Biblia communis

Capitulum 15

Numérotation du verset Apc. 15,1 
Et vidi
aliud signum
in celo magnum et mirabile :
angelos
septem habentes plagas septem
novissimas
quoniam in illis consummata est ira Dei.
Numérotation du verset Apc. 15,2 
Et
vidi tamquam mare vitreum mixtum igne,
et eos qui vicerunt bestiam
et imaginem illius
et numerum nominis eius,
stantes
supra mare vitreum habentes citharas Dei.
Numérotation du verset Apc. 15,3 
Et cantant canticum Moysi servi Dei,
et canticum agni
dicentes :
Magna
et mirabilia
sunt1 opera tua, Domine Deus omnipotens, iuste
et vere
sunt2 vie tue, Domine3,
rex sanctorum4
1 sunt] om. Weber
2 sunt] om. Weber
3 Domine] om. Weber
4 sanctorum] seculorum Weber
Numérotation du verset Apc. 15,4 
Quis
non timebit, Domine,
et magnificabit nomen tuum ?
Quia solus pius es5,
quoniam omnes gentes
venient,
et adorabunt
in conspectu tuo,
quoniam iudicia tua manifestata sunt.
5 es] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 15,5 
vidi,
et ecce apertum est templum
tabernaculi
testimonii in celo,
Numérotation du verset Apc. 15,6 
et exierunt septem angeli
habentes septem plagas
de templo,
vestiti
lapide
mundo
et6 candido,
et precincti
circa pectora
zonis aureis.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 15,7 
Et unum7
ex quatuor animalibus
dedit septem angelis
septem phialas aureas,
plenas iracundie
Dei viventis
in secula seculorum.
7 unum] unus Weber
Numérotation du verset Apc. 15,8 
Et impletum est templum
fumo
a maiestate Dei
et de virtute eius,
et nemo poterat
introire in templum,
donec consummarentur septem plage septem angelorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_15)

Notes :