Biblia communis

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Par. 16,1 
Et tulerunt1 igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
1 et tulerunt] attulerunt Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,2 
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, {t. 2   : Erfurt, f. 102va   ; facsim., p. 204a} benedixit populo in nomine Domini,
Numérotation du verset 1Par. 16,3 
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem,
tortam
panis,
et partem asse carnis,
bubule, et frixam oleo similam.
Numérotation du verset 1Par. 16,4 
Constituitque coram arca Domini de levitis qui ministrarent,
et recordarentur operum eius,
et glorificarent
atque laudarent
Dominum Deum Israel,
Numérotation du verset 1Par. 16,5 
Asaph principem, et secundum eius Zachariam. Porro Iehiel, et Semiramoth, et Ieiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom et Ieiel super organa psalterii et lyras. Asaph autem ut cymbalis personaret.
Numérotation du verset 1Par. 16,6 
Banaiam vero et Aziel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca federis Domini.
Numérotation du verset 1Par. 16,7 
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius :
Numérotation du verset 1Par. 16,8 
Confitemini Domino et2 invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius3.
2 et] om. Weber
3 eius] illius Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,9 
Cantate4 ei et psallite, et narrate omnia mirabilia eius.
4 cantate] canite Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,10 
Laudate nomen sanctum eius, letetur cor querentium Dominum.
Numérotation du verset 1Par. 16,11 
Querite Dominum et virtutem eius, querite faciem eius semper.
Numérotation du verset 1Par. 16,12 
Recordamini mirabilium eius que fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,13 
Semen Israel servi eius, filii Iacob electi illius.
Numérotation du verset 1Par. 16,14 
Ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,15 
Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis quem precepit in mille generationes,
Numérotation du verset 1Par. 16,16 
quem precepit5 cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac.
5 precepit] pepigit Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,17 
Et constituit illud Iacob in preceptum, et Israel in pactum sempiternum,
Numérotation du verset 1Par. 16,18 
dicens : Tibi dabo {t. 2   : Erfurt, f. 102vb   ; facsim., p. 204b} terram Chanaan, funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset 1Par. 16,19 
Cum essent pauci numero parvi et coloni eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,20 
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset 1Par. 16,21 
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit6 pro eis reges.
6 increpavit] increpuit Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,22 
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari,
Numérotation du verset 1Par. 16,23 
Cantate7 Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius.
7 Cantate] canite Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,24 
Narrate in gentibus gloriam eius et8 in cunctis populis mirabilia eius9,
8 et] om. Weber
9 eius] illius Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,25 
quia magnus Dominus et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
Numérotation du verset 1Par. 16,26 
Omnes enim dii populorum idola, Dominus autem celos fecit.
Numérotation du verset 1Par. 16,27 
Confessio et magnificentia coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,28 
Afferte Domino familie populorum, afferte Domino gloriam et imperium.
Numérotation du verset 1Par. 16,29 
Date Domino gloriam nomini eius. Levate sacrificium et venite in conspectu eius, et adorate Dominum in decore sancto.
Numérotation du verset 1Par. 16,30 
Commoveatur a facie illius omnis terra, ipse enim fundavit orbem inmobilem.
Numérotation du verset 1Par. 16,31 
Letentur celi et exultet terra et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
Numérotation du verset 1Par. 16,32 
Tonet mare et plenitudo eius. Exultent agri et omnia que in eis sunt.
Numérotation du verset 1Par. 16,33 
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram.
Numérotation du verset 1Par. 16,34 
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,35 
Et dicite : Salva nos Deus salvator noster et congrega nos, et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis.
Numérotation du verset 1Par. 16,36 
Benedictus Dominus Deus Israel ab eterno usque in eternum et dicat omnis {t. 2   : Erfurt, f. 103ra   ; facsim., p. 205a} populus amen et hymnum10
Deo11.
10 hymnum] hymnus Weber
11 Deo] Domino Weber
Numérotation du verset 1Par. 16,37 
Dereliquit itaque ibi coram arca federis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arce iugiter per singulos dies
et vices suas.
secundum qualitatem auditorum quisque sua vice ministret
Numérotation du verset 1Par. 16,38 
Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo, et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores.
Numérotation du verset 1Par. 16,39 
Sadoc autem sacerdotem et fratres
illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
Numérotation du verset 1Par. 16,40 
ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere, iuxta omnia que scripta sunt in lege Domini quam precepit Israeli.
Numérotation du verset 1Par. 16,41 
Et post eum Heman et Idithun et reliquos elitos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset 1Par. 16,42 
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo, filios autem Idithun fecit esse portarios.
Numérotation du verset 1Par. 16,43 
Reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui sue.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_16)

Notes :