Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset Apc. 2,1 
angelo
Ephesi Ecclesie
scribe : Hec dicit
qui tenet septem stellas in dextera sua,
qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum.
1 Et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,2 
Scio
opera tua et laborem tuum2
et patientiam tuam
et quia non potes sustinere malos
et temptasti eos
qui se dicunt apostolos
et non sunt et invenisti eos mendaces.
2 tuum] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,3 
Et patientiam habes
et sustinuisti propter
nomen meum
et non defecisti.
Numérotation du verset Apc. 2,4 
Sed habeo adversus3 te pauca4,
quod caritatem tuam primam reliquisti.
3 adversus] adversum Cor1 LP
4 pauca] om. Cor1 LP ( Glossa et antiqui non habent ) Weber
Numérotation du verset Apc. 2,5 
Memor esto
itaque unde excideris,
et age penitentiam
et prima opera fac.
Sin
autem venio tibi et movebo candelabrum tuum
de loco suo,
nisi penitentiam egeris.
Numérotation du verset Apc. 2,6 
Sed hoc habes bonum5 quia
odisti facta Nicolaitarum que et ego odi
5 bonum] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,7 
Qui habet aures audiendi6
audiat
dicat Ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vite, quod est in paradiso Dei
mei.
6 aures audendi Tr83 ΩS] aurem Cor1 LP ( in tota Apocalipsi non est audiendi sed glossa est sumpta de evangelio ) ΩL Weber
Numérotation du verset Apc. 2,8 
Et angelo Smyrne Ecclesie scribe :
hec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit.
Numérotation du verset Apc. 2,9 
Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam,
sed dives es
et blasphemaris
ab his qui se
dicunt Iudeos7
et non sunt,
sed
sunt synagoga Satane.
7 Iudeos] + esse Weber
Numérotation du verset Apc. 2,10 
Nihil horum timeas que passurus es.
Ecce missurus est diabolus aliquos8 ex vobis in carcerem,
ut tentemini
et habebitis tribulationes9 diebus decem.
Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vite.
8 aliquos] om. Weber
9 tribulationes] tribulationem Weber
Numérotation du verset Apc. 2,11 
Qui habet aures audiendi10, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Qui vicerit non ledetur a morte secunda.
10 aures audendi] aurem Weber
Numérotation du verset Apc. 2,12 
Et angelo Pergami
Ecclesie scribe : hec dicit qui habet rompheam
ex11 utraque parte acutam.
11 ex] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,13 
Scio ubi habitas
ubi
sedes est Satane
et tenes
nomen meum et non negasti fidem meam.
Et in diebus illis12
Antipas13
testis meus fidelis
qui occisus est apud vos,
ubi Satanas habitat.
12 illis] om. Weber
13 Antipas] Antiphas Cor1 LP ( .s. fuit )
Numérotation du verset Apc. 2,14 
Sed
habeo
adversus te pauca,
quia habes illic
tenentes doctrinam Balaam
qui docebat Balach
mittere scandalum coram filiis Israel,
scilicet14 edere et fornicari.
14 scilicet] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,15 
Ita
doctrinam Nicolaitarum.
Numérotation du verset Apc. 2,16 
Similiter
penitentiam age
si quo minus
veniam15 tibi cito
et pugnabo cum illis
in gladio oris mei.
15 veniam] venio Weber
Numérotation du verset Apc. 2,17 
qui habet aures
audendi16 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Vincenti dabo ei manna
absconditum.
Et
dabo illi calculum lucidum17
et in calculo nomen
novum
scriptum
quod nemo scit
nisi qui accipit.
16 aures audendi] aurem Weber
17 lucidum] candidum Do369 Weber
Numérotation du verset Apc. 2,18 
Et angelo Thyatire Ecclesie
scribe : hec dicit Filius Dei qui habet oculos tamquam18 flammam ignis, et pedes eius
similes orichalco.
18 tamquam] ut Weber
Numérotation du verset Apc. 2,19 
Novi
opera tua et fidem19 et caritatem
et ministerium
et patientiam tuam
et opera tua
novissima plura prioribus.
19 et fidem] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,20 
Sed habeo adversus te pauca20 quia permittis
mulierem Iezabel
que se dicit
propheten docere et seducere
servos meos,
fornicari et manducare21 de idolothicis.
20 pauca] om. Weber
21 fornicari et manducare ΩS ] edere et fornicari Cor1 LP (hanc lectionem non recensuit Wordswoth)
Numérotation du verset Apc. 2,21 
Et dedi illi tempus ut penitentiam ageret, et non vult peniteri a fornicatione sua.
Numérotation du verset Apc. 2,22 
Et ecce ego mitto22 eam
in lectum,
et qui mechantur cum ea
in tribulationem maximam erunt23, nisi penitentiam egerint ab operibus eius,
22 et...mitto] ecce mitto Weber
23 erunt] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,23 
et filios eius interficiam in morte.
Et hec24 scient omnes Ecclesie,
quia ego sum scrutans renes et corda
et
dabo unicuique vestrum secundum opera
vestra.
24 hec] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,24 
Vobis autem dico
ceteris {t. 4 : Erfurt, f. 1197ra ; facsim., p. 553a} qui Thyatire25 estis, quicumque
non habent doctrinam hanc,
qui26 cognoverunt
altitudinem27
Satane quemadmodum dicunt
non mittam
super vos aliud pondus,
25 Thyatire Weber ] Tiathire Rusch
26 qui ] + non Weber
27 altitudinem] altitudines Weber
Numérotation du verset Apc. 2,25 
tamen
id quod habetis tenete,
donec veniam.
Numérotation du verset Apc. 2,26 
Et qui vicerit,
et28
custodierit usque in finem opera mea,
dabo illi potestatem
super gentes,
28 et] + qui Weber
Numérotation du verset Apc. 2,27 
et reget illas in virga ferrea
et29 tamquam vas figuli confringentur,
29 et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 2,28 
sicut et ego accepi a Patre meo
et dabo illis30
stellam matutinam.
30 illis] illi Weber
Numérotation du verset Apc. 2,29 
Qui habet aures audendi31 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
31 aures audendi] aurem Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Apc. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=83&chapitre=83_2)

Notes :