Capitulum 3
Numérotation du verset
Apc. 3,1
Et angelo Ecclesie Sardis
scribe : hec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas, scio
opera tua,
quia nomen habes quod vivas et mortuus es.
Numérotation du verset
Apc. 3,2
Esto vigilans
et confirma reliqua1
1 reliqua] cetera
Weber
que moritura
erant.
Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
Numérotation du verset
Apc. 3,3
In mente ergo habe qualiter acceperis
et audieris et serva
et penitentiam age.
Si ergo non vigilaveris, veniam ad te2
2 ad te]
om. Weber
tamquam fur
et nescies qua hora veniam ad te.
Numérotation du verset
Apc. 3,4
Sed habes pauca nomina in Sardis
que3 non inquinaverunt vestimenta sua
3 que] qui
Weber
et
ambulabunt
mecum in albis quia digni sunt.
Numérotation du verset
Apc. 3,5
Qui vicerit sic
vestietur vestimentis albis,
et non delebo
nomen eius de libro vite
et confitebor nomen eius coram Patre meo
et coram angelis eius.
Numérotation du verset
Apc. 3,6
Qui habet aures audiendi4 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
4 aures audendi] aurem
Weber
Numérotation du verset
Apc. 3,7
Et angelo Philadelphie
Ecclesie scribe : hec dicit sanctus et verus qui habet clavem David,
qui aperit et nemo claudit,
claudit5
5 claudit] cludit
Weber
et nemo aperit.
Numérotation du verset
Apc. 3,8
Scio
opera tua.
Ecce dedi coram te ostium apertum,
quod nemo potest claudere6 quia modicam habes virtutem
6 claudere] cludere
Weber
et servasti verbum meum
et non negasti nomen meum.
Numérotation du verset
Apc. 3,9
Ecce dabo tibi7 de synagoga Satane qui dicunt se Iudeos esse et non sunt
7 tibi]
om. Weber
sed mentiuntur.
Ecce
faciam illos ut
veniant et adorent ante pedes tuos
et scient quia ego dilexi te.
Numérotation du verset
Apc. 3,10
Quoniam servasti verbum patientie mee
et ego te servabo
ab hora temptationis que ventura est in orbem universum
temptare habitantes in terra.
Numérotation du verset
Apc. 3,11
Ecce8 venio cito.
8 ecce]
om. Weber
Tene quod habes,
ut nemo accipiat coronam tuam.
Numérotation du verset
Apc. 3,12
Qui vicerit faciam illum columnam
in templo Dei mei et foras non egredietur
amplius.
Et scribam super illum9
9 illum] eum
Weber
nomen Dei mei
et nomen civitatis nove10
10 nove]
ante
Hierusalem
Weber
Dei mei Hierusalem
que descendit de celo
a Deo meo
et nomen meum novum.
Numérotation du verset
Apc. 3,13
Qui aures audendi11 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
11 aures audendi] aurem
Weber
Numérotation du verset
Apc. 3,14
Et angelo Laodicie Ecclesie
scribe : hec dicit Amen, testis fidelis
et verus,
qui est principium creature Dei.
Numérotation du verset
Apc. 3,15
Scio opera tua,
quia neque frigidus es neque callidus.
Utinam frigidus esses
aut callidus,
Numérotation du verset
Apc. 3,16
sed quia tepidus
es et nec frigidus nec callidus, incipiam te evomere
ex ore meo,
Numérotation du verset
Apc. 3,17
quia dicis : quod dives sum
et locupletatus
et nullius egeo,
et nescis quia tu es miser et miserabilis
et pauper
et cecus
et nudus.
Numérotation du verset
Apc. 3,18
Suadeo tibi
licet sis talis tamen12
12 licet sis talis tamen]
om. Weber
emere a me aurum
ignitum
probatum,
ut locuples fias,
et vestimentis albis
induaris et non appareat confusio nuditatis tue
et collyrio inungue oculos tuos ut videas.
Numérotation du verset
Apc. 3,19
Ego quos amo arguo
et castigo.
Emulare ergo
et penitentiam age.
Numérotation du verset
Apc. 3,20
Ecce ego13 sto ad ostium
13 ego]
om. Weber
et pulso.
Si quis audierit
vocem meam et aperuerit mihi14
14 mihi]
om. Weber
ianuam,
introibo
ad illum
et cenabo cum illo
et
ipse mecum.
Numérotation du verset
Apc. 3,21
Qui vicerit dabo ei sedere mecum
in throno meo,
sicut et ego vici
et sedi cum Patre meo in throno eius.
