Biblia communis

Capitulum 33

Numérotation du verset Ier. 33,1 
{t. 3: Erfurt, f. 149rb ; facsim., p. 153b} Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris
dicens
Numérotation du verset Ier. 33,2 
hec dicit Dominus
qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius
Numérotation du verset Ier. 33,3 
clama ad me et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et firma que nescis
Numérotation du verset Ier. 33,4 
quia hec dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda que destructe sunt et ad munitiones et gladium
Numérotation du verset Ier. 33,5 
venientium ut dimicent cum {t. 3: Erfurt, f. 149va ; facsim., p. 154a} Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum
Numérotation du verset Ier. 33,6 
ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis
Numérotation du verset Ier. 33,7 
et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et edificabo eos sicut a principio
Numérotation du verset Ier. 33,8 
et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me
Numérotation du verset Ier. 33,9 
et
erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terre que audierint omnia bona que ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei
Numérotation du verset Ier. 33,10 
hec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem que desolate sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore
Numérotation du verset Ier. 33,11 
vox gaudii
et vox letitie
vox sponsi
et vox sponse
vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in eternum misericordia eius et portantium
vota in domum Domini
reducam enim conversionem
terre sicut a principio
dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,12 
hec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum
accubantium greges1
1 gresges] gregum Weber
Numérotation du verset Ier. 33,13 
in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus {t. 3: Erfurt, f. 149vb ; facsim., p. 154b} que ad austrum sunt
et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges
ad manum
numerantis
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 33,14 
ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum
quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iuda
Numérotation du verset Ier. 33,15 
in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitie et faciet iudicium et iustitiam in terra
Numérotation du verset Ier. 33,16 
in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem
habitabit
confidenter
et hoc est quod
vocabit eam Dominus iustus noster
Numérotation du verset Ier. 33,17 
quia hec dicit Dominus non interibit de David vir
qui sedeat super thronum domus Israel
Numérotation du verset Ier. 33,18 
et de sacerdotibus et levitis non interibit
vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et cedat victimas cunctis diebus
Numérotation du verset Ier. 33,19 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 33,20 
hec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo
Numérotation du verset Ier. 33,21 
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et levite et sacerdotes ministri mei
Numérotation du verset Ier. 33,22 
sicuti numerari non possunt stelle celi et metiri arena maris sic multiplicabo semen David servi mei
et levitas ministros meos
Numérotation du verset Ier. 33,23 
et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens
Numérotation du verset Ier. 33,24 
numquid non vidisti quid populus
hic locutus sit
dicens due cognationes
abiecte sunt
et populum meum despexerunt
eo quod non sit ultra gens coram eis
Numérotation du verset Ier. 33,25 
hec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges celo et terre non posui
Numérotation du verset Ier. 33,26 
equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob
reducam enim conversionem eorum et miserebor eis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_33)

Notes :