Biblia communis

Capitulum 19

Numérotation du verset Apc. 19,1 
Post hec audivi quasi vocem magnam
turbarum multarum1
in celo
dicentium Alleluia.
Laus2 et gloria,
et virtus Deo nostro est,
1 Post hec… multarum Cor1 LP
2 Laus] salus Weber
Numérotation du verset Apc. 19,2 
quia vera et iusta iudicia sunt eius,
qui3 iudicavit
de meretrice magna
que corrupit terram in prostitutione {t. 4 : Erfurt, f. 1206vb ; facsim., p. 572b} sua,
et vindicavit sanguinem servorum suorum
de manibus eius.
3 qui] quia Weber
Numérotation du verset Apc. 19,3 
Et iterum dixerunt Alleluia.
Et fumus eius ascendit in secula seculorum.
Numérotation du verset Apc. 19,4 
Et ceciderunt viginti quatuor seniores4,
et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes : Amen Alleluia.
4 viginti... seniores] inv. Weber
Numérotation du verset Apc. 19,5 
Et vox
de throno
exivit
dicens : Laudes5 dicite Deo nostro omnes sancti6 eius
et qui timetis Deum7 pusilli
et magni.
5 laudes] laudem Weber
6 sancti] servi Weber
7 Deum] eum Weber
Numérotation du verset Apc. 19,6 
Et audivi quasi vocem tube8 magne
et sicut vocem aquarum multarum,
et sicut vocem tonitruum magnorum
dicentium Alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
8 tube] turbe Weber
Numérotation du verset Apc. 19,7 
Gaudeamus
et exultemus,
et demus gloriam ei
quia venerunt nuptie agni
et uxor eius preparavit se.
Numérotation du verset Apc. 19,8 
Et datum est illi
ut cooperiat se byssino9 splendenti
et candido10.
Byssinum enim iustificationes sanctorum sunt11.
9 byssino] bissino Rusch, byssinum Weber
10 splendenti et candido] splendens candidum Weber
11 sanctorum sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Apc. 19,9 
Et dicit mihi : Scribe. Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt.
Et dicit mihi : Hec verba vera Dei sunt.
Numérotation du verset Apc. 19,10 
Et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum.
Et dixit12 mihi : Vide ne feceris.
Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora.
Testimonium enim Iesu est spiritus prophetie.
12 dixit] dicit Weber
Numérotation du verset Apc. 19,11 
Et vidi celum
apertum.
et qui sedebat super eum
vocabatur Fidelis
et Verax13
et cum14 iustitia
iudicat et pugnat.
13 verax] + vocatur Weber
14 cum] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 19,12 
Oculi autem eius sicut flamma
ignis
et in capite eius diademata multa
habens
nomen scriptum quod nemo
novit nisi ipse.
Numérotation du verset Apc. 19,13 
Et vestitus erat veste aspersa15 sanguine
et vocatur nomen eius Verbum Dei.
15 veste aspersa] vestem aspersam Weber
Numérotation du verset Apc. 19,14 
Et exercitus
qui sunt in celo
sequebantur
eum in equis albis vestiti bysso albo16
et mundo17
16 bisso albo] byssinum album Weber
17 et mundo] mundum Weber
Numérotation du verset Apc. 19,15 
Et de ore ipsius18
procedit gladius ex utraque parte19 acutus
ut in ipso percutiat gentes.
Et ipse reget eas20 in virga ferrea
et ipse calcat torcular vini furoris
ire Dei omnipotentis.
18 ipius] eius Cor1 LP
19 ex...parte] om. Cor1LP Weber
20 eas] eos Weber
Numérotation du verset Apc. 19,16 
Et habet in vestimento
et in femore suo
scriptum :
Rex regum
et Dominus dominantium.
Numérotation du verset Apc. 19,17 
Et vidi unum angelum
stantem in sole
et clamavit voce magna
dicens : Omnibus avibus
que volabant
per medium celi.
Venite
et21 congregamini
ad cenam magnam Dei,
21 et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 19,18 
ut manducetis carnes regum,
et carnes tribunorum,
et carnes fortium,
et carnes equorum,
et sedentium
in ipsis, et carnes omnium liberorum
ac servorum,
et pusillorum ac magnorum.
Numérotation du verset Apc. 19,19 
et reges terre
et exercitus eorum
congregatos ad faciendum prelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius.
Numérotation du verset Apc. 19,20 
Et apprehensa est bestia
et cum illo pseudo propheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestie
et qui adoraverunt22
imaginem eius.
Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris23
22 et qui adoraverunt] qui et adorant Weber
23 et sulphuris] sulphure Weber
Numérotation du verset Apc. 19,21 
Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius.
Et omnes aves saturate sunt carnibus eorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_19)

Notes :