Biblia communis

<16.328b> Prologus ‘Si Septuaginta’

Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,1 
prol.| A Prefatio sancti Hieronymi in librum Dabreiamin qui et Paralipomenon quod nos dicere possuus verba dierum incipit. 1 - Si2* Septuaginta interpretum pura et ut ab eis in grecum versa est editio permaneret, superflue, mi3 Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres ut hebrea volumina latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat et nascentis Ecclesie roboraverat fidem, iustum erat etiam nostro silentio comprobari.
A ¶Codd. : Weber Rusch
1 Prefatio sancti… dierum incipit Rusch ] Eiusdem in librum Paralipomenon praefatio Clementina, Incipit prologus sancti Hieronymi in libro Paralipomenon Weber
2 Si ΩD ΩG ΩX Weber ] Sed praem. Rusch
3 mi] me praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,2 
prol.| Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere4, illudentibusque Iudeis “cornicum”, ut dicitur, “oculos configere”. Alexandria et Egyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem, Constantinopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat, medie inter has provincie Palestinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus5 vulgaverunt, totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Et certe Origenes non solum exemplaria6 composuit quatuor editionum e regione singula verba describens, ut unus dissentiens statim ceteris inter se consentientibus arguatur, sed, quod maioris audacie est, in editione Septuaginta Theodotionis editionem miscuit, asteriscis designans que minus fuerint, et virgulis que ex superfluo videbantur7 apposita.
4 cudere] condere Weber
5 Pamphilus Λ Rusch Clementina ] Pamphilius Weber
6 exemplaria Amiatinus Rusch ] exemplum D, exempla Weber, exapla Λ G
7 videbantur] videantur Weber
Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,3 
prol.| Si igitur aliis licuit non tenere quod semel susceperant, et post septuaginta cellulas, que vulgo sine auctore iactantur, singulas cellulas aperuere, hocque in Ecclesiis legitur quod Septuaginta nescierunt, cur me non suscipiant Latini mei, qui inviolata editione veteri ita novam condidi, ut laborem meum Hebreis et, quod his maius est, Apostolis auctoribus probem8 ? Scripsi nuper librum ‘’De optimo genere interpretandi’’a, ostendens illa de evangeliob : “Ex Egypto vocavi filium meum” etc : “Quoniam Nazareus vocabitur” etd : “Videbunt in quem compunxerunt” et illud Apostolie : “Quod9 oculus non vidit nec auris audivit, et in cor hominis non ascenderunt, que preparavit Deus diligentibus se” ceteraque his similia in Hebreorum libris inveniri. Certe Apostoli et evangeliste Septuaginta interpretes noverant, et unde eis hec10 que in Septuaginta interpretibus11 non habentur ? Christus Dominus12 noster utriusque Testamenti conditor in evangelio secundum Ioannem, «Qui credit”, inquitf, “in me, sicut dicit13 Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive». Utique scriptum est quod Salvator scriptum esse testatur. Ubi scriptum est ? Septuaginta non habent, apocrypha nescit Ecclesia. Ad Hebreos igitur revertendum est, unde et Dominus loquitur et discipuli exempla presumunt.
a Cf. Hieronymus , Epistulae, Ep. 57 § 7, CSEL 54, p. 514-515.
b Mt. 2, 15 ; cf. Os. 11, 1.
c Mt. 2, 23.
d 1Cor. 2, 9.
e 1Cor. 2, 9.
f Io. 7, 38.
8 probem] comprobem Clementina
9 Quod] que Weber
10 hec] + dicere Weber
11 interpretibus] om. Weber
12 Dominus] Deus Weber
13 dicit] dixit Weber
Numérotation du verset 1Par. Prol.328b,4 
prol.| Hec pace veterum loquar14 et obtrectatoribus meis tantum respondeo, qui canino dente me rodunt, {t. 2   : Erfurt, f. 91rb   ; facsim., p. 181b} in publico detrahentes et15 legentes in angulis, idem16 accusatores et defensores, cum in aliis probent quod in me reprobant, quasi virtus et vitium non in rebus sit, sed cum auctore mutetur. Ceterum memini editionem Septuaginta translatorum olim de greco emendatam tribuisse me nostris, nec inimicum debere estimari eorum quos in conventu fratrum semper edissero. Et quod nunc Dabreiamin, id est Verba dierum, interpretatus sum, idcirco feci, ut inextricabiles mores17 et silvam nominum, que scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem apertius et per versuum cola digererem, “mihimetipsi et meis” iuxta Hismenium “canens”, si aures surde sunt ceterorum. Explicit prologus .g
g Hieronymus, Prologus in Par., ed. Weber, p. 546-547.
14 loquor] loquar Weber
15 et] om. Weber
16 idem] + et Weber
17 mores] moram Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. Prol.328b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_Prol.328b)

Notes :