Biblia communis

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Par. 28,1 
Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et prepositos turmarum qui ministrabant regi, tribunos quoque, et centuriones, et qui preerant substantie et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 28,2 
Cumque surrexisset rex et stetisset ait : Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut edificarem domum in qua requiesceret arca federis Domini, et scabellum pedum Dei nostri. Et ad edificandum omnia preparavi.
Numérotation du verset 1Par. 28,3 
Deus autem dixit mihi : Non edificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis,
Numérotation du verset 1Par. 28,4 
sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum. De Iuda enim elegit principes. Porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,5 
Sed et de filiis meis - filios enim multos dedit mihi Dominus - elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel.
Numérotation du verset 1Par. 28,6 
Dixitque mihi : Salomon filius tuus edificabit domum meam et altaria1 mea.
{t. 2   : Erfurt, f. 109rb   ; facsim., p. 217b} Ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero illi2 in patrem.
1 altaria] atria Weber
2 illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,7 
Et firmabo regnum eius usque in sempiternum3, si perseveraverit facere precepta mea et iudicia sicut et hodie.
3 sempiternum] eternum Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,8 
Nunc igitur coram universo cetu Israel audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri, ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,9 
Tu autem Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quesieris eum invenies, si autem dereliqueris illum proiciet te in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 28,10 
Nunc ergo quia elegit te Dominus, ut edificares domum sanctuarii, confortare et perfice.
Numérotation du verset 1Par. 28,11 
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et cenaculi, et cubiculorum, in aditis et domus propitiationis,
Numérotation du verset 1Par. 28,12 
necnon et omnium que cogitaverat atriorum, et exedrarum, per circuitum in thesauros sanctorum4,
4 in thesauros sanctorum] in thesauros domus Domini et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,13 
divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini, et in universa vasa
ministerii templi5 Domini,
5 templi] rempli cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 28,14 
aurum
in pondere per singula vasa ministerii, argenti
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate,
Numérotation du verset 1Par. 28,15 
sed et ad
candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabra argentea6, et in lucernas7 eorum pro diversitate mensure pondus argenti tradidit.
6 candelabra argentea] candelabris argenteis Weber
7 lucernas] lucernis Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,16 
Aurum quoque {t. 2   : Erfurt, f. 109va   ; facsim., p. 218a} dedit in mensas propositionis
pro diversitate mensarum. Similiter et argentum in alias mensas argenteas.
Numérotation du verset 1Par. 28,17 
Ad fuscinulas quoque et phialas, et thuribula ex auro purissimo,
et leunculos aureos pro qualitate mensure pondus distribuit,
in leunculum et leunculum. Similiterque8 in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
8 similiterque] similiter et Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,18 
Altari autem in quo adolebatur9 incensum aurum purissimum dedit, et10 ut ex ipso fieret similitudo quadrige
Cherubin
extendentium alas, et velantium arcam federis Domini.
9 adolebatur] adoletur Weber
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,19 
Omnia inquit venerunt scripta in11 manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 28,20 
Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac ne timeas, et ne paveas. Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 28,21 
Ecce divisiones sacerdotum et levitarum in omne ministerium domus Domini assistent12 tibi et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia precepta tua.
12 assistant] assistunt Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_28)

Notes :