Biblia communis

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Par. 21,1 
{t. 2   : Erfurt, f. 105ra   ; facsim., p. 209a} Consurrexit autem Satan contra Israel, et incitavit David ut numeraret Israel.
Numérotation du verset 1Par. 21,2 
Dixitque David ad Ioab et ad principes populi : Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan, et afferte mihi numerum ut sciam.
Numérotation du verset 1Par. 21,3 
Responditque Ioab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? Quare hoc querit dominus meus quod in peccatum reputetur Israeli ?
Numérotation du verset 1Par. 21,4 
Sed sermo regis magis prevaluit. Egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel, et reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 21,5 
Deditque David numerum eorum quos circuierat, et inventus est omnis numerus Israel1 mille millia, et centum millia virorum educentium gladium. De Iuda autem quadrigenta2 septuaginta millia bellatorum.
1 numerus Israel] inv. Weber
2 quadrigenta] trecenta Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,6 
Nam Levi
et Beniamin
non numeravit, eo quod invitus exequeretur3 regis imperium.
3 exequeretur] exsequeretur Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,7 
Displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israel.
Numérotation du verset 1Par. 21,8 
Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem. Obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
Numérotation du verset 1Par. 21,9 
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens :
Numérotation du verset 1Par. 21,10 
Vade et loquere ad David et dic ei4 : Hec dicit Dominus. Trium tibi optionem do, unum quod volueris elige et faciam tibi.
4 ei] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,11 
Cumque venisset Gad ad David dixit ei : Hec dicit Dominus. Elige quod volueris,
Numérotation du verset 1Par. 21,12 
aut tribus annis pestilentiam, aut tribus mensibus fugere te hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere, aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra, et {t. 2   : Erfurt, f. 105rb   ; facsim., p. 209b} angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
Numérotation du verset 1Par. 21,13 
Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustie premunt, sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multe sunt miserationes eius quam in manus hominum.
Numérotation du verset 1Par. 21,14 
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
Numérotation du verset 1Par. 21,15 
Misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam.
Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est
super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit. Iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornam5 Iebusei.
5 Ornam scrips. cum Rusch ( alibi ) ΩM] Ornan ΩJ etc. Weber , Hornan ΩS Rusch, Areunae ΘA, Ornan Areune ΘH*
Numérotation du verset 1Par. 21,16 
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter celum et terram6 et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem, et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram.
6 celum-et-terram] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,17 
Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ? Ego qui peccavi, ego qui malum feci. Iste grex quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei. Populus autem tuus non percutiatur.
Numérotation du verset 1Par. 21,18 
Angelus autem Domini precepit Gad ut diceret David ut7 ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornam8 Iebusei.
7 ut] et Weber
8 Ornam] Hornan Rusch
Numérotation du verset 1Par. 21,19 
Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat in9 nomine Domini.
9 in] ex Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,20 
Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii eius cum eo absconderunt se. Nam eo tempore terebat in area triticum.
Numérotation du verset 1Par. 21,21 
Igitur cum veniret10 David ad Ornan conspexit eum {t. 2   : Erfurt, f. 105va   ; facsim., p. 210a} Ornan, et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
10 veniret] venisset Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,22 
Dixitque ei David : Da mihi locum aree tue ut edificem in ea altare Domino11, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
11 Domino] Domini Weber
Numérotation du verset 1Par. 21,23 
Dixit autem Ornan ad David : Tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet. Sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium. Omnia libens prebeo.
Numérotation du verset 1Par. 21,24 
Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet. Neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita.
Numérotation du verset 1Par. 21,25 
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
Numérotation du verset 1Par. 21,26 
Et edificavit ibi altare Domino. Obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de celo super altare holocausti.
Numérotation du verset 1Par. 21,27 
Precepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam.
Numérotation du verset 1Par. 21,28 
Protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei, immolavit ibi victimas.
Numérotation du verset 1Par. 21,29 
Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon,
Numérotation du verset 1Par. 21,30 
et non prevaluit David
ire ad altare ut ibi obsecraret Dominum12. Nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.
12 Dominum] Deum Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_21)

Notes :