Biblia communis

Capitulum 31

Numérotation du verset Ier. 31,1 
dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israel et ipsi erunt mihi in populum
Numérotation du verset Ier. 31,2 
hec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus
qui remanserat gladio
vadet ad requiem suam Israel
Numérotation du verset Ier. 31,3 
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo attraxi {t. 3: Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 148a} te miserans
Numérotation du verset Ier. 31,4 
rursumque edificabo te
et edificaberis virgo Israel adhuc ornaberis tympanis tuis
et egredieris in choro ludentium
Numérotation du verset Ier. 31,5 
adhuc plantabis vineas in montibus Samarie
plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt
Numérotation du verset Ier. 31,6 
quia erit dies
in qua clamabunt custodes in monte Samarie1
in monte Ephraim
surgite et ascendamus
in Sion ad Dominum Deum nostrum
1 in monte Samarie] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 31,7 
quia hec dicit Dominus: Exultate in letitia Iacob
et hinnite contra caput gentium
personate canite et dicite salva Domine
populum tuum reliquias Israel
Numérotation du verset Ier. 31,8 
Ecce ego adducam eos de terra aquilonis
et congregabo eos
ab extremis terre inter quos erunt cecus et claudus
CLAUDUS. Qualibus per Heliam dicitur usquequo claudicatis utroque pede ? Sed in Christo postea cucurrerunt et qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam.et pregnans
et pariens
simul cetus
magnus revertentium huc
Numérotation du verset Ier. 31,9 
in fletu venient
et in precibus deducam eos
et adducam eos per torrentes aquarum
in via recta
et non impingent in ea quia factus sum Israeli pater
et Ephraim primogenitus meus est
Numérotation du verset Ier. 31,10 
audite verbum Domini
gentes et annuntiate insulis que procul sunt et dicite
Israel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum
Numérotation du verset Ier. 31,11 
redemit enim
Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris
Numérotation du verset Ier. 31,12 
et venient
et laudabunt
in monte Sion
et confluent ad bona Domini
super frumento et vino
et oleo
et fetu pecorum
et armentorum
eritque anima eorum
quasi hortus irriguus
et ultra non esurient
Numérotation du verset Ier. 31,13 
tunc letabitur virgo
in choro iuvenes et senes simul
et convertam luctum eorum in gaudium
et consolabor eos et letificabo a dolore suo
Numérotation du verset Ier. 31,14 
et inebriabo
animam sacerdotum pinguedine
et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 31,15 
hec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt
Numérotation du verset Ier. 31,16 
Hec dicit Dominus: Quiescat
vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo
ait Dominus et revertentur
de terra inimici
Numérotation du verset Ier. 31,17 
et est spes novissimis tuis
ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos
Numérotation du verset Ier. 31,18 
audiens audivi Ephraim
transmigrantem castigasti me et {t. 3: Erfurt, f. 147ra ; facsim., p. 149a} eruditus sum quasi iuvenculus
indomitus converte me et revertar
quia tu Dominus Deus meus
Numérotation du verset Ier. 31,19 
postquam
enim convertisti me egi penitentiam et postquam ostendisti mihi
percussi femur meum
confusus sum et erubui
quoniam sustinui opprobrium adolescentie mee
Numérotation du verset Ier. 31,20 
si filius honorabilis
mihi Ephraim si puer delicatus
quia ex quo locutus sum
de eo adhuc recordabor eius
idcirco conturbata sunt viscera mea
super eum miserans miserebor eius ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 31,21 
statue tibi speculam
pone tibi amaritudines
dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti
revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas
Numérotation du verset Ier. 31,22 
usquequo deliciis dissolveris filia vaga
quia creavit Dominus novum super terram
femina
circumdabit virum
Numérotation du verset Ier. 31,23 
hec dicit Dominus exercituum Deus Israel adhuc dicent
verbum istud in terra Iuda
et in urbibus eius cum {t. 3: Erfurt, f. 147rb ; facsim., p. 149b} convertero
captivitatem eorum benedicat tibi Dominus
pulchritudo iustitie
mons sanctus
Numérotation du verset Ier. 31,24 
et habitabunt
in eo Iudas
et omnes civitates eius
simul agricole
et minantes greges
Numérotation du verset Ier. 31,25 
quia inebriavi
animam lassam et omnem animam esurientem saturavi
Numérotation du verset Ier. 31,26 
ideo
quasi de somno suscitatus sum
et vidi et somnus meus dulcis mihi
Numérotation du verset Ier. 31,27 
ecce dies veniunt
dicit Dominus et seminabo domum Israel et domum Iuda
semine hominis
et semine iumentorum
Numérotation du verset Ier. 31,28 
et
sicut vigilavi super eos ut evellerem
et demolirer et dissiparem et disperderem
et affligerem sic vigilabo super eos ut edificem et plantem
ait Dominus
Numérotation du verset Ier. 31,29 
in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam
et dentes filiorum obstipuerunt
Numérotation du verset Ier. 31,30 
sed unusquisque in iniquitate sua morietur {t. 3: Erfurt, f. 147va ; facsim., p. 150a}
omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius
Numérotation du verset Ier. 31,31 
ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum
Numérotation du verset Ier. 31,32 
non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris
in die qua apprehendi manum eorum
ut educerem eos de terra Egypti pactum quod irritum fecerunt et
ego dominatus sum
eorum dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 31,33 
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo
Israel post dies illos
dicit Dominus dabo legem meam
in visceribus eorum
et in corde eorum
scribam eam et ero eis
in Deum et ipsi erunt mihi in populum
Numérotation du verset Ier. 31,34 
et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor
iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius
Numérotation du verset Ier. 31,35 
hec dicit Dominus qui dat solem in lumine {t. 3: Erfurt, f. 147vb ; facsim., p. 150b} diei ordinem lune et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi
Numérotation du verset Ier. 31,36 
si defecerint leges iste
coram me dicit Dominus tunc et semen Israel deficiet
ut non sit gens coram me cunctis diebus
Numérotation du verset Ier. 31,37 
hec dicit Dominus si mensurari potuerint
celi sursum et investigari fundamenta terre deorsum
et ego abiciam universum semen Israel propter omnia que fecerunt dicit Dominus
Numérotation du verset Ier. 31,38 
ecce dies veniunt dicit Dominus et edificabitur civitas
Domino a turre
Ananeel usque ad portam Anguli
Numérotation du verset Ier. 31,39 
et exibit ultra norma mensure in conspectu eius super collem Gareb et circuibit Goatha
Numérotation du verset Ier. 31,40 
et omnem vallem cadaverum
et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum porte Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_31)

Notes :