Biblia communis

Capitulum 23

Numérotation du verset 1Par. 23,1 
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super {t. 2   : Erfurt, f. 106rb   ; facsim., p. 211b} Israel.
Numérotation du verset 1Par. 23,2 
Et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque levitas.
Numérotation du verset 1Par. 23,3 
Numeratique sunt levite a viginti1 annis et supra, et inventa sunt triginta octo millia virorum.
1 viginti] triginta Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,4 
Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia prepositorum autem et iudicum sex millia.
Numérotation du verset 1Par. 23,5 
Porro quatuor millia ianitores
et totidem psaltes2 canentes Domino in organis que fecerat ad canendum.
2 psaltes] psalte Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,6 
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet et Caath et Merari.
Numérotation du verset 1Par. 23,7 
Filii3 Gerson : et4 Leedan et Semei.
3 filii] om. Weber
4 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,8 
Filii Leedan princeps : Ieiel, et Zethan5, et Ioel, tres.
5 Zethan] Zetham Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,9 
Filii Semei : Salomith et Oziel6 et Aran. Tres isti principes familiarum Leedan.
6 Oziel Weber ] Ozziel Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 23,10 
Porro filii Semei : Ieeth et Sisa et Iaus et Baria. Isti filii Semei quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,11 
Erat autem Ieeth prior, Sisa secundus. Porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
Numérotation du verset 1Par. 23,12 
Filii Caath : Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,13 
Filii Amram : Aaron
et Moyses. Separatusque est Aaron
ut ministraret
in sancta7 sanctorum
ipse et filii eius
in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum,
ac benediceret nomini eius in sempiternum8.
7 sancta] sancto Weber
8 sempiternum] perpetuum Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,14 
Moysi quoque
hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
Numérotation du verset 1Par. 23,15 
Filii Moysi : Gersan9 et Eliezer.
9 Gersan] sic Rusch , Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,16 
Filii Gersan10 Subuel primus.
10 Gersan] sic Rusch , Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,17 
Fuerunt autem filii Eliezer : Roobia primus, et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Roobia multiplicati {t. 2   : Erfurt, f. 106va   ; facsim., p. 212a} sunt nimis.
Numérotation du verset 1Par. 23,18 
Filii Isaar, Salomith11 primus.
11 Salomith] Salumith Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,19 
Filii Hebron : Ieriau12 primus, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iecmaam quartus.
12 Ieriau Weber ] Ierian cacogr. Rusch , Ieriahu ΩM, Ietrahu ΩS,
Numérotation du verset 1Par. 23,20 
Filii Oziel : Micha primus, Iesia secundus.
Numérotation du verset 1Par. 23,21 
Filii Merari : Mooli et Musi. Filii Mooli : Eleazar et Cis.
Numérotation du verset 1Par. 23,22 
Mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias. Acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Numérotation du verset 1Par. 23,23 
Filii Musi : Mooli et Eder et Ierimuth13 a tres.
a Revera : Ierimoth ; cf. 1Par. 24, 30.
13 Ierimuth Rusch Weber ] Ierimoth Edmaior. (EΘP), Ierimith ΩS
Numérotation du verset 1Par. 23,24 
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
Numérotation du verset 1Par. 23,25 
Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo et habitationem Hierusalem usque in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 23,26 
Nec erit officii levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
Numérotation du verset 1Par. 23,27 
iuxta precepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
Numérotation du verset 1Par. 23,28 
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis,
et in exedris,
et in loco purificationis, et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 23,29 
Sacerdotes autem super panes propositionis et ad simile sacrificium, et ad lagana, et azyma et sartaginem et ad ferventem similam, et ad torrendum14, et super omne pondus atque mensuram.
14 et ad torrendum] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,30 
Levite vero
ut stent mane ad confitendum et canendum Domino.
Similiterque ad vesperam,
Numérotation du verset 1Par. 23,31 
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis, et calendis, et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et cerimonias {t. 2   : Erfurt, f. 106vb   ; facsim., p. 212b} uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
Numérotation du verset 1Par. 23,32 
Et custodiant observationes tabernaculi federis et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_23)

Notes :