Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Par. 13,1 
Iniit
autem consilium David,
cum tribunis et centurionibus et universis {t. 2   : Erfurt, f. 101ra   ; facsim., p. 201a} principibus,
Numérotation du verset 1Par. 13,2 
et ait ad omnem cetum Israel : Si placet vobis et a Domino Deo nostro egredietur1 sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos
1 egredietur] egreditur Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,3 
et reducamus arcam Dei nostri ad nos. Non enim requisivimus eam in diebus Saul.
Numérotation du verset 1Par. 13,4 
Et respondit universa multitudo ut ita fieret. Placuerat enim sermo omni populo.
Numérotation du verset 1Par. 13,5 
Congregavit ergo David cunctum Israel a Sior Egypti,
usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Chariathiarim.
Numérotation du verset 1Par. 13,6 
Et ascendit David et omnis vir Israel
ad collem Chariathiarim que est in Iuda, ut afferrent inde arcam Domini Dei2 sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius.
2 Domini Dei] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,7 
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab, Oza autem et fratres eius minabant plaustrum.
Numérotation du verset 1Par. 13,8 
Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et3 citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
3 et] + in Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,9 
Cum autem pervenissent ad aream Chidon,
tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam. Bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam,
Numérotation du verset 1Par. 13,10 
iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum eo quod contigisset arcam, et mortuus est ibi coram Domino4.
4 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,11 
Contristatusque est5 {t. 2   : Erfurt, f. 101rb   ; facsim., p. 201b} David eo quod divisisset Dominus Ozam, vocavit locum illum Divisio Oze6 usque in presentem diem,
5 est] om. Weber
6 Oze] Oza Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,12 
et timuit Dominum7 tunc temporis dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
7 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,13 
Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitate8 David, sed avertit in domum Obededom Gethei9.
8 civitate] civitatem Weber
9 Gethei] Getthei Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,14 
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus
et benedixit Dominus domui eius et omnibus que habebat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_13)

Notes :