Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Par. 7,1 
Porro filii Isachar : Thola, et Phua, Iasub, et Samaron,
quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 7,2 
Filii Thola : Ozi et Raphaia et Ieriel,
et Iemai, et Ipsem1, et Samuel principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo millia sexcenti.
1 Ipsem] Iebsem Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,3 
Filii Ozi : et2 Iezraia de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia
quinque omnes principes.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,4 
Et cum3 eis per familias et populos suos accincti ad prelium viri fortissimi triginta sex millia. Multas enim habuere uxores et filios,
3 et cum] cumque Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,5 
fratresque eorum per omnem cognationem Isachar, robustissimi {t. 2   : Erfurt, f. 96vb   ; facsim., p. 192b} ad pugnandum octoginta septem millia numerati sunt.
Numérotation du verset 1Par. 7,6 
Filii4 Beniamin : Bale et Bochor et Iadiel, tres.
4 Filii] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,7 
Filii Bale : Esbon, et Ozi, et Oziel et Ierimoth et Urai quinque, principes familiarum et ad pugnandum robustissimi. Numerus autem eorum viginti duo millia et triginta quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 7,8 
Porro filii Bochor : Zamira, et Ioas, et Eliezer et Helioenai et Amri et Ieriomoth, et Abia et Anathoth, et Almathan. Omnes hi filii Bochor.
Numérotation du verset 1Par. 7,9 
Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti millia et ducenti.
Numérotation du verset 1Par. 7,10 
Porro filii Iediel5
Balan. Filii autem Balan : Iehus6 et Beniamin
et Ahoth et Chanana et Iothan
et Tharsis et Chaissar7.
5 Iediel] Iedihel Rusch, Iadihel Weber
6 Iehus Clementina ] Iheus Cava Ed1455 Rusch , Ieus ΩM, Hieus Weber
7 Chaissar] Haisaar Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,11 
Omnes hi filii Iadiel
principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem millia et ducenti ad prelium procedentes.
Numérotation du verset 1Par. 7,12 
Sephan quoque et Aphan8 filii Hir et Asim filii Aher9
8 Aphan] Apham Weber
9 Aher] Aer Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,13 
Filii10 Neptalim11 : Iasiel et Guni et Aser12 et Sellum filii Bala13
10 Filii] + autem Weber
11 Neptalim] Nepthali Weber
12 Aser ΩS Ed1455 Rusch ] Aiar ΩM, Gesar ΩJ, Asar Weber , Ieser Clementina
13 Bala] Balaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,14 
Porro filius Manasse Esriel14 a. Concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad.
a Cf. Ios. 17, 2 ; Asriel nuncupatus in Nm. 26, 31.
14 Esriel ΩM, Esrihel ΩJ Weber ; cf. Rusch (Ios. 17, 2 : Hesrihel)] Ezriel ΩS, Ezrihel Rusch
Numérotation du verset 1Par. 7,15 
Machir autem accepit uxores filiis suis : Happron15
et Sephan16 et habuit sororem nomine Maacha, nomen autem secundi filii17 Salphaat18. Nateque sunt Salphaat19 filie.
15 Happron] Happhim Weber
16 Sephan] Sepham Weber
17 filii] om. Weber
18 Salphaat] Salphaad Weber
19 Salphaat] Salphaad Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,16 
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares. Porro nomen fratris eius Sares, et filii eius Ulam et Recem
Numérotation du verset 1Par. 7,17 
Filius autem Ulam Badan. Hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
Numérotation du verset 1Par. 7,18 
Soror {t. 2   : Erfurt, f. 97ra   ; facsim., p. 193a} autem eius Regina20 peperit virum Decorum et Abiezer et Moola.
20 Regina] regma cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 7,19 
Erant autem filii Semida Ahin et Sichem21 et Lechi22 et Aniam.
21 Sichem Edmaior. ( U ) ΨD ΩJM Rusch ] Sicchen ΩS, Sechem Weber
22 Lechi] Leci Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,20 
Filii autem Ephraim : Suthala, Bareth filius eius, Thaath filius eius, Elada
filius eius, Thahad23
filius eius et huius filius Zadab24,
23 Thahad Rusch (hapax) ] Thaad Edmaior. (N ΨD) ΩM, Thaath Weber
24 Zadab C ΣT ΦG ΦV ΦP Ω (-a ΩS) Ed1455 ] Zabad Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,21 
et huius filius Suthala, et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigene, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
Numérotation du verset 1Par. 7,22 
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius
ut consolarentur eum.
Numérotation du verset 1Par. 7,23 
Ingressusque est ad uxorem suam que concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
Numérotation du verset 1Par. 7,24 
Filia autem eius fuit Sara que edificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.
Numérotation du verset 1Par. 7,25 
Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
Numérotation du verset 1Par. 7,26 
qui genuit Laadan. Huius quoque filius Ammiud genuit Elisama.
Numérotation du verset 1Par. 7,27 
De quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue.
Numérotation du verset 1Par. 7,28 
Possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filie eius. Sichem quoque cum filiabus suis usque ad25 Aza cum filiabus26 eius.
25 ad] om. Weber
26 cum filiabus] et filias Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,29 
Iuxta filios quoque Manasse Bethsan, et filias eius, Thanach27
et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel.
27 Thanach Weber ] Thanath Rusch
Numérotation du verset 1Par. 7,30 
Filii Aser : Iomna28,
et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum.
28 Iomma Rusch Weber ] Iemna Ed1455 Clementina , Lombna ΩJ
Numérotation du verset 1Par. 7,31 
Filii autem Baria : Heber et Melchiel ipse est pater Barzait29.
29 Barzait] Barzaith Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,32 
Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham,
et Sua30 sororem eorum.
30 Sua Cava ΨD ΩM Ed1455 Ruch Clementina ] Suaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,33 
Filii Iephlat Phosech, {t. 2   : Erfurt, f. 97rb   ; facsim., p. 193b} et Chamaal et Asoph31. Hi filii Iephlat.
31 Asoph] Asoth Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,34 
Porro filii Somer Achi et Roaga et Iaba et Aram.
Numérotation du verset 1Par. 7,35 
Filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal.
Numérotation du verset 1Par. 7,36 
Filii Supha : Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iaram32
32 Iaram Edmaior. ( Q ) Rusch ] Zamra Φ ΩJ, Imara Amiatinus Θ, Iamra Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,37 
et33 Bosor et Odor34,
et Sama35 et Salusa et Iethran et Bera.
33 et] om. Weber
34 Odor] Od Weber
35 Sama] Samma Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,38 
Filii Iether : Iephone et Phaspha et Ara.
Numérotation du verset 1Par. 7,39 
Filii autem Olla : Arec36 et Aniel et Resia.
36 Arec] Aree Weber
Numérotation du verset 1Par. 7,40 
Omnes hi filii Aser, principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum. Numerus autem eorum etatis que apta esset ad bellum viginti sex millia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_7)

Notes :