Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Ier. 1,1 
{t. 3: Erfurt, f. 122va ; facsim., p. 100a} Verba1 Ieremie filii Helchie de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth2
in terra Beniamin.
1 Verba] Incipit liber Iheremie prophete ΩN
2 Anathoth] Anathot ΩN Rusch
Numérotation du verset Ier. 1,2 
Quod
factum est verbum Domini
ad eum in diebus Iosie filii Amon3 regis Iuda in tertio decimo anno regni eius.
3 Amon ΩN Rusch Weber ] Ammon Θ, Amos ΦERG ΨD Ω M Ed1455
Numérotation du verset Ier. 1,3 
Et factum est in diebus Ioachim, filii Iosie regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedechie, filii Iosie
regis Iuda usque ad transmigrationem
Hierusalem in mense quinto.
Numérotation du verset Ier. 1,4 
Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Ier. 1,5 
Priusquam te formarem
in utero
novi te
et antequam {t. 3: Erfurt, f. 122vb ; facsim., p. 100b} exires de vulva sanctificavi te et4 prophetam in5 gentibus dedi te.
4 et ΩN] om. Weber
5 in ΩN ] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,6 
Et dixi a a a Domine Deus, ecce nescio loqui quia puer ego sum.
Numérotation du verset Ier. 1,7 
Et dixit Dominus ad me : Noli dicere quia6 puer sum quoniam ad omnia que mittam te ibis et universa quecumque mandavero tibi loqueris.
6 quia ΩN] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,8 
Ne timeas a facie eorum
quia tecum ego sum
ut eruam
te, dicit Dominus Deus7.
7 Deus ΩN ] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,9 
Et misit Dominus
manum suam
et tegit8 os meum
et dixit Dominus
ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo.
8 tegit ΩN ] tetigit Weber
Numérotation du verset Ier. 1,10 
Ecce
constitui te hodie super gentes
et super regna ut evellas
et destruas
et disperdas et dissipes {t. 3: Erfurt, f. 123ra ; facsim., p. 101a} et edifices
et plantes.
Numérotation du verset Ier. 1,11 
Et factum est verbum Domini secundo9 ad me dicens: Quid tu vides Ieremia ?
Et dixi: Virgam
vigilantem ego video
9 secundo ΩN] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,12 
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego
super verbo meo ut faciam illud
Numérotation du verset Ier. 1,13 
et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi10 ollam succensam
ego video et faciem eius a facie aquilonis
10 Virgam vigilantem... dixi Weber ] om. hom. ΩN
Numérotation du verset Ier. 1,14 
et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur omne11 malum
super omnes habitatores terre
11 omne ΩN] om. Rusch
Numérotation du verset Ier. 1,15 
quia ecce ego convocabo omnes cognationes
regnorum aquilonis ait Dominus Deus12 et venient
et ponent unusquisque
solium suum
in introitu portarum Hierusalem
et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda
12 Deus ΩN] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 1,16 
et loquar iudicia mea
cum eis super omni malitia eorum
qui dereliquerunt me
et libaverunt diis alienis
et adoraverunt opus manuum suarum.
Numérotation du verset Ier. 1,17 
Tu ergo accinge {t. 3: Erfurt, f. 123rb ; facsim., p. 101b} lumbos13 tuos et surge et loquere ad eos omnia que ego precipio tibi ne formides a facie eorum
nec
enim timere te faciam vultum eorum.
13 lumbos] lombos ΩN
Numérotation du verset Ier. 1,18 
Ego
quippe dedi te hodie
in civitatem munitam
et in columnam ferream
et
in murum eneum14
super omnem terram
regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terre.
14 eneum ΩN] ereum Weber
Numérotation du verset Ier. 1,19 
Et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia tecum ego sum
ait Dominus ut liberem te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_1)

Notes :