Biblia communis

Capitulum 26

Numérotation du verset Ier. 26,1 
{t. 3: Erfurt, f. 143ra ; facsim., p. 141a} In principio regis Ioachim filii Iosie regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens:
Numérotation du verset Ier. 26,2 
Hec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini
et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum
Numérotation du verset Ier. 26,3 
{t. 3: Erfurt, f. 143rb ; facsim., p. 141b} si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et peniteat me mali
quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum
Numérotation du verset Ier. 26,4 
et dices ad eos hec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
Numérotation du verset Ier. 26,5 
ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi
ad vos de nocte
consurgens et dirigens et non audistis
Numérotation du verset Ier. 26,6 
dabo domum istam
sicut Silo
et
urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terre
Numérotation du verset Ier. 26,7 
et audierunt sacerdotes et prophete
et omnis populus Ieremiam loquentem verba hec in domo Domini
Numérotation du verset Ier. 26,8 
cumque complesset Ieremias loquens omnia que preceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum apprehenderunt eum sacerdotes et prophete et omnis populus dicens morte morietur
Numérotation du verset Ier. 26,9 
quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est
omnis populus adversum Ieremiam
in domum Domini
Numérotation du verset Ier. 26,10 
et audierunt principes
Iuda verba hec et ascenderunt de domo regis in domum Domini
et sederunt
in introitu porte Domini nove
Numérotation du verset Ier. 26,11 
et locuti sunt sacerdotes et prophete ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris
Numérotation du verset Ier. 26,12 
{t. 3: Erfurt, f. 143va ; facsim., p. 142a} et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba que audistis
Numérotation du verset Ier. 26,13 
nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et penitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos
Numérotation du verset Ier. 26,14 
ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris
Numérotation du verset Ier. 26,15 
verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hec
Numérotation du verset Ier. 26,16 
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas
non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos
Numérotation du verset Ier. 26,17 
surrexerunt ergo viri de senioribus terre et dixerunt ad omnem cetum populi loquentes
Numérotation du verset Ier. 26,18 
Micheas1 de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechie regis Iude et ait ad omnem populum Iude dicens hec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum
1 Micheas] Michas Weber
Numérotation du verset Ier. 26,19 
numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et penituit Dominum mali quod locutus erat adversum {t. 3: Erfurt, f. 143vb ; facsim., p. 142b} eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras
Numérotation du verset Ier. 26,20 
Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Chariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Ieremie
Numérotation du verset Ier. 26,21 
Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba hec et quesivit rex interficere eum. Et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Egyptum.
Numérotation du verset Ier. 26,22 
Et misit rex Ioachim viros in Egyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Egyptum.
Numérotation du verset Ier. 26,23 
Et deduxerunt2 Uriam de Egypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis.
2 deduxerunt] eduxerunt Weber
Numérotation du verset Ier. 26,24 
Igitur manus Aicham3 filii Saphan fuit cum Ieremia ut non traderetur in manus4 populi et interficerent eum.
3 Aicham] Ahicam hic et ubique Weber
4 manus] manu Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_26)

Notes :