Biblia communis

Capitulum 22

Numérotation du verset 1Par. 22,1 
Dixitque David : Hec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israel.
Numérotation du verset 1Par. 22,2 
Et precepit ut congregarentur1 omnes proselyti {t. 2   : Erfurt, f. 105vb   ; facsim., p. 210b} de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cedendos lapides et poliendos, ut edificaretur domus Domini2,
1 congregarentur] tongregarentur cacogr. Rusch
2 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 1Par. 22,3 
ferrum quoque plurimum ad claves3 ianuarum,
et ad commissuras atque iuncturas preparavit David et aeris pondus innumerabile.
3 claves] clavos Weber
Numérotation du verset 1Par. 22,4 
Ligna quoque cedrina non poterant estimari,
que Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
Numérotation du verset 1Par. 22,5 
Et dixit David : Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus.
Domus autem quam edificare4 volo Domino talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur. Preparabo ergo ei necessaria, et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas.
4 edificare] edificari Weber
Numérotation du verset 1Par. 22,6 
Vocavitque Salomonem filium suum, et precepit ei ut edificaret domum Domino Deo Israel.
Numérotation du verset 1Par. 22,7 
Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis mee fuit ut edificarem domum nomini Domini Dei mei,
Numérotation du verset 1Par. 22,8 
sed factus est ad me sermo Domini dicens : Multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti. Non poteris edificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me.
Numérotation du verset 1Par. 22,9 
Filius
qui nascetur tibi
et erit vir quietissimus. Faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur,
et pacem
et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset 1Par. 22,10 
Ipse edificabit domum
nomini meo, et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem.
Firmaboque solium regni eius super Israel in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 22,11 
Nunc ergo fili mi sit Dominus tecum, et prosperare et edifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
Numérotation du verset 1Par. 22,12 
Det quoque {t. 2   : Erfurt, f. 106ra   ; facsim., p. 211a} tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
Numérotation du verset 1Par. 22,13 
Tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia que precepit Dominus Moysi ut doceret Israel. Confortare viriliter age, ne timeas, neque paveas.
Numérotation du verset 1Par. 22,14 
Ecce ego in paupertaticula5 mea
preparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia,
et argenti mille millia talentorum, aeris vero et ferri non est pondus.
Vincitur enim numerus magnitudine. Ligna
et lapides
preparavi ad universa impendia.
5 paupertaticula] paupertatula Weber
Numérotation du verset 1Par. 22,15 
Habes quoque plurimos artifices, latomos et cementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos.
Numérotation du verset 1Par. 22,16 
In auro et argento, aere et ferro cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
Numérotation du verset 1Par. 22,17 
Precepit quoque David cunctis principibus Israel ut adiuvarent Salomonem filium suum.
Numérotation du verset 1Par. 22,18 
Cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes6 in manu
vestra
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius.
6 omnes] inimicos Weber
Numérotation du verset 1Par. 22,19 
Prebete igitur corda vestra et animas vestras et7
queratis Dominum Deum vestrum et consurgite et edificate sanctuarium Domino Deo,
ut introducatur arca federis Domini et vasa Domino consecrata in domum que edificatur nomini Domini.
7 et] ut Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (1Par. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=16&chapitre=16_22)

Notes :