Numérotation du verset
Apc. 3,22
Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Apc. 3,1
Et angelo Ecclesie Sardis
interl.|
'principium pulchritudinis' vel 'apta principio pulchritudinis'
marg.|
SARDIS. 'Principium pulchritudinis' qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde turpis per vitia, vel hypocrite qui extra pulchri, intus deformes. Vel 'principium pulchritudinis' est de mundo exisse.
scribe : hec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas, scio
interl.|
id est nosco
opera tua,
marg.|
SCIO
OPERA
TUA. Et scio quod in omnibus operibus tuis queris humanam laudem.
quia nomen habes quod vivas et mortuus es.
interl.|
quia
qui in uno offendit omnium reus est
Numérotation du verset
Apc. 3,2
Esto vigilans
interl.|
id est sollicitus de salute
marg.|
ESTO
VIGILANS. Vel ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi ceteros excites, vel non est satis Christum confiteri nisi etiam opera feceris.
et confirma reliqua1
1 reliqua] cetera
Weber
interl.|
vel cetera
que moritura
interl.|
vel mortua
erant.
interl.|
vigila dico : non enim
Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
interl.|
et quia non sunt
plena
interl.|
et ideo non sunt in beneplacito
marg.|
NON
ENIM
INVENIO
OPERA
TUA
PLENA etc. Dum sine caritate, vel pro laude, vel quia committit criminale.
Numérotation du verset
Apc. 3,3
In mente ergo habe qualiter acceperis
interl.|
incepisti operari
et audieris et serva
interl.|
opere comple
marg.|
AUDIERIS. A sanctis patribus, quia : “Qui in uno offendit omnium reus est”a, vel receperunt mercedem suam, vel : “Caritatem autem non habeam nihil sum”b.
a Cf. Iac. 2, 10 : « Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus ».
b Cf. 1Cor. 13, 2 : « Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum ».
et penitentiam age.
interl.|
de hoc quod dimiseras
Si ergo non vigilaveris, veniam ad te2
2 ad te]
om. Weber
interl.|
excecando te
tamquam fur
interl.|
ut spoliem et occidam
et nescies qua hora veniam ad te.
interl.|
contra te
Numérotation du verset
Apc. 3,4
Sed habes pauca nomina in Sardis
interl.|
quasi paucos nominatos, id est bonos qui nominatione digni sunt
que3 non inquinaverunt vestimenta sua
3 que] qui
Weber
interl.|
criminali macula vel factam maculam lacrimis deleverunt
marg.|
NON
INQUINAVERUNT
VESTIMENTA
SUA. Vestem immortalitatis et innocentie, quas acceperunt in baptismo vel sua bona opera.
et
interl.|
ideo
ambulabunt
interl.|
de virtute in virtutem
mecum in albis
{t. 4 : Erfurt, f. 1197rb ; facsim., p. 553b}
quia digni sunt.
interl.|
sicut ego precepi vel previdi
Numérotation du verset
Apc. 3,5
Qui vicerit sic
interl.|
et similiter de imitatoribus horum
vestietur vestimentis albis,
interl.|
id est similiter vestietur vestimentis albis
et non delebo
marg.|
NON
DELEBO. Delet reprobos secundum illud : «Induravit Dominus cor pharaonis»c.
c Ex. 10, 27.
nomen eius de libro vite
interl.|
non subtraham gratiam : minus dicit et plus intelligit
marg.|
DE
LIBRO
VITE. Liber vite prescientia Dei est, in qua omnia constantia.
et confitebor nomen eius coram Patre meo
interl.|
in beneplacito
marg.|
CONFITEBOR
NOMEN
EIUS. Dicensd : «Venite benedicti Patris mei», vel hice : 'Dedit mihi manducare et bibere'.
d Mt. 25, 34.
e Cf. Mt. 25, 35 : « Esurivi enim, et dedistis mihi manducare ; sitivi, et dedistis mihi bibere ; hospes eram, et collegistis me ».
et coram angelis eius.
interl.|
et in gaudio angelorum
Numérotation du verset
Apc. 3,6
Qui habet aures audiendi4 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
4 aures audendi] aurem
Weber
Numérotation du verset
Apc. 3,7
Et angelo Philadelphie
interl.|
'amor fratris' vel 'salutans hereditatem'
Ecclesie scribe : hec dicit sanctus et verus qui habet clavem David,
interl.|
carnem de David sed et de Adam non novam merito cuius omnia bona
marg.|
HEC
DICIT. Quasi dicat : labora de conversione fratrum sicut cepisti, quia in eo quod promisif : «Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis». Sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis.
f Io. 15, 16.
qui aperit et nemo claudit,
interl.|
corda ad fidem vel Scripturas
claudit5
5 claudit] cludit
Weber
interl.|
ante porcos qui conculcarent
et nemo aperit.
interl.|
subtrahendo gratiam
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1197rb ; facsim., p. 553b}
Claudit
ut queramus,
aperit
ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui et, largitor gratias sue bonitatis habeat.
Numérotation du verset
Apc. 3,8
Scio
interl.|
approbo
opera tua.
interl.|
bona
interl.|
et scilicet
Ecce dedi coram te ostium apertum,
marg.|
OSTIUM. Corda hominum prius dura. Vel Scripturas obscuras. Vel meipsum qui sum verum
ostium
ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et cesi dixerunt : “Non possumus que vidimus non eloqui”g.
g Cf. Act. 4, 20 : « Non enim possumus que vidimus et audivimus non loqui ».
quod nemo potest claudere6 quia modicam habes virtutem
6 claudere] cludere
Weber
interl.|
non superbam vel modicam comparatione future ubi nullus labor
marg.|
ECCE
DEDI
CORAM etc., QUIA
MODICAM etc. Merito dedi quia aperte non poteras habere per te,
quia modicam habes virtutem
.
et servasti verbum meum
et non negasti nomen meum.
interl.|
in angustiis
interl.|
et quia talis es
Numérotation du verset
Apc. 3,9
Ecce dabo tibi7 de synagoga Satane qui dicunt se Iudeos esse et non sunt
7 tibi]
om. Weber
marg.|
IUDEOS. Hoc nomen perdiderunt, dum de Christo dixerunt : «Hunc nescimus»h.
h Io. 9, 29 : « Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit ».
sed mentiuntur.
interl.|
in sexta visione loquitur de conversione angelorum
marg.|
MENTIUNTUR. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus.
Ecce
interl.|
quomodo dabo
faciam illos ut
interl.|
ad fidem
veniant et adorent ante pedes tuos
interl.|
venerentur ut Ioseph adoraverunt fratres suii
i Cf. Gn. 37, 6-11 ; Gn. 42, 5 ; Gn. 43, 26.
marg.|
ECCE
FACIAM
ILLOS
UT
VENIANT etc. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis sue.
et scient quia ego dilexi te.
marg.|
SCIENT etc. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam, quam permittebat affligi, quod nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.
Numérotation du verset
Apc. 3,10
Quoniam servasti verbum patientie mee
marg.|
SERVASTI
VERBUM
PATIENTIE. Preceptum de patientia, quod in me ostendi, orans pro persecutoribus.
et ego te servabo
interl.|
quia
servasti
ab hora temptationis que ventura est in orbem universum
marg.|
AB
HORA
TEMPTATIONIS
QUE
VENTURA etc. Scilicet vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem future, vel ultimo tempore Antichristi.
temptare habitantes in terra.
marg.|
TEMPTARE etc. Sicut in sequentibus sexto sepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Iudeorum sunt decipiendi quidam Elie monitis legem spiritualiter impleturi, hostem creduntur victuri.
Numérotation du verset
Apc. 3,11
Ecce8 venio cito.
8 ecce]
om. Weber
marg.|
ECCE
VENIO. Temptatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remuneramdum.
Tene quod habes,
interl.|
et ideo tene interim quod habes scilicet fidem et opera
ut nemo accipiat coronam tuam.
interl.|
quia
Numérotation du verset
Apc. 3,12
Qui vicerit faciam illum columnam
marg.|
COLUMNAM. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo.
in templo Dei mei et foras non egredietur
marg.|
NON
EGREDIETUR. Cum sit Deo certus numerus suorum si quis labitur, alius misericordia eius subinducitur, sicut per superbiam Iudeorum gentilitas subintravit.
amplius.
interl.|
non patiar eum
amplius
discedere
marg.|
filius iunior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi reconciliatus, non exibit
amplius
.
Et scribam super illum9
9 illum] eum
Weber
interl.|
plusquam mens hominis capiat
nomen Dei mei
interl.|
quodammodo erit Deus
et nomen civitatis nove10
10 nove]
ante
Hierusalem
Weber
marg.|
NOVE. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis.
Dei
{t. 4 : Erfurt, f. 1197va ; facsim., p. 554a}
mei Hierusalem
interl.|
civitas Dei vocabitur 'munitus virtutibus'
que descendit de celo
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1197va ; facsim., p. 554a}
DE
CELO. De conformitate celestium creaturarum.
a Deo meo
interl.|
quia Deus mittit omnes virtutes
et nomen meum novum.
interl.|
id est Christianus, id est unctus gratia
interl.|
quia nihil habet de Adam
Numérotation du verset
Apc. 3,13
Qui aures audendi11 audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
11 aures audendi] aurem
Weber
Numérotation du verset
Apc. 3,14
Et angelo Laodicie Ecclesie
interl.|
Laodicia interpretatur 'vomitus' vel 'tribus amabilis'
scribe : hec dicit Amen, testis fidelis
marg.|
testis
eorum que audivit a Patre intrepidus. Vel cui fides est adhibenda in omnibus. Vel
testis
operum nostrorum apud Patrem.
et verus,
interl.|
in omnibus verbis
marg.|
ET
VERUS. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.
qui est principium creature Dei.
interl.|
prime creationis vel recreationis
Numérotation du verset
Apc. 3,15
Scio opera tua,
interl.|
non me latent
quia neque frigidus es neque callidus.
interl.|
non iugis desiderio
marg.|
NEQUE
FRIGIDUS
NEQUE
CALLIDUS etc. Quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam.
Utinam frigidus esses
interl.|
quia spes est de frigidis maior
marg.|
UTINAM
FRIGIDUS. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo maior spes habetur.
aut callidus,
Numérotation du verset
Apc. 3,16
sed quia tepidus
interl.|
torpens
es et nec frigidus nec callidus, incipiam te evomere
interl.|
excommunicando
interl.|
de consortio sanctorum removere
marg.|
INCIPIAM
TE
EVOMERE. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint promittit conservationem, quia dedit primam fidem.
ex ore meo,
interl.|
per predicatores meos in quibus loquor
marg.|
EX
ORE
MEO. De ore evomitur qui in deteriora precipitatur, vel qui impenitens moritur.
Numérotation du verset
Apc. 3,17
quia dicis : quod dives sum
marg.|
DIVES
SUM. Purgatus in baptismo, vel dives scientie divine, vel secularis.
et locupletatus
interl.|
et tibi repletus virtutibus
et nullius egeo,
interl.|
et ego ex parte mea addidi
et nescis quia tu es miser et miserabilis
interl.|
cum per ignorantiam tuam pereas
et pauper
interl.|
ab operibus virtutis
et cecus
interl.|
quia vitia non recognoscis
et nudus.
interl.|
a virtutibus in animo
Numérotation du verset
Apc. 3,18
Suadeo tibi
interl.|
sed misericordiam non denego
licet sis talis tamen12
12 licet sis talis tamen]
om. Weber
interl.|
in aliis <codicibus> vacat.
marg.|
SUADEO
TIBI
LICET
SIS
TALIS. Quia talia opera non perducunt ad salutem.
emere a me aurum
interl.|
meipsum vel caritatem
ignitum
interl.|
in igne positum vel ignientem
probatum,
interl.|
igne tribulationis
ut locuples fias,
interl.|
operibus virtutum
et vestimentis albis
interl.|
ipsis virtutibus
induaris et non appareat confusio nuditatis tue
interl.|
a virtutibus
marg.|
NON
APPAREAT
CONFUSIO. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus, vel non dimittam pro erubescentia.
et collyrio inungue oculos tuos ut videas.
interl.|
causa premissa
marg.|
COLLYRIO. Oculi ut videamus inunguentur, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bone operationis adiuvamus.
marg.|
COLLYRIO
INUNGE. “Preceptum Domini illuminans oculos”j, vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.
j Cf. Ps. 18, 9 : « Preceptum Domini lucidum, illuminans oculos ».
Numérotation du verset
Apc. 3,19
Ego quos amo arguo
interl.|
facio cognoscere peccatum
et castigo.
interl.|
castos reddo
Emulare ergo
interl.|
quos vides pati adversa
et penitentiam age.
interl.|
de tepiditate age
interl.|
et debes agere
Numérotation du verset
Apc. 3,20
Ecce ego13 sto ad ostium
13 ego]
om. Weber
interl.|
cor clausum
et pulso.
interl.|
increpo
marg.|
ECCE
EGO
STO
AD
OSTIUM
ET
PULSO. Exspecto vel inspiro vel per predicatores voco.
Si quis
{t. 4 : Erfurt, f. 1197vb ; facsim., p. 554b}
audierit
interl.|
intelligendo
vocem meam et aperuerit mihi14
14 mihi]
om. Weber
interl.|
ad opus faciendum
ianuam,
interl.|
per veram fidem
introibo
interl.|
in secreto cordis
ad illum
interl.|
per gratie infusionem
et cenabo cum illo
interl.|
quia fide et opere eius delectabor
et
interl.|
per eiusdem iustificationem
ipse mecum.
interl.|
quia ipse letabitur de meo auxilio scilicet per bone conscientie iocunditatem
interl.|
quid plura ?
Numérotation du verset
Apc. 3,21
Qui vicerit dabo ei sedere mecum
marg.|
SEDERE
MECUM. Iudicare in illis in quibus sedeo et iudico, hec de prelatis et per prelatos de subditis.
in throno meo,
interl.|
per quem iudiciaria potestas
interl.|
scilicet non solum privilegiali dignitate sed etiam caritatis et voluntatis uniformitate
sicut et ego vici
marg.|
SICUT
ET
EGO
VICI. Quia victoria et sessio eius est causa victorie et sessionis eorum.
et sedi cum Patre meo in throno eius.
Numérotation du verset
Apc. 3,22
Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_3)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Apc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=83&chapitre=83_3)
Notes :