Capitulum 19
Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon
Numérotation du verset
1Par. 19,2
Dixitque David : Faciam misericordiam cum Anon filio Naas.
{t. 2
: Erfurt, f. 104rb
; facsim., p. 207b}
Prestitit enim pater eius mihi misericordiam1. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Anon.
1 misericordiam] gratiam
Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,3
Dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon : Tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te, nec animadvertis quod ut explorent, et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius.
Numérotation du verset
1Par. 19,4
Igitur Anon pueros David decalvavit et rasit, et prescidit2 tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos.
2 prescidit] precidit
Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,5
Qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum, grandem enim contumeliam sustinerunt3 et precepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur.
3 sustinerunt] sustinuerant
Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,6
Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Anon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Soba4 currus et equites.
4 Soba] Suba
Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,7
Conduxeruntque triginta duo millia curruum et regem Maacha5 cum populo eius. Qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba, filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.
5 Maacha] Macha
Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,8
Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium.
Numérotation du verset
1Par. 19,9
Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis, reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt.
Numérotation du verset
1Par. 19,10
Igitur Ioab intelligens bellum et ex
{t. 2
: Erfurt, f. 104va
; facsim., p. 208a}
adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum.
Numérotation du verset
1Par. 19,11
Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui, et perrexerunt contra filios Ammon.
Numérotation du verset
1Par. 19,12
Dixitque : Si vicerit me Syrus auxilio eris mihi, sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in presidium.
Numérotation du verset
1Par. 19,13
Confortare et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri, Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet.
Numérotation du verset
1Par. 19,14
Perrexitque6 Ioab7 et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prelium et fugavit eos.
6 Perrexitque] Perrexit
Weber
7 Ioab] ergo
praem. Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,15
Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Par. 19,16
Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium. Sophat8 autem princeps militie Adadezer erat dux eorum.
8 Sophat] Sophach
Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,17
Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus.
Numérotation du verset
1Par. 19,18
Fugit autem Syrus Israel et interfecit David de Syris septem millia curruum et quadraginta millia peditum et Sophat9 exercitus principem.
9 Sophat] Sophach
Weber
Numérotation du verset
1Par. 19,19
Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos ad David transfugerunt10 et servierunt ei. Noluitque ultra Syria auxilium prebere filiis Ammon.
10 ad David- transfugerunt]
inv. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_19)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_19)
Notes :