Biblia communis

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Par. 10,1 
Philistiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Philisteos1
et ceciderunt vulnerati in monte
Gelboe.
1 Philisteos] Palestinos Weber
Numérotation du verset 1Par. 10,2 
Cumque appropinquassent Philistei
persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan
et Abinadab,
et Melchisue filios Saul.
Numérotation du verset 1Par. 10,3 
Et aggravatum est prelium contra Saul.
Inveneruntque eum sagittarii
et vulneraverunt iaculis.
Numérotation du verset 1Par. 10,4 
Et dixit Saul ad armigerum suum :
Evagina gladium {t. 2   : Erfurt, f. 98vb   ; facsim., p. 196b} tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum.
Numérotation du verset 1Par. 10,5 
Quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
Numérotation du verset 1Par. 10,6 
Interiit ergo Saul et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.
Numérotation du verset 1Par. 10,7 
Quod cum vidissent viri Israel qui habitabant in campestribus, fugerunt, et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt. Veneruntque Philistiim, et habitaverunt in eis.
Numérotation du verset 1Par. 10,8 
Die igitur altero detrahentes Philistiim spolia cesorum, invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe.
Numérotation du verset 1Par. 10,9 
Cumque spoliassent eum et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis.
Numérotation du verset 1Par. 10,10 
Arma autem eius conservaverunt2 in fano dei sui et caput affixerunt in templo Dagon.
2 conservaverunt] consecraverunt Weber
Numérotation du verset 1Par. 10,11 
{t. 2   : Erfurt, f. 99ra   ; facsim., p. 197a} Hoc cum audissent viri Iabesgalaad, omnia scilicet que Philistiim fecerunt super Saul,
Numérotation du verset 1Par. 10,12 
consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius, attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum que erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
Numérotation du verset 1Par. 10,13 
Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas,
eo quod prevaricatus sit
mandatum Domini quod preceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
Numérotation du verset 1Par. 10,14 
nec speraverit in Domino, propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isaia.
a Isai vel aliter Iesse, cf. Sir. 45, 31 : « Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda… » ; Is. 11, 10.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_10)

Notes :