Capitulum 17
Numérotation du verset
1Par. 17,1
Cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem federis Domini sub pellibus est.
Numérotation du verset
1Par. 17,2
Et ait Nathan ad David : Omnia que in corde tuo sunt fac, Deus enim tecum est.
Numérotation du verset
1Par. 17,3
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens :
Numérotation du verset
1Par. 17,4
vade
{t. 2
: Erfurt, f. 103rb
; facsim., p. 205b}
et loquere David servo meo, hec dicit Dominus : Non edificabis tu mihi domum ad habitandum,
Numérotation du verset
1Par. 17,5
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israel de terra Egypti1 usque ad hanc diem, sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
1 de…Egypti]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,6
manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni iudicum Israel quibus preceperam ut pascerent populum meum
et dixi : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
Numérotation du verset
1Par. 17,7
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hec dicit Dominus exercituum. Ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel,
Numérotation du verset
1Par. 17,8
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
Numérotation du verset
1Par. 17,9
Et dedi locum populo meo Israel, plantabitur et habitabit in eo, et ultra non commovebitur. Nec filii iniquitatis atterent eos sicut a principio
Numérotation du verset
1Par. 17,10
ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi inimicos tuos universos2. Annuntio tibi ergo3 quod edificaturus sit tibi Dominus domum4.
2 inimicos tuos-universos]
inv. Weber
3 tibi ergo]
inv. Weber
4 tibi...domum] domum tibi Dominus
Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,11
Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos ? Suscitabo semen tuum
post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius.
Numérotation du verset
1Par. 17,12
Ipse edificabit mihi domum,
et firmabo solium eius usque in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 17,13
Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut
{t. 2
: Erfurt, f. 103va
; facsim., p. 206a}
abstuli ab eo qui ante te fuit.
Numérotation du verset
1Par. 17,14
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum,
Numérotation du verset
1Par. 17,15
iuxta omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam. Sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset
1Par. 17,16
Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea ut prestares mihi talia ?
Numérotation du verset
1Par. 17,17
Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum, et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus.
Numérotation du verset
1Par. 17,18
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum,
Numérotation du verset
1Par. 17,19
Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
Numérotation du verset
1Par. 17,20
Domine, non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
Numérotation du verset
1Par. 17,21
Quis autem est alius ut populus tuus
Israel ? Gens una in terra ad quam perrexit Deus
ut liberaret
et faceret populum sibi,
et magnitudine sua atque terroribus
eiceret gentes5
a facie eius quem de Egypto
liberarat ?
5 gentes] nationes
Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,22
Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in eternum, et tu, Domine, factus es Deus eius.
Numérotation du verset
1Par. 17,23
Nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es famulo tuo6,
6 famulo tuo]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,24
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israel et domus David servi eius permanens
{t. 2
: Erfurt, f. 103vb
; facsim., p. 206b}
cum7
eo.
7 cum] coram
Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,25
Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam
servi tui ut edificares ei domum,
et idcirco invenit8 fiduciam ut oraret9 coram te.
8 invenit] + servus tuus
Weber
9 oraret] oret
Weber
Numérotation du verset
1Par. 17,26
Nunc ergo Domine tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
Numérotation du verset
1Par. 17,27
Et cepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te. Te enim10 benedicente benedicta erit in perpetuum.
10 enim] + Domine
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_17)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_17)
Notes :