Biblia communis

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Par. 11,1 
Congregatus est igitur omnis Israel
ad David
in Hebron dicens : Os tuum sumus et caro tua.
Numérotation du verset 1Par. 11,2 
Heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul. Tu eras qui educebas et introducebas Israel. Tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum.
Numérotation du verset 1Par. 11,3 
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis {t. 2   : Erfurt, f. 99rb   ; facsim., p. 197b} fedus
coram Domino. Unxeruntque eum regem super Israel
iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
Numérotation du verset 1Par. 11,4 
Abiit quoque David et omnis Israel in Hierusalem. Hec est Iebus
ubi erant Iebusei habitatores terre.
Numérotation du verset 1Par. 11,5 
Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion que est civitas David.
Numérotation du verset 1Par. 11,6 
Dixitque : Omnis qui percusserit Iebuseum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarvie et factus est princeps.
Numérotation du verset 1Par. 11,7 
Habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David.
Numérotation du verset 1Par. 11,8 
Edificavitque urbem
in circuitu a Mello usque ad gyrum. Ioab autem reliqua urbis extruxit.
Numérotation du verset 1Par. 11,9 
Proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo.
Numérotation du verset 1Par. 11,10 
Hi principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israel.
Numérotation du verset 1Par. 11,11 
Et iste numerus robustorum David. Iesbaam1 filius Achamoni2 princeps inter triginta. Iste levavit hastam {t. 2   : Erfurt, f. 99va   ; facsim., p. 198a} suam super trecentos vulneratos una vice.
1 Iesbaam Weber ] Iesbaan Rusch
2 Achamoni Weber ] Ahamoni Φ Ed1455 Rusch ( alibi Achamoni)
Numérotation du verset 1Par. 11,12 
Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes.
Numérotation du verset 1Par. 11,13 
Iste fuit cum David in Aphec Domini3 quando Philistiim congregati sunt ad locum illum in prelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo. Fugeratque populus a facie Philistinorum.
3 Aphec Domini] Aphesdommim Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,14 
Hic stetit in medio agri et defendit eum. Cumque percussissent4 Philisteos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
4 percussissent ΩJ Ed1455 Ed1462 Rusch Clementina ] percussisset Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,15 
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam, quando Philistiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
Numérotation du verset 1Par. 11,16 
Porro David erat in presidio et statio Philistinorum in Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 11,17 
Desideravit igitur David aquam5 et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem que est in porta.
5aquam] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,18 
Tres ergo isti per media castra Philistinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
Numérotation du verset 1Par. 11,19 
dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam, et ob hanc causam noluit bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset 1Par. 11,20 
Abisai quoque frater Ioab {t. 2   : Erfurt, f. 99vb   ; facsim., p. 198b} ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
Numérotation du verset 1Par. 11,21 
inter tres secundos, inclitus et princeps eorum. Verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
Numérotation du verset 1Par. 11,22 
Bananias6 filius Ioiade viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capseel7 ipse percussit
duos Ariel Moab.
Et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna
tempore nivis,
6 Bananias] Banaia Weber
7 Capseel] Capsehel Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,23 
et ipse percussit virum Egyptium cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit igitur8 ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
8 igitur] ergo Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,24 
Hec fecit Banaias9 filius Ioiade10 qui erat inter tres robustos nominatissimus,
9 Banaias] Banaia Weber
10 Ioiade] Ioiada Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,25 
inter triginta primus. Verumtamen ad tres usque non pervenerat. Posuit autem eum David ad auriculam suam.
Numérotation du verset 1Par. 11,26 
Porro fortissimi viri11 in exercitu : Asael frater Ioab, et Eleanan12 filius patrui eius de Bethleem,
11 viri] om. Weber
12 Eleanan Rusch Weber ] Elchanan Clementina
Numérotation du verset 1Par. 11,27 
Semmoth Arodites13,
Helles Phallonites14,
13 Arodites] Arorites Weber
14 = Phal(l)onites Cava U ΨD Rusch Clementina Weber ] Plonites ΩJ Ed1455
Numérotation du verset 1Par. 11,28 
Hiras15 filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
15 Hiras] Iras Weber (cf. 2Rg. 23, 26 : Hira), Ira Clementina
Numérotation du verset 1Par. 11,29 
Sobochai Usathites16, Ilai Ahoites,
16 Usathites] Asothites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,30 
Marai Netophathites, Heleth17 filius Baana Netophathites,
17 Heleth] Heled Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,31 
Ethai filius Rebai18
de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
18 Rebai] Ribai Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,32 
Hurai19 de torrente Gaas, Abiel20
Arabathites, Azrimoth21 {t. 2   : Erfurt, f. 100ra   ; facsim., p. 199a} Bauranites22, Eliaba Salabonites,
19 Hurai] Uri Weber
20 Abiel] Abial Weber
21 Azrimoth] Azmoth Weber
22 Bauranites] Bauramites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,33 
filii Asom
Gezonites, Ionathan filius Sega
Ararites,
Numérotation du verset 1Par. 11,34 
Achiam23
filius Sachar Ararites,
23 Achiam] Ahiam hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,35 
Eliphal filius Ur,
Numérotation du verset 1Par. 11,36 
Apher
Mechurathites,
Ahia Phellonites,
Numérotation du verset 1Par. 11,37 
Asrahi24
Carmelites, Noorari25
filius Azbi,
24 Asrahi] Asrai Weber
25 Noorari] Noorai Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,38 
Ioel frater Nathan, Mabar
filius Agarai,
Numérotation du verset 1Par. 11,39 
Selech26 Ammonites, Noorahi27
Berothites, armigeri28 Ioab filii Sarvie,
26 Selech ΩSM Ed1455 ; cf. 2Rg. 23, 37] Sellech Φ ΩJ Rusch , Selec Clementina , Sellec Weber
27 Noorahi] Noorai Weber
28 armigeri] armiger Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,40 
Iras Iethreus, Gareb
Iethreus,
Numérotation du verset 1Par. 11,41 
Urias Etheus29, Zabad filius Ooli,
29 Etheus] Ettheus Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,42 
Adina filius Segar
Rubenithes30 princeps Rubenitarum et cum eo triginta,
30 Segar Rubenithes] Seza Rubenites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,43 
Hanan31
filius Maacha, et Iosaphat Mathanites,
31 Hanan Rusch Weber ] Haanan Weber (Y) Ed1455
Numérotation du verset 1Par. 11,44 
Ozias Astharothites, Semma et Iaiel32 filii Hotham33 Aroerites,
32 Iaiel] scrips., Iahihel Rusch, Iaihel Weber
33 Hotham] Hotam Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,45 
Iediel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
Numérotation du verset 1Par. 11,46 
Eliel Mahumites34 et35 Ieribai et Iosaia filii Elnaen36, et Iethma Moabites, Eliel37 et Obed, et Iasiel de Masobia.
34 Eliel Clementina ] Helihel ΩSJ Ed1455 Rusch ] Heiel ΩM , Elihel Weber | Mahumites Rusch ] Maanites Ω Maumites Weber
35 et] om. Ω
36 Elnaen] Elnaem Weber
37 Eliel] Elihel Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_11)

Notes :