Biblia communis

Capitulum 46

Numérotation du verset Ier. 46,1 
{t. 3: Erfurt, f. 156rb ; facsim., p. 167b} Verbum quod factum est1 ad Ieremiam prophetam contra gentes
1 Verbum... factum est] quod factum est verbum Domini Weber
Numérotation du verset Ier. 46,2 
ad Egyptum adversum exercitum pharaonis Nechao regis Egypti qui erat iuxta flumen Euphraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosie regis Iuda.
Numérotation du verset Ier. 46,3 
preparate
scutum et clipeum et procedite ad bellum
Numérotation du verset Ier. 46,4 
iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis
Numérotation du verset Ier. 46,5 
quid igitur vidi ipsos pavidos
et terga vertentes fortes {t. 3: Erfurt, f. 156va ; facsim., p. 168a} eorum cesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 46,6 
non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt
Numérotation du verset Ier. 46,7 
quis est iste
qui quasi flumen ascendit
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius
Numérotation du verset Ier. 46,8 
Egyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius
et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem
et habitatores eius
Numérotation du verset Ier. 46,9 
ascendite
equos et exultate in curribus et procedant fortes Ethiopia et Libyes tenentes scutum
et Lydii arripientes et iacientes sagittas
Numérotation du verset Ier. 46,10 
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten
Numérotation du verset Ier. 46,11 
ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Egypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
Numérotation du verset Ier. 46,12 
audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis impegit in fortem ambo pariter conciderunt
Numérotation du verset Ier. 46,13 
verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Egypti
Numérotation du verset Ier. 46,14 
annuntiate Egypto et auditum facite Magdalo2 et resonet in Memphis
et in Tafnis
dicite sta et prepara te quia devoravit gladius ea que per circuitum tuum sunt
2 Magdalo] Magdolo Weber
Numérotation du verset Ier. 46,15 
quare computruit fortis tuus
non stetit quoniam {t. 3: Erfurt, f. 156vb ; facsim., p. 168b} Dominus subvertit eum
Numérotation du verset Ier. 46,16 
multiplicavit ruentes
ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge
et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostre a facie gladii columbe
Numérotation du verset Ier. 46,17 
vocate nomen pharao regis Egypti Tumultum
adduxit
tempus
Numérotation du verset Ier. 46,18 
vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
Numérotation du verset Ier. 46,19 
vasa transmigrationis fac tibi
habitatrix filia Egypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
Numérotation du verset Ier. 46,20 
vitula eligans atque formosa Egyptus stimulator
ab aquilone veniet ei
Numérotation du verset Ier. 46,21 
mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati
versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
Numérotation du verset Ier. 46,22 
vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna cedentes
Numérotation du verset Ier. 46,23 
succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super locustas et non est eis numerus
Numérotation du verset Ier. 46,24 
confusa est filia Egypti et tradita in manu populi aquilonis
Numérotation du verset Ier. 46,25 
dixit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego visitabo super tumultum Alexandrie et super pharao et super Egyptum et super deos eius et super reges eius et super pharao et super eos qui confidunt in eo
Numérotation du verset Ier. 46,26 
et dabo eos in manu querentium animam {t. 3: Erfurt, f. 157ra ; facsim., p. 169a} eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post hec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 46,27 
et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis sue et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum
Numérotation du verset Ier. 46,28 
et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_46)

Notes :