Biblia communis

Capitulum 34

Numérotation du verset Ier. 34,1 
{t. 3: Erfurt, f. 150ra ; facsim., p. 155a} Verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terre que erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens:
Numérotation du verset Ier. 34,2 
Hec dicit Dominus Deus Israel vade et loquere ad Sedechiam regem Iuda et dices ad eum hec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
Numérotation du verset Ier. 34,3 
et tu non effugies de manu eius sed comprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis.
Numérotation du verset Ier. 34,4 
Attamen audi verbum Domini Sedechia rex Iuda hec dicit Dominus ad te non morieris in gladio
Numérotation du verset Ier. 34,5 
sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic comburent te et ve domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 34,6 
et locutus est Ieremias propheta ad Sedechiam regem Iuda universa verba hec in Hierusalem
Numérotation du verset Ier. 34,7 
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra {t. 3: Erfurt, f. 150rb ; facsim., p. 155b} omnes civitates Iuda que relique erant contra Lachis et contra Azecha1 hec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munite
1 Azecha] scrips. , Azeca Weber
Numérotation du verset Ier. 34,8 
verbum quod factum est ad Ieremiam a Domino postquam percussit rex Sedechias fedus cum omni populo in Hierusalem predicans
Numérotation du verset Ier. 34,9 
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebreum et hebream liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudeo et fratre suo
Numérotation du verset Ier. 34,10 
audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt
Numérotation du verset Ier. 34,11 
et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas
Numérotation du verset Ier. 34,12 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens
Numérotation du verset Ier. 34,13 
hec dicit Dominus Deus Israel ego percussi fedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egypti de domo servitutis dicens
Numérotation du verset Ier. 34,14 
cum completi fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebreum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam
Numérotation du verset Ier. 34,15 
et conversi estis
vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut predicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo
in domo in qua invocatum est nomen meum super eam
Numérotation du verset Ier. 34,16 
et reversi estis
et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et sue potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancille
Numérotation du verset Ier. 34,17 
propterea hec dicit Dominus {t. 3: Erfurt, f. 150va ; facsim., p. 156a} vos non audistis me ut predicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego predico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terre
Numérotation du verset Ier. 34,18 
et dabo viros qui prevaricantur fedus meum et non observaverunt verba federis quibus assensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius.
Numérotation du verset Ier. 34,19 
principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terre qui transierunt inter divisiones vituli
Numérotation du verset Ier. 34,20 
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et erit morticinum
eorum in escam volucribus celi et bestiis terre
Numérotation du verset Ier. 34,21 
et Sedechiam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu querentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
Numérotation du verset Ier. 34,22 
Ecce ego precipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et preliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_34)

Notes :