabat. Per quam insulam designatur Ecclesia que quotidie assultus huius mundi79* patitur, immobilis tamen existens80. Pathmos enim 'ebullitio' vel 'fretum' interpretatur81. J
77 vocatur] notatur Lee3 P16300 Rusch
78 exilium] exilio Lee3
79 mundi] seculi Lee3 Rusch
80 existens] existendo P16300
81 Pathmos enim... interpretatur] om. P16300
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,19 
prol.| Videndum quomodo visionis Ioannes talia vidit. Tres namque modi visionum sunt, unus cum celum82, terram et similia corporeis oculis videmus, alius cum dormientes vel etiam vigilantes aliquid videmus per quod aliud figuramus, sicut pharao vidit crassas vaccas vel83 boves et macras ; alius modus est intellectualis, cum aliquid mente concipimus non per imagines sed sicut est ut David in Psalmis dicensg : «Audiam quid loquatur in me Dominus Deus»84. Ioannes vero imagines in mente vidit et in eis veritatem intellexit. K
g Ps. 84, 9.
82 celum] + et Lee3
83 vaccas vel] om. Lee3
84 Psalmis... Deus] Psalmo Lee3
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,20 
prol.| Asia est ista, non magna illa, scilicet que dicitur tertia pars mundi sed quedam provincia ubi erant septem civitates et septem Ecclesie cum septem episcopis quibus Ioannes preerat.L
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,21 
prol.| Materia : status Asie et totius presentis Ecclesie.M
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,22 
prol.| Littera sic85 : ac si ita commoneret : 'attendite hanc visionem' quia86 visio revelata est in Christo Iesu87. N
85 Littera sic Do2212 Rusch ] Accessus ad litteram talis est As366
86 quia Do2212 * (ut vid.) Rusch ] que Do2212 ², + hec As366
87 visio revelata est in Christo Iesu Rusch ] visio... in Ihesu Christo As366
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,23 
prol.| Qualitas, id est modus88 : tribulationes intus et exterius e contrario consolationes. O
88 id est modus Lee3² (interl.) Rusch ] om. Do2212 Lee3* , + tractandi Lee3² (interl.)
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,24 
prol.| Locus : brevis labor et89 certa premia. P
89 brevis... et] labor brevis Lee3
Numérotation du verset Apc. Prol.8881b,25 
prol.| Intentio : patienter ferre omnia.Q



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. Prol.8881b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_Prol.8881b)

Notes :