Biblia communis

Capitulum 28

Numérotation du verset Ier. 28,1 
Et factum est in anno illo in principio regni Sedechie regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta
de Gabaon in domo Domini coram {t. 3: Erfurt, f. 144va ; facsim., p. 144a} sacerdotibus et omni populo dicens
Numérotation du verset Ier. 28,2 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel contrivi
iugum
regis Babylonis
Numérotation du verset Ier. 28,3 
adhuc duo anni dierum
et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini que tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem
Numérotation du verset Ier. 28,4 
et Iechoniam
filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iude qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis
Numérotation du verset Ier. 28,5 
et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant
in domo Domini
Numérotation du verset Ier. 28,6 
et ait Ieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua que prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum
Numérotation du verset Ier. 28,7 
verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi
Numérotation du verset Ier. 28,8 
prophete qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prelio et de afflictione et de fame
Numérotation du verset Ier. 28,9 
propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate
Numérotation du verset Ier. 28,10 
et tulit Ananias propheta
catenam
de collo Ieremie prophete et confregit eam
Numérotation du verset Ier. 28,11 
et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens hec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor {t. 3: Erfurt, f. 144vb ; facsim., p. 144b} regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium
Numérotation du verset Ier. 28,12 
et abiit Ieremias prophetes in viam suam
et factum est verbum Domini ad Ieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Ieremie prophete dicens:
Numérotation du verset Ier. 28,13 
vade et dices Ananie hec dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas
Numérotation du verset Ier. 28,14 
quia hec dicit Dominus exercituum Deus Israel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terre dedi ei
Numérotation du verset Ier. 28,15 
et dixit Ieremias propheta ad Ananiam prophetam
audi Anania
non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
Numérotation du verset Ier. 28,16 
idcirco hec dicit Dominus ecce emittam te a facie terre hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es
Numérotation du verset Ier. 28,17 
et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_28)

Notes